Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER PRIMUS.

CARMEN I.

Maecenas atavis edite regibus,

O et praesidium et dulce decus meum,

I. Inscriptio volgaris et Codd. Tc: Ad Maecenatem. Omittunt BbS.

1. Vide Excursum I.

1. Maecenas] C. Cilnius Maecenas, natus circiter a. u. c. 685.; decessit paullo ante Horatii mortem a. 746. Pulcherrima eius effigies, atque unica, quae fidem mereatur, nuper reperta est in Carseolorum parietinis. V. Di un busto colossale in marmo di C. Cilnio Mecenate scoperto e posseduto dal Cav. Pietro Manni, illustrazioni dei Signori P. E. dei Visconti, Leopoldo Cicognara, M. Missirini, Raoul-Rochette. Parigi, F. Didot 1837. 8. atavis-regibus] orte maioribus Cilniis, qui olim Lucumones (principes) Etrusci fue

runt. »

[ocr errors]

Mar

3, 29, 4: Tyrrhena regum proge-
nies. Cfr. Sat. 4, 6, 3. Propert. 3,
9, 4: Maecenas eques Etrusco de
sanguine regum. Elegia in obitum
Maecenatis 43: Regis eras genus
Etrusci, tu Caesaris almi Dextera,
Romanae tu vigil urbis eras.
tial. 42, 4: Maecenas atavis regibus
ortus eques. Hac autem illustri «pro-
sapia» interdum non sine comi ioco
delectatus esse videtur magnani-
mus ille poëtarum fautor. -- Nimis
fortasse urgens regum vocabulum
Niebuhrius H. R. Ed. tert. I. p.
133. e gente Cilnia Arretii reges
interdum creatos esse collegit.

Gradus cognationis superioris (Digest. 38, 40, 4.) hi sunt: pater, avus, proavus, abavus, atavus, trilarus. Ut adi. atavus transiit etiam in posteriorum temporum prosam orationem. Coluin. 4. Prooem. 19: teteres illi Sabini Quirites atavique eum fuerat: decus autem, quod HoRomani. Liv. 40, 3: Arretini, ubi ratio perquam honorifica erat talis Cilnium genus praepotens divitiarum viri amicitia. Est autem veluti ex invidia pelli armis coeptum cet. Od.

2. O et] solito in hac interi. hiatu, ut Virg. Aen. 40, 48: O pater, o hominum cet. praesidium et-decus] Praesidium adversus malevolos, ac tutela in dubiis rebus; tum quod donato Sabino largus Maecenas in

HORAT. VOL. I.

ED. MAIOR III.

formularum sermone. Sal. Iug. 19.

4

Sunt quos curriculo pulverem Olympicum

Collegisse iuvat metaque fervidis

Evitata rotis palmaque nobilis

3. Olympium F. (Sex mei Codd. Olympicum, et sic semper Troicus cet.) 4. moetaque T. 5. et vitata B.

[ocr errors]

de coloniis Phoenicum: pars originibus suis praesidio, aliae decori fuere. | Similiter Epp. 4, 4, 403: rerum tutela mearum. Od. 2, 47, 4: 0 mearum grande decus columenque rerum. Virg. Georgicon 2, 40: 0 decus, o famae merito pars maxima nostrae,

Maecenas.

3. Sunt quos-- iuvat] Hanc constructionem Horatius atque omnino scriptores accuratiores praeferunt, ubi, ut mox v. 49. Sat. 4, 4, 24., rem certam ac prope quotidie in oculos incurrere solitam significant. Alibi (Epp. 4, 4, 77. Epp. 2, 2, 183. cet.) ubi υποθετικῶς loquitur, Hom ratius quoque utitur coniunctivo. Rarius autem haec constructio apud poëtas optimos quosque ideo reperitur, quod, ut par est, res certas atque evidentes proponere malunt quam dubias et obscuras. Neque vero negari potest, dubiis in locis controversiam non tam subtilibus interpretis cuiusque disputationibus quam praestantiorum Codd. consensu distrahi debere. Cfr. Heusinger Praefat. ad Cic. Offic. p. XXXVIII. Zumpt. et ad Off. I, 24 extr. Heinrich ad Iuven. p. 264. Reisig et Haase Lat. Gr. §. 332. Iacob ap. Lübker p. 539. - Ceterum noli oblivisci, etiamtunc a Graecis opulentis et Asiae minoris regulis Graecae stirpis celebrata esse Olympia; etsi fortasse potius cogitavit de victoribus a Pindaro collaudatis.

