Imágenes de páginas
PDF
EPUB

15

20

Nec tam Larissæ percussit campus opimæ,

Quàm domus Albuneæ resonantis,
Et præceps Anio, ac Tiburni lucus, et uda:

Mobilibus pomaria rivis.
Albus ut obscuro deterget nubila.cælo

Sæpè Notus, neque parturit imbres
Perpetuos; sic tu sapiens finire memento

Tristitiam vitæque labores
Molli, Plance, mero; seu te fulgentia signis

Castra tenent, seu densa tenebit
Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

Quum fugeret, tamen uda Lyæo
Tempora populeå fertur vinxisse coronâ,

Sic tristes affatus amicos:
“Quò nos cunque feret melior fortuna parente,

Ibimus, o socii comitesque !
Nil desperandum Teucro duce, et auspice Teucro;

Certus enim promisit Apollo
Ambiguam tellure novâ Salamina futuram.

O fortes pejoraque passi
.Mecum sæpè viri! nunc vino pellite curas.

Cras ingens iterabimus æquor."

25

30

ODE VII.

AD LYDIAM.

5

LYDIA, dic, per omnes
Te deos oro : Sybarin cur properas amando

Perdere ? cur apricum
Oderit campum, patiens pulveris atque solis ?

Cur neque militaris
Inter æquales equitat, Gallica nec lupatis

Temperat ora frænis?
Cur timet flavum Tiberim tangere? cur olívum

Sanguine viperino
Cautiùs vitat? neque jam livida gestat

armis
Brachia, sæpè disco,
Sæpe trans finem jaculo nobilis expedito?

Quid latet, ut marinæ
Filium dicunt Thetidis sub lacrymosa Troja

Funera, ne virilis
Cultus in cædem et Lycias proriperet catervas ?

10

15 ODE VIII.

AD THALIARCHUM.

[ocr errors]

5

10

VIDES ut altâ stet nive candidum
Soracte, nec jam sustineant onus
Silvæ laborantes, geluque

Flumina constiterint acuto.
Dissolve frigus, ligna super foco
Large reponens; atque benigniùs
Deprome quadrimum Sabina,

O Thaliarche, merum diotâ.
Permitte divis cætera : qui simul
Stravêre ventos æquore fervido
Depræliantes, nec cupressi,

Nec veteres agitantur orni.
Quid sit futurum cras, fuge quærere; et
Quem sors dierum cunque dabit, lucro
Appone : nec dulces Camænas

Sperne puer, neque tu choreas;
Donec virenti canities abest
Morosa. Nunc et campus, et areæ,
Lenesque sub noctem susurri,

Compositâ repetantur horâ.

15

20

ODE IX.

AD MERCURIUM.

5

Mercuri, facunde nepos Atlantis,
MERCURI
Qui feros cultus hominum recentûm
Voce formâsti catus, et decoræ

More palæstræ;
Te canam, magni Jovis et deorum
Nuntium, curvæque lyræ parentem;
Callidum, quidquid placuit, jocoso

Condere furto.
Te, boves oļim nisi reddidisses
Per dolum amotas, puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetrâ

Risit Apollo.
Quin et Atridas, duce té, superbos,
Llio dives Priamus relicto,

10 15

Thessalosque ignés et iniqua Trojæ

Castra fefellit.
Tu pias lætis animas reponis
Sedibus, virgâque levem coërces
Aureâ turbam, superis deorum

Gratus et imis.

20

ODE X.

AD LEUCONOËN.
Tu ne quæsieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
Finem di dederint, Leuconoë; nec Babylonios
Tentâris numeros.

Ut meliùs, quidquid erit, pati!
Seu plures hiemes, seu tribuit Jupiter ultimam,
Quæ nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum. Sapias, yina liques, et spatio brevi
Spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit invida
Atas. Carpe diem, quàm minimùm credula postero.

5

ODE XI.

AD AUGUSTUM.

5

Quem virum aut heroa lyrâ vel acri
Tibiâ sumis celebrare, Clio ?
Quem deum, cujus recinet jocosa

Nomen imago,
Aut in umbrosis Heliconis oris,
Aut super Pindo, gelidove in Hæmo,
Unde vocalem temerè insecutæ

Orphea silvæ,
Arte maternâ rapidos morantem
Fluminum lapsus, celeresque ventos,
Blandum et auritas fidibus canoris

Ducere quercus ?
Quid priùs dicam solitis Parentis
Laudibus, qui res hominum ac deorum,
Qui mare ac terras, variisque mundum

Temperat horis ?
Unde nil majus generatur ipso,
Nec viget quidquam simile aut secundum:

10

15 20

25

30

Proximos illi tamen occupavit

Pallas honores.
Præliis audax, neque te silebo,
Liber, et sevis inimica virgo
Belluis; nec te metuende certâ

Phoebe sagittà.
Dicam et Alciden; puerosque Ledæ,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem : quorum simul alba nautis

Stella refulsit,
Defluit saxis agitatus humor ;
Concidunt venti, fugiuntque nubes;
Et minax, nam sic voluêre, ponto

Unda recumbit.
Romulum post hos priùs, an quietum
Pompilî regnum memorem, an superbos
Tarquini fasces, dubito, an Catonis

Nobile letum.
Regulum, et Scauros, animæque magnæ
Prodigum Paulum, superante Pæno,
Gratus insigni referam Camænâ,

Fabriciumque.
Hunc, et incomptis Curium capillis,
Utilem bello tulit, et Camillum,
Sæva paupertas, et avitus apto

Cum lare fundus.
Crescit occulto velut arbor ævo
Fama Marcelli: micat inter omnes
Julium sidus, velut inter ignes

Luna minores,
Gentis humanæ pater atque custos,
Orte Saturno, tibi cura magni
Casaris fatis data; tu secundo

35

40

45

50

Cæsare regnes.

55

Ille, seu Parthos Latio imminentes
Egerit justo domitos triumpho,
Sive subjectos Orientis oræ

Seras et Indos,
Te minor latum reget æquus

orbem : Tu gravi curru quaties Olympum; Tu parùm castis inimica mittes

Fulmina lucis.

60

[graphic]
« AnteriorContinuar »