Imágenes de páginas
PDF
EPUB

QUINTI HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER PRIMUS.

ODE I.

AD MAECENATEM.

10

MÆCENAS, atavis edite regibus,
O et præsidium et dulce decus meum!
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat; metaque fervidis
Evitata rotis, palmaque nobilis,
Terrarum dominos evehit ad deos
Hunc, si mòbilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus;
Illum, si proprio condidit horreo
Quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus
Nunqua” dimoveas ut trabe Cyprià
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
Luctantein Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens, otium et oppidi
Laudat rura sui: mox reficit rates
Quassas, indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici,
Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto
Stratus, nunc ad aquæ lene caput sacræ
Multos castra juvant, et lituo tubæ
Permixtus sonitus, bellaque matribus
Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator, teneræ conjugis immemor;

15

20

25 .30

Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum ederæ præmia frontium
Dîs miscent superis; me gelidum nemus,
Nympharumque leves cum Satyris chori,
Secernunt populo; si neque

tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboüm refugit tendere barbiton.
Quòd si me lyricis vatibus inseres,
Sublimi feriam sidera vertice.

35

ODE II.

AD AUGUSTUM CÆSAREM.

5

10

JÁM satìs terris nivis atque diræ
Grandinis misit Pater, et, rubente
Dexterâ sacras jaculatus arces,

Terruit urbem :
Terruit gentes, grave ne rediret
Sæculum Pyrrhæ, nova monstra questæ;
Omne quum Proteus pecus egit altos

Visere montes;
Piscium et summâ genus hæsit ulmo,
Nota quæ sedes fuerat columbis ;
Et superjecto pavidæ natârunt

Æquore damæ.
Vidimus flavum Tiberim, retortis
Littore Etrusco violenter undis,
Ire dejectum monumenta regis,

Templaque Vestæ :
Iliæ dum se nimiùın querenti
Jactat ultorem, vagus et sinistrâ
Labitur ripa, Jove non probante, u-

xorius amnis.
Audiet cives acuisse ferrum
Quo graves Persæ meliùs perirent;
Audiet
pugnas,

vitio parentûm

Rara, juventus.
Quem vocet divům populus ruentis
Imperî rebus? prece quâ fatigent
Virgines sanctæ minùs audientem

Carmina Vestam ?

15

20

25 30

35

Cui dabit partes scelus expiandi
Jupiter ? tandem venias, precamur,
Nube candentes humeros amictus,

Augur Apollo.
Sive tu mavis, Erycina ridens,
Quam Jocus circumvolat, et Cupido.
Sive neglectum genus et nepotes

Respicis, auctor,
Heu! nimis longo satiate ludo,
Quem juvat clamor, galeæque leves
Acer et Mauri peditis cruentuin

Vultus in hostem :
Sive mutatâ juvenem figurâ,
Ales, in terris imitaris, almæ
Filius Maiæ, patiens vocari

Cæsaris ultor :
Serus in cælum redeas, diuque
Lætus intersis populo Quirini;
Neve te nostris vitiis iniquum

Ocior aura
Tollat. Hîc magnos potiùs triumphos,
Hic ames dici Pater atque Princeps:
Neu sinas Medos equitare inultos,

Te duce, Cæsar.

40

45

50

ODE III.

AD NAVEM QUA VIRGILIUS ATHENAS PROFICISCENS VEHEBATUR.

5

Sic te diva potens Cypri,
Sic fratres Helenæ, lucida sidera,

Ventorumque regat pater,
Obstrictis aliis, præter Iapyga,

Navis, quæ tibi creditum
Debes Virgilium finibus Atticis,

Reddas incolumem, precor,
Et serves animæ dimidium meæ.

Illi robur et æs triplex
Circa pectus erat, qui fragilem truci

Commisit pelago ratem
Primus, nec timuit præcipitem- Africum

Decertantem Aquilonibus,
Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti,

10

[ocr errors][merged small][merged small]

Quo non arbiter Iladriæ
Major, tollere seu ponere vult freta.

Quem mortis timuit gradum,
Qui siccis oculis monstra natantia,

Qui vidit mare turgidum, et
Infames scopulos Acroceraunia!

Nequidquam Deus abscidit
Prudens Oceano dissociabili

Terras, si tamen impiæ
Non tangenda rates transiliunt vada.

Audax omnia perpeti
Gens humana ruit per vetitum, nefas !

Audax Iapeti genus
Ignem fraude malâ gentibus intulit.

Post ignem æthereâ domo
Subductum, macies et nova febrium

Terris incubuit cohors;
Semotique priùs tarda necessitas

Leti corripuit gradum.
Expertus vacuum Dædalus aëra

Pennis non homini datis.
Perrupit Acheronta Herculeus abor.

Nil mortalibus arduum est :
Cælum ipsum petimus stultitiâ ; neque

Per nostrum patimur scelus
Iracunda Jovem ponere fulmina.

30

35

40

[blocks in formation]

5

SOLVITUR acris hiems gratâ vice veris et Favonî,

Trahuntque siccas machinæ carinas;
Ac neque jam stabulis gaudet pecus, aut arator igni;

Nec prata canis albicant pruinis.
Jam Cytherea choros ducit Venus, imminente Lunâ;

Junctæque Nymphis Gratiæ decentes
Alterno terram quatiunt pede, dum graves Cyclopum

Vulcanus ardens urit officinas.
Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto,

Aut flore, terræ quem ferunt solutæ.
Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,

Seu poscat agnâ; sive malit hædo.

10

15

Pallida Mors æquo pulsat pede pauperum tabernas,

Regumque turres. O beate Sexti,
Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam:

Jam te premet nox, fabulæque Manes,
Et domus exilis Plutonia ; quò simul meâris,

Non regna vini sortiêre talis.

ODE V.

AD M. VIPSANIUM AGRIPPAM.

5

Scribeais Vario fortis, et hostium
Victor, Mæonii carminis aliti,
Quain rem cunque ferox navibus aut equis

Miles te duce gesserit.
Nos, Agrippa, neque hæc dicere, nec gravem
Pelidæ stomachum cedere nescii,
Nec cursus duplicis per mare Ulysseï,

Nec sævam Pelopis domum,
Conamur, tenues grandia : dum pudor,
Imbellisque lyræ Musa potens vetat
Laudes egregii Cæsaris, et tuas,

Culpâ deterere ingenî.
Quis Martem tunicâ tectum adamantina
Dignè scripserit ? aut pulvere Troso
Nigrum Merionen ? aut ope Palladis

Tydiden superis parem?

10

15

ODE VI.

5

AD MUNATIUM PLANCUM, CONSULAREM.
LAUDABUNT alii claram Rhodon, aut Mitylenen,

Aut Ephesum, bimarisve Corinthi
Menia, vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos

Insignes, aut Thessala Tempe.
Sunt quibus unum opus est intactæ Palladis arces

Carmine perpetuo celebrare, et
Undique decerptam fronti præponere olivam.

Plurimus, in Junonis honorem,
Aptum dicit equis Argos, ditesque Mycenas.

Me nec tain patiens Lacedæmon,

10

« AnteriorContinuar »