[ocr errors]

5

| Mur. 27. et Tacit. Ann. 44, 44: quadrigarum curriculum usurpant et declamator de Harusp. resp. 40: tensae, curricula. Curriculum autem ita usurpatum non minus poëticum vocabulum esse arbitror, quam Gr. äqua, öxnua, dig por, quibus om

nibus utitur Pindarus. Curriculo spatii sensu idetov aliquod requisisset. Nostram interpretationem, admodum praefracte a Bosscha reiectam, firmat Od 4, 3, 4. (illum) non equus impiger Curru ducet Achaico Victorem, magisque etiam Ovid. Trist. 4, 8, 36: Nec procul a metis, quas paene tenere videbar, Curriculo gravis est facta ruina meo. Cum aliis de cursorum certamine tu interpretari noli: nimium enim ac turgidum tum foret pulverem colligere. Olympicum] Hanc formam praebent Libri. Cuninghamius substituit Olympium. Quid, si ipse poëta, quod facile fieri poterat, illos Graecorum ludos aliquando spectarat? quorum imago superest in vase picto apud Millingen Cohill Tab. 4. Effusam autem victorum et his faventium laetitiam egregie describit Dio Chrysost. Or. 9. p.

292. R.

4. Collegisse] id est, «rapidissimo cursu stadium emensos excitare atque ita victoria potiri.» Perfectum subtilius explices, quoniam ảoșiσTog positum dicere iam non licet: «colligere et postea rei tam Ibid. curriculo] «curru» potius feliciter gestae memores esse.» Vequam «in stadio, in spatio cursus rum simplicius sane concedes ReiOlympici» (ut est apud Cic. Cat. 9: sigio Lat. Gr. §. 290. poëtas LatiAthletae se in curriculo exercentes); nos crebro usos esse hoc perfecto, illa vero significatione iam Cic. pro | ubi inf. praes. a metro praefracte

Terrarum dominos evehit ad deos;
Hunc, si mobilium turba Quiritium

6. evehere Bentl. coni.

ad deos. Hunc LCIF. 7. nobilium bTd. In B. nobilium superscr. m. (Habent mobilium By, x sec. m., quattuor Bland., tres Pottierii.)

respueretur. Ad usum loquendi | suetudine Latina, ad caelum evehere cfr. Sat. 1, 4, 30: pulvis collectus turbine, «per aërem sparsus atque conglomeratus.» Simonides in Epinicio apud Schneidew. Del. p. 381. Fr. 7: Kovia dè rapà 100%òv peταμώνιος ἀέρθη. metaque] pro his: et quos meta cet.», ut Carm. Sec. 26. — fervidis] «vertigine ipsa calentibus.» SCHOL. Virg. Georg. 3, 167: volat vi fervidus axis. Aen. 41, 495: Frenaque ferventisque rotas.

[ocr errors]
[ocr errors]

5. Evitata] In eo praecipue aurigarum ars cernebatur, ut quam proxime circum metam cursum fle- | cterent nec tamen in eam impingerent. Metae perite evitatae imaginem habes apud Millingen Cohill T. 9. palma] Pausanias 8, 48: ἐν μὲν Ολυμπίᾳ κοτίνου τῷ νικάντι δίδοται στέφανος καὶ ἐν Δελφοῖς δάφνης, ἐν Ἰσθμῷ δὲ πίτυς καὶ ἐν Νεμέα σέλινα· οἱ δὲ ἀγῶνες φοίνικος ἔχουσιν οἱ πολλοὶ στέφανον· ἐς δὲ τὴν δε- | ξιάν ἐστι καὶ πανταχοῦ τῷ νι κῶντι ἐστιθέμενος φοίνιξ. Pindar. Dithyr. Fr. 3. Boeckh. Ed. min. p. 209: 'Ev Agyeią Neμżą μávtiv ov jarðárei Þoívizos pros. Praeter coronam Olympiae ex oleastri ramusculis nexam, qua caput redimiebat victor, palmam dextra gestabat vel equi iubae illigabat. Palma autem a Theseo primum victores ornatos esse tradit Plut. Thes. 24. De Romanis cfr. Liv. 40, 47: (a. u. c. 464.) palmae tum primum, translato e Graecia more, victoribus datae.)

