Imágenes de páginas
PDF
EPUB

M. Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares,
cui pendere sua patereris in arbore poma:
Tityrus hinc aberat. Ipsae te, Tityre, pinus,
ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant.
T.

Quid facerem? Neque servitio me exire licebat,

nec tam praesentis alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annis
bis senos cui nostra dies altaria fumant;
hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.
M. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt,
et tibi magna satis, quamvis lapis omnia nudus.
limosoque palus obducat pascua iunco !
Non insueta gravis temptabunt pabula fetas,
nec mala vicini pecoris contagia laedent.
Fortunate senex, hic, inter flumina nota
et fontis sacros, frigus captabis opacum!
Hinc tibi, quae semper, vicino ab limite, saepes
Hyblaeis apibus florem depasta salicti
saepe levi somnum suadebit inire susurro;

hinc alta sub rupe canet frondator ad auras ;
nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

T. Ante leves ergo pascentur in aequore cervi,
et freta destituent nudos in litore pisces,
ante pererratis amborum finibus exsul

aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
quam nostro illius labatur pectore voltus.
M. At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,
pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
et penitus toto divisos orbe Britannos.

En umquam patrios longo post tempore finis, pauperis et tuguri congestum caespite culmen,

48 quodannis. R.
46 summittite. R.

60 aethere. H.

62 exul. R.

66 cretae. R.

40

45

50

55

60

65

post aliquot mea regna videns mirabor aristas?
Impius haec tam culta novalia miles habebit,
barbarus has segetes? En, quo discordia civis
produxit miseros! His nos consevimus agros !

Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vitis !
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae !
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
dumosa pendere procul de rupe videbo ;

carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,

florentem cytisum et salices carpetis amaras.

T. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
fronde super viridi: sunt nobis mitia poma,
castaneae molles, et pressi copia lactis ;

et iam summa procul villarum culmina fumant,
maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

ECLOGUE II.

70

75

80

THE subject of this poem is the complaint of a shepherd, Corydon, in love with a boy Alexis. It is said to represent the admiration of Virgil for a young slave whom he saw at the house of his patron Asinius Pollio, and whose beauty he thus celebrates, in the conventional style of pastoral verse. The story further goes that Pollio, charmed with the poem, made a gift of the slave to the author; and that the slave, being carefully educated, became a celebrated grammarian under his real name Alexander. This story, though not certain, is natural and probable. Some parts of the poem are imitations of Theocritus (Idyls iii., xi.).

ORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexim,

Fo

delicias domini, nec quid speraret habebat;

tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos adsidue veniebat. Ibi haec incondita solus montibus et silvis studio iactabat inani :

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas? Nil nostri miserere? Mori me denique coges.

[blocks in formation]

S

Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
allia serpyllumque herbas contundit olentis.
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.

Nonne fuit satius tristis Amaryllidis iras
atque superba pati fastidia, nonne Menalcan,
quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses?
O formose puer, nimium ne crede colori !
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.

Despectus tibi sum, nec qui sim quaeris, Alexi, quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. Mille meae Siculis errant in montibus agnae ; lac mihi non aestate novum, non frigore defit; canto quae solitus, si quando armenta vocabat, Amphion Dircaeus in Actaeo Aracintho.

Nec sum, adeo informis: nuper me in litore vidi, cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim iudice te metuam, si numquam fallit imago.

O tantum libeat mecum tibi sordida rura
atque humilis habitare casas, et figere cervos,
haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
[Pan primus calamos cera coniungere pluris
instituit; Pan curat ovis oviumque magistros.]

Nec te paeniteat calamo trivisse labellum:
haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,

et dixit moriens: 'Te nunc habet ista secundum.' Dixit Damoetas; invidit stultus Amyntas.

Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,

11 serpullum. R. 22 novom (as always after v). R.

32 33 39 omitted. R.

15

20

25

30

35

40

capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo:
iam pridem a me illos abducere Thestylis orat ;
et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.

Huc ades, O formose puer: tibi lilia plenis ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Naïs, pallentis violas et summa papavera carpens, narcissum et florem iungit bene olentis anethi; tum casia atque aliis intexens suavibus herbis, mollia luteola pingit vaccinia calta.

Ipse ego cana legam tenera lanugine mala, castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat ; addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo; et vos, O lauri, carpam, et te, proxima myrte, sic positae quoniam suavis miscetis odores.

Rusticus es, Corydon : nec munera curat Alexis, nec, si muneribus certes, concedat Iollas. Heu, heu, quid volui misero mihi!

Floribus austrum

perditus et liquidis inmisi fontibus apros.

Quem fugis, ah, demens? Habitarunt di quoque silvas, Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces,

[ocr errors][subsumed][merged small][merged small][merged small]

ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.

Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam ; dorentem cytisum sequitur lasciva capella ;

65

te Corydon, o Alexi : trahit sua quemque voluptas. Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,

et sol crescentis decedens duplicat umbras :

me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit !
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est;
quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
viminibus mollique paras detexere iunco?
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.

[blocks in formation]

70

ECLOGUE III.

THIS eclogue represents (after Theocritus, Idyl iv. and v.) the rivalry in song of two shepherds, Menalcas and Damotas. After some dispute — and a dash of blackguard — the decision is left to Palæmon as umpire, and the two rival swains vie in alternate couplets. This form of verse is called Amoebaan (auoßaios, responsive). The couplets are wholly disconnected, some of them mere squibs flung out, it is supposed, by the poet at his rivals. Though the Amoebæan verse is Greek, and the poem itself copied from Theocritus, yet the alternate abuse is thoroughly Italian. The Romans were very fond of coarse invective and repartee, and these form the staple of the Satura (one of the earliest forms of Latin drama), the Fescennine and Atellane farces, and the Mimes. (Cf. Teuffel, Geschichte der Kömischen Litteratur, § 3, et seq.)

IC mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?

DIC

D. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.

M. Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram

dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur, hic alienus ovis custos bis mulget in hora,

et sucus pecori et lac subducitur agnis.

D. Parcius ista viris tamen obicienda memento:
novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
et quo―sed faciles Nymphae risere — sacello.

M. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis atque mala vitis incidere falce novellas.

ΙΟ

D. Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,
et, cum vidisti puero donata, dolebas,

et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

M. Quid domini faciant, audent cum talia fures!
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
excipere insidiis, multum latrante Lycisca?
Et cum clamarem: Quo nunc se proripit ille?
Tityre, coge pecus;
tu post carecta latebas.

[blocks in formation]

15

20

« AnteriorContinuar »