Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cam linguam vulgasse creditur,) per universam Europam obtineret pronunciatio Linguæ Græcæ eadem, qua hodieque, tam in vetere, quam in nova sua lingua, utuntur Græci, sed fortasse pro diversarum gentium ingenio plus minus corrupta; exstitit Erasmus, et nescio qua occasione, (fraude perductum ajunt, sed puto non constare 1) emendandæ, atque ad veterum Græcorum consuetudinem reducendæ illius pronunciationis cepit consilium. Edidit itaque anno 1529 de ea re dialogum, quo primus eum, qui nunc apud nostrates viget, proferendi mo dum proposuit. Ipsum aiunt usu mutare nihil ausum;2 at in Anglia res exitum habuit: quippe in Academia Cantabrigiensi septem fere annis postea, primum Erasmi ratio a Professoribus, quos vocant, Joanne Checo et Thoma Smith, probata et frequentata est. Magnæ hic et vero ridiculæ contentionis fons fuit. Nam Academiæ Cancellarius Stephanus Gardiner, Episcopus Wintoniensis, homo doctus, sed, quantum conjicere licet, doctrina sua superbus, ægre ferens inconsulto se novum quid in Academiam esse invectum, rem, postquam per septem annos ibi steterat,4 anno ita 1542, funditus suo sustulit edicto; unde operæ pretium est quædam enotare, quia lectu prorsus joculare est:

"Stephanus, Wintoniensis Episcopus, Academiæ Cantabrigiensis Cancellarius, cet."

[ocr errors]

Quisquis nostram potestatem agnoscis, sonos literis, sive Græcis, sive Latinis, ab usu publico præsentis sæculi alienos, privato judicio affingere ne audeto.

[ocr errors]

"Quod vero ea in re major auctoritas edixerit, jusserit, præceperit, id omnes amplectuntor et observanto."

Dicas fere summi Gallorum Comici Molierii lusum esse, quo Medicos, sermone semi-Latino, perstringit. Rogatur ægrotus, qui collegio Medicorum socius adsciscitur:

[Juras] Facere in omnibus

Consultationibus,
Ancieni aviso,

Aut bono

Aut mauvaiso ?

respondet: Juro.

Tum rursus ad quæstionem hanc,

Vid. Haverk. 1. c.

2 Haverk. 1. 1.; et, in ejus sylloge, Steph. Wint. T. IX. p. 364 3 Vid. Thom. Smith. ad Steph. Wint. I. III.pr. (in Haverk. Syll. T. II. p. 554.)

+ Vid. ibid. p. 472.525.

De non jamais te servire
De remediis aucunis,

Quam de ceux seulement doctæ facultatis,
Maladus dût-il crevare

ille: Juro.

Et mori de suo malo?

At Stephanus Cancellarius quomodo, post expositam pronunciationem tunc vulgarem, quam instaurari jubet, pœnas secus facientibus statuit? Ridiculum vero est :

"Si quis autem, quod abominor, secus fecerit; hunc hominem, quisquis is erit, ineptum omnes habento: et ex senatu, siquidem ex eo numero jam fuerit, is qui auctoritati præest, nisi resipuerit, expellito. Inter candidatos vero si sit, ab omni gradu honoris arceto. Ex plebe autem scholarium si fuerit, quum ita haberi id ei commodo esse possit, pro scholari ne censeto. Puerilem denique temeritatem, si quid publice ausa fie rit, domi apud suos castigari curato,"―cet. Et hoc vel perquam serio edictum. Tamen hercle ne Boilavii quidem satyrici (Boileau Despréaux) edictum illud joculare: "Bonum factum. Ne quis Rectam Rationem in Facultatem Medicam Universitatis Regia Parisinæ intromittere, Aristotelemve inde expellere vellet," magis est festivum. Sed eo usque valuit Cancellarii auctoritas, ut nascentem rem tunc quidem in Anglia compres serit: an eadem postea iterum suboleverit, compertum non habeo. Illud certum, inde natas esse, Cancellarium inter et Checum Smithumque, epistolas aliquot mutuas magnæ elegantiæ, et eruditionis; sed, ab illius quidem parte, non sine fastu, immo, quam decuit, amariores. Eæ vulgatæ sunt ab Haverkampio in fasciculo, cui titulum inscripsit Syllogen scriptorum qui de Lingua Graca Pronunciatione commentario reliquerunt. Cujus mihi sæpe mentio facta jam est, et fiet aliquoties. Nam congesta sunt in eundem alia opuscula de eodem argumento Ceratini, Horna-Batavi, circa annum 1529, Mekerchi Brugensis an. 1564, item Beze et H. Stephani an. 1578, scripta pro Erasmiana ratione; tum Gr. Martini Angli, ni fallor, anno 1564, et Erasmi Schmidtii Wittebergensis, in Ger mania, an. 1615, contra eandem et pro usitata tunc Reuchliniana pronunciatione: adjecti autem G. Postelli an. 1551,. et ipsius Haverkampii commentarii de literarum charactere, Eadem materia M. Samueli Gelhudio, et J. R. Wetstenio