6. evehit] Non est idem ac v. 30. me Dis miscent superis, sed ex con

|

(Iuven. 4, 38.), etiam in prosa oratione tollere ad astra, ad caelum (Cic. de Or. 3, 26, 404. ad Att. 2, 25, 4.) «efficere, ut, cum omnium laudibus extollantur atque felices praedicentur, ipsi quoque maiores spiritus sumant.» Cfr. Lucian. Anach. 40: Opặc tòv vizýoavra (in ludis publicis) io69εov voμizóμεvov. Ovid. ex Ponto 4, 9, 36: Terrarum dominos quam colis ipse deos. Od. 4, 2, 47: quos Elea domum reducit palma caelestes. Falsa est interpretatio: «victores, homines plerumque locupletes, utpote irãorqoqovvras, interdum reges, adeoque terrarum veluti dominos, extollit ad deos.» Sed haec avricos recentiorum linguarum Romanensium poësi dignior quam antiqua, etsi haud ignoro, a Lucano 8, 208. reges utique vocari terrarum dominos. igitur de Graecis, quibus victoria Olympica non minus erat honorifica quam triumphus Romanis. (Cic. pro Flacco 43: Olympionicen esse est apud Graecos prope maius et gloriosius, quam Romae triumphasse. Tuscul. 2, 46: Graecis Olympiorum victoria consulatus ille antiquus videtur.) Iam transit ad populares suos.

Наес

7. Hunc] hominem ambitiosum, illum, qui divitiis acquirendis magis inhiat, ut solebant equestris plerumque ordinis negotiatores. - mobilium] « modo huic, modo illi honores largientium, multos repulsa notantium. » Epp. 4, 49, 34: ventosae plebis suffragia. De comitiorum turbis luculentos habes locos apud Ciceronem pro Murena 47, 35:

Certat tergeminis tollere honoribus;
Illum, si proprio condidit horreo,

8. Certet S, sex Pott.

Quod enim fretum, quem Euripum | respuebat, sed homonymo tollere, tot motus, tantas tam varias habere | Salustii Tacitique auctoritatem seputatis agitationes fluctuum, quantas qui malui. perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? pro Plancio 4, 9: Non est enim consilium in volgo, non ratio, non discrimen, non diligentia. Anno u. c. 767. Tiberii iussu primum e campo comitia ad patres translata sunt: nam ad eam diem etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant. Tac. Ann. 4, 45.

8. tergeminis] «tribus maioribus magistratibus, aedilitate curuli, praetura, consulatu, qui finis erat honorum. » Tergeminus enim nihil aliud quam triplex significat, ut apud Liv. 6, 7: trigeminae victoriae triplicem triumphum; apud Pseudotibullum 3, 4, 8: Tergeminum Cerberi caput; Statii Silvar. 4, 2, 484: septemgemina -- Roma. Virg. Aen. 6, 287: centumgeminus Briareus, non «< centies duplex », ut volt Servius, sed «centimanus», vel «centiceps.» Quod autem in contrariam sententiam afferunt Martialis 3, 46, 8: At tibi tergeminum mugiet ille sophos, proprie non est nisi ter repetitum. Amplissimis simpliciter significare nequit. Qui de plausu theatrali interpretati sunt, verborum ipsorum nullam rationem habuerunt. - honoribus] Casu sexto, uti Sal. Iug. 49: ut quemque -- pecunia aut honore extulerat. Tac. Ann. 4, 3: Claudium Marcellum pontificatu et curuli aedilitate -- M. Agrippam geminatis consulatibus extulit. Alii, ut Lübker, pro dativo accipiunt, ut sit "ad honores.» Ego, quamvis poëta non usus sit v. efferre, quod metrum

|

9. A senatorio ordine transit ad equites vel negotiatores vel latifundiorum possessores, deinde ad homines rusticanos, postea ad mercatores, postremo ad eos, qui nec honorum cupidi neque ulli quaestui addicti, suo quisque studio indulgent. Proprium granarium opponitur partim publico, partim mercede conducto. Fuit, qui sine ulla causa reprehenderet numerum singularem, non sentiens quam ingratum fuisset propriis - horreis ante Libycis areis. — In vv. Quidquid cet. facile agnoscas úлeßoλv poëticam pro his : «Omne frumentum, quod efferunt eius latifundia Africana.» Od. 3, 16, 26: si quidquid arat impiger Apulus, Occultare meis dicerer horreis. Sat. 2, 3, 87: Frumenti quantum metit Africa. Hanc provinciam omnium una cum Sicilia et Aegypto longe fertilissimam memorat Claudianus de bello Gild. 55: Libya et Nilus-dominam plebem bellatoremque senatum Classibus aestivis alunt et horrea complent. Seneca Ep. 89: Quousque fines possessionum propagabitis? Ager uni domino, qui populum cepit, angustus

est.

