Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Sed Troja obscena, Troja infelice sepultum

Detinet extremo terra aliena solo:

Ad quam tum properans fertur simul undique pubes

Græca penetrales deseruisse focos:

Ne Paris abducta gavisus libera mœcha
Otia pacato degeret in thalamo.

Quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
Ereptum est vita dulcius atque anima
Conjugium; tanto te absorbens vortice amoris
Estus in abruptum detulerat barathrum;
Quale ferunt Graii Pheneum prope Cylleneum
Siccare emulsa pingue palude solum ;
Quod quondam cæsis montis fodisse medullis
Audit falsiparens Amphitryoniades;

[blocks in formation]

100

105

Tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
Perculit, imperio deterioris heri;

110

Pluribus ut cœli tereretur janua Divis,

Hebe nec longa virginitate foret.

Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
Qui tunc indomitam ferre jugum docuit.

Nam neque tam carum confecto ætate parenti
Una caput seri gnata nepotis alit:

115

Qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
Nomen testatas intulit in tabulas,
Impia derisi gentilis gaudia tollens,
Suscitat a cano vulturium capite.
Nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
Compar, quæ multo dicitur improbius
Oscula mordenti semper decerpere rostro :
Quamquam præcipue multivola est mulier.
Sed tu horum magnos vicisti sola furores,
Ut semel es flavo conciliata viro;

120

125

Aut nihil, aut paulo quoi tum concedere digna,
Lux mea se nostrum contulit in gremium.
Quam circumcursans hinc illinc sæpe Cupido
Fulgebat crocina candidus in tunica.

Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
Pro multis, Manli, redditur officiis;

Ne vostrum scabra tangat robigine nomen
Hæc atque illa dies, atque alia, atque alia.

130

Huc addent Divi quam plurima, quæ Themis olim 135 Antiquis solita est munera ferre piis.

Sitis felices et tu simul et tua vita,

Et domus ipsa, in qua lusimus, et domina:
Et qui principio nobis te tradidit, a quo
Sunt primo nobis omnia nata bona;

Et longe ante omnes, mihi quæ me carior ipso est,
Lux mea; qua viva vivere dulce mihi est.

CARMEN XLIII.

De Inconstantia feminei Amoris.

Nulli se dicit mulier mea nubere malle,
Quam mihi; non si se Jupiter ipse petat.
Dicit sed mulier cupido quod dicit amanti,
In vento et rapida scribere oportet aqua.

CARMEN XLIV.

Ad Lesbiam.

Dicebas quondam, solum te nosse Catullum,
Lesbia; nec præ me velle tenere Jovem.
Dilexi tum te, non tantum ut volgus amicam,
Sed pater ut gnatos diligit et generos.

140

Nunc te cognovi. Quare, etsi impensius uror,

Multo mi tamen es vilior et levior.

Qui potis est? inquis. Quod amantem injuria talis
Cogit amare magis, sed bene velle minus.

CARMEN XLV.

In Ingratum.

Desine de quoquam quicquam bene velle mereri,
Aut aliquem fieri posse putare pium.
Omnia sunt ingrata: nihil fecisse benigne est :
Immo etiam tædet, tædet obestque magis;

5

5

Ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget, Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

CARMEN XLVI.

Ad Lesbiam.

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
Vere, quantum a me, Lesbia, amata, mea, es.
Nulla fides ullo fuit unquam fœdere tanta,

Quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
Nunc est mens adducta tua, mea Lesbia, culpa,
Atque ita se officio perdidit ipsa pio ;

Ut jam nec bene velle queam tibi, si optima fias,
Nec desistere amare, omnia si facias.

5

CARMEN XLVI.

Ad se ipsum.

Siqua recordanti benefacta priora voluptas
Est homini, cum se cogitat esse pium,
Nec sanctam violasse fidem, nec fœdere in ullo
Divum ad fallendos numine abusum homines;
Multa parata manent in longa ætate, Catulle,

Ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

5

Nam quæcumque homines bene quoiquam aut dicere

possunt,

Aut facere, hæc a te dictaque factaque sunt;
Omnia quæ ingratæ perierunt credita menti.
Quare jam te cur amplius excrucies?

Quin te animo obfirmas, teque istinc usque reducis,
Et, Dis invitis, desinis esse miser?

Difficile est longum subito deponere amorem :

Difficile est: verum hoc qualubet efficias. Una salus hæc est; hoc est tibi pervincendum.

Hoc facies, sive id non pote, sive pote.

O Di, si vostrum est misereri, aut si quibus unquam
Extrema jam ipsa in morte tulistis opem,

Me miserum adspicite; et, si vitam puriter egi,
Eripite hanc pestem perniciemque mihi,

10

15

20

Quæ mihi subrepens imos, ut torpor, in artus,
Expulit ex omni pectore lætitias.

Non jam illud quæro, contra ut me diligat illa,
Aut, quod non potis est, esse pudica velit :

Ipse valere opto, et tetrum hunc deponere morbum. 25
O Di reddite mi hoc pro pietate mea.

CARMEN XLVIII.

Ad Rufum.

Rufe, mihi frustra ac necquicquam credite amice;
Frustra? immo magno cum pretio atque malo :
Siccine subrepsti mi, atque, intestina perurens,
Mi misero eripuisti omnia nostra bona?
Eripuisti. Heu! heu nostræ crudele venenum
Vita! heu! heu nostræ pestis amicitiæ !

CARMEN XLIX.

In Maritum Lesbiæ.

Lesbia mi, præsente viro, mala plurima dicit :
Hoc illi fatuo maxima lætitia est.

5

Mule, nihil sentis. Si nostri oblita taceret,
Sana esset: quod nunc gannit et obloquitur,
Non solum meminit; sed, quæ multo acrior est res, 5
Irata est: hoc est, uritur, et loquitur.

CARMEN L.

De Arrio.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et hinsidias Arrius insidias :

Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Cum, quantum poterat, dixerat hinsidias.
Credo, sic mater, sic Liber avunculus ejus,

Sic maternus avus dixerit, atque avia.

5

« AnteriorContinuar »