Vid. ejus Opp. T. IV. p. 55. ed. Amstel. 8vo.

2 Duob. Voll. 8vo. L. B. 1736-1740.

tractata; quorum opuscula neque a diligentissimo Georgiade aut adhibita, aut certe sæpe citata invenio.

Denique in hunc etiam censum referendi sunt duo auctores recentes, de quibus Georgiades mentionem non fecit. Primus est Richardus Payne Knight, cujus liber de Græcorum Alphabeto me quoque latuisset, nisi ex instructissima sua bibliotheca vir celeberrimus Lennepius copiam ejus fecisset. Is Anglice conscriptus est, et præcipue elementorum antiquissimam figuram, usum in declinandis nominibus et verbis,et metricam potestatem, ex Homeri Hesiodique scriptis, et vetustissimis monumentis, illustrat. Idem vero pronunciationem quoque obiter attingit.2 Quum vero summum acumen, eruditionem et elegantiam plane singularem habere videatur, vehementer equidem doleo, hanc partem non etiam data opera ab illo pertractatam fuisse: præcipue cum in ipsa pronunciatione, (in qua non tantum linguæ originem, sed et sequentia tempora spectat auctor) tum Dialectorum, tum inprimis ætatum, differentia diligentius fuisset constituenda.

[ocr errors]

A

Alter scriptor, sed qui et ipse rem non nisi in transitu commemorat potius, quam tractat, est celeberrimus ille Adamantius Coraes (Coray) Græcus, de cujus in patriam suam meritis Inox, quædam dicenda sunt. Is, data occasione, ad nomen Εἰσοκράτους, sive Ισοκράτους illustrandum, quædam de lotacismo, et hinc de tota Græcorum pronunciatione, etsi breviter, tamen non minus docte quam sapienter commonuit.

Ergo, inter illorum diuturnas controversias, Erasmiana pronunciatio per universam fere Europam recepta est: certe apud nostrates, Gallos, Germanos; at Genevenses adhuc Reuch. liniana uti compertum habeo. Qui autem nostræ se opponeret, deinceps fuit, teste Georgiade, Capperonierius, idem, credo, qui Rhetores Latinos edidit Argentorati 1756, 8vo. Cujus ea de re satis grande et manuscriptum, sed ineditum adhuc, opus in Bibliotheca Regia Parisina ille se invenisse testatur.4

Nunc autem idem Georgiades litem rursus movet: quæ docti viri commentatio cum hoc ab Euripide sapienter dictum præferat:5

[ocr errors]

1 An Analytical Essay on the Greek Alphabet. Lond. 1791. 4to. cum tabulis ære expressis.

2 Sect. I. p.6. sqq.

3 Περὶ τῆς ἐκδόσεως τοῦ Ἰσοκράτους in fronte Isocratis sui, σελ. τη. κ. λ.

4 Vid. Georg. § 28. not. (4).

5 Hippol. v. 299. sqq.

[blocks in formation]
[ocr errors]

non utique vereor ne mihi auctor, paucis et modeste rescripturo, infensus sit, præcipue cum ipse sit perspectúrus, nec se, nee quenquam, offensum, multo minus læsum, iri. Quare et ego sic Tapdav præfari possim :

̓Αλλ' οὐδ ̓ ἐὰν μηδὲν λέγης, ὀνειδιῶ

IT

Εκών τε τοῖς καλοῖς πεισθήσομαι λόγοις.

[ocr errors]

Sed ut ipse rem citra convicium et alienorum argumentorum irrisionem tractare constitui, sic vellem et Georgiades ab omni acriore dicto abstinuisset. Nunc fere quidem omnia urbane tractavit: ita tamen ut pauca restent quæ humanius dicta velis.'