40. verritur] Post triturationem scopis ex area sub dio collocata colligitur et vanno purgatur, ut nunc quoque Italorum mos est. Verritur autem simpliciter hoc opus rusticum significat sine ulla cupiditatis notione, quam alii ei v. obtruserunt.

Iam simplicissima ratio est, ut in

Quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis condicionibus

40. areis, Gaudentem Ct.

10

tota hac clausula sic vv. construa- | Id vero novi utrumque verbum

-

mus: hunc et illum iuvat; qua de re nemo, ut opinor, dubitasset, nisi interpretes ipsi nescio quas difficultates movissent alii aliter iungentes: 1) iuvat hunc illum, ut nos: 2, evehit ad deos hunc, — illum; 5) hunc illum nunquam dimoveas; 4) nobilis. Terrarum dominos (de Romanis falso explicantes) evehit ad deos, item hunc — illum. Copiose et in plerisque recte primus de hoc loco disputavit Lambinus ad Lucret. 4, 4462. - Coniecturam suam mobilis-- evehere Bentleius commendat his imprimis similis constructionis Graecae exemplis Horatianis: Od. 4, 42, 26: superare nobilem. Od. 4, 37, 40: impotens sperare. Od. 3, 42, 44: catus iaculari celer excipere. Od. 4, 12, 19: donare largus -- eluere efficax cet. Nemo recepit.

--

44. Gaudentem] «Non est, ut quidam censuerunt, pictura rusticani, rebus suis a patre sibi relictis contenti et in praediolo suo tranquille degentis, sed rustici laboribus oppressi, cui asper et parum fertilis ager, quem a patre accepit, non per bellicas expeditiones vel negotiationem latifundiis auxit, non sine aerumna sarculo subigendus est.»> EICHSTADIUS. Affert Fea Apuleium Florid. 2. N. 45. de Samo insula: Ager frumento piger, aratro irritus, fecundior oliveto, nec vinitori nec olitori scalpitur. Ruratio omnis in sarculo et surculo; quorum proventu magis fructuosa insula est quam frugifera. - Alterius lectionis scindere quae sit auctoritas, non liquet; nam certam Codicis alicuius nondum repperi. |

[ocr errors]

etiam alibi confundi, ut Ovid. Trist. 5, 2, 62. De aratro quidem v. scindere frequenter usurpatum esse demonstrant haec exempla: Plaut. Trin. 2, 4, 422: Olim terra cum pro| scinditur, In quinto quoque sulco moriuntur boves. Accius Bothii p. 226. de aratoribus: Ut rorulentas terrâs ferro rufulas Proscindant glebas. Virg. Ge. 2, 399: quotannis Terque quaterque solum scindendum. Ibid. 3, 460. Seneca Troad. 1024. V. findere quidem eadem de re usurpat Pseudotibullus 3, 3, 12: Arvaque si findant pinguia mille boves. Virg. Ecl. 4, 33: telluri infindere sulcos. Aptius tamen est hoc v. de rastris et sarculis, ut sit, quod dixit Virgilius Ge. 1, 94: rastris glebas qui frangit inertes.

12. Attalicis condicionibus] Pulchri amore ducti Pergami reges, imprimis Attalus II. Philadelphus, permagnis pretiis emere solebant libros, signa, tabulas pictas, quibus regiam suam splendidissime exornarent. Sic Aristidis Thebani pictoris unam tabulam centum talentis rex Attalus (II. a. Chr. 459-438.) licitus est. Plin. H. N. 7, 39. Cfr. Mansonis elegantem curam de Attalis in vita Constantini M. p. 384. Visconti Iconogr. greca Ed. Mil. II. p. 273. Est igitur: «Ne tantis quidem pecuniae summis, quantas Attali illi artificibus offerebant, strenuum agri aviti cultorem eo adducas, ut mercator fiat.» (Ad usum autem loquendi cfr. Cic. ad Q. Fr. I, 4, 2, 8: ut nulla condicio pecuniae te - ab summa integritate de

duxerit.)

« AnteriorContinuar »