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Atque alius nunc quidem causæ est status atque Erasmi tempore et motæ litis principio fuit: quippe tota caussa cum temporibus est mutata. Increpabat tunc, inter alia multa, Anglus ille Cancellarius: otiosam esse quæstionem: non quidem inutile, illud nosse: sed, quæ ejus argumenta, ridiculum, certe inutile et supervacuum usu recipere: de mortua lingua non adeo laborandum.

-At nunc quam penitus de sermonis ipsius usu, adeoque de pronunciationis utilitate, alia res est! Laborant Græci hodierni, ut, si minus possint populum sui juris; certe nomen gentis, quæ et moribus, (ut ad hunc usque diem obtinuit) et vero etiam lingua, a reliquis discernatur, et inter Europaas celebrari mereatur; verbo, ut Græcorum nomen patrium et gloriam instaurent. Magno utique nec satis laudando conatu. Tria fere sunt, me judice, quibus nationes constare et a reliquis distingui possint : mores, lingua, ditio. Morum diversitas levior est: ut si populus ceteroquin, hoc est lingua et ditione, cum alio misceatur, vix eum singularem populum esse intelligas. Verum si gens, alienæ ditioni subjecta, linguam sibi propriam colere, eaque vel publica auctoritate uti, vel etiam libros componere et edere pergit, et præcipue si tunc morum discrimen accedit, ea gens profecto nationis nomen apud exteros tuebitur. Quomo

qua

Sic yuxpor vocat argumentum quoddam nostrorum hominum, § 20. et 79:-et sic fere § 101.

do nos, externæ fibidini, proh pudor! aliquamdiu subjecti, tamen privata natio censeri nunquam desiimus, nec, si modo non per homines exotica sectantes, per ardeliones francissantes staturum fuisset, nostri nominis decus amissuri fuimus. Sic con- tra, quod ad linguas ipsas adtinet, quæcumque earum a populo sui juris excolitur, ita ut ejusdem publicus privatusque, et in scriptis, usus sit; ea igitur lingua dici meretur, nou vero alterius linguæ, quantumvis origine et forma adfinis, Dialectus. Hujus rei iterum nostra exemplum esto: quam ignorantes Galli fastuose Germanicam Dialectum appellant: esto et aliud, lingua Lusitanica, quæ, etsi Hispanicæ simillima dicitur, tamen ab iisdem Gallis, (qui hanc frequentius quan Belgicam noverunt)· recte pro diversa lingua habetur: esto denique Gallica ipsa, quæ etsi, præsertim antiquior illa, Italicam fere ad verbum, mutatis solum terminationibus et accentibus, exprimit, tamen non modo lingua habetur (non Dialectus), sed et lingua hodiernarum non quidem ditissima optimaque, sed profecto cultissima. Et sic siquæ linguæ origine et forma sunt affines, sed ita ut aliquantum inter se discrepent, eædem vero excolantur a gentibus, quæ inde ab origine sua communi aliquo imperii vin Culo (quamvis non prorsus una eademque ditione) tenentur, (ut est, inter Græcos fonum, Atticorum, olum sermo); eas igitur, si vel maxime singulæ publice adhibeantur et scribantur, non linguas discretas, verum Dialectos habendas arbitror.

17

4

Græcis ergo, qui jam moribus a Turcis adeo sunt diversi, hoc propositum est, ut suorum hominum ingenia excolant, linguæ suæ studium, cognitionem et usum, etiam ad scribendum, re stituant. Rei auctores et adjutores, alius alio modo, aliis opibus, indigenæ sunt, viri eruditi, sparsim per Europam habitantes: Petropoli Eugenius Bulgaris Metropolitanus, qui Æneidem et Georgica Græcis Heroicis transtulit; Vindobonæ, Anthimus Gazes, Lexici Hellenici auctor, tum et Diarii Græci scrip tor: et Georgiades noster, qui, præter hoc de lingua sua specimen, aliquanto antea medici argumenti et multa eruditione refertum librum, quem 'Avriπaváxsiav nominavit, edidit ;2 ibidem, aut in vicinia certe...Пl, qui nisi fallor, haud ita diu abhine, juvenis adhuc, qua ego ætate hæc scribo, diligentem de Metris Græcis Græcum Commentarium Bucharestiæ edidit; Corcy

I Recudendam hanc curavit D. G. Seebode. Hanov. 1814. 8vo. 2 Viennæ 1810. 8vo. Auctor videtur consuluisse quidquid Græce, Latine, Germanice, Gallice, Anglice, Italice, super hac re prodiit.

« AnteriorContinuar »