C. Vellei Paterculi quae supersunt ex Historiae romanae: libris duobus

Portada
Weidmann, 1835 - 208 páginas
 

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Páginas seleccionadas

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 30 - Magii, atavi mei, Aeculanensis, tribuendum est memoriae, qui nepos Decii Magii, Campanorum principis, celeberrimi et fidelissimi viri, tantam hoc bello Romanis fidem praestitit, ut cum legione, quam ipse in Hirpinis conscripserat, Herculaneum simul cum T. Didio caperet, Pompeios cum L. Sulla oppugnaret Comp3 samque2 occuparet : cuius de virtutibus cum alii, turn maxirne dilucide Q.3 Hortensius in annalibus suis rettulit.
Página 117 - ... parentium constantem inter suos occupavit principatum, sed certum imperium vimque regiam complexus animo statuit avocata procul a Romanis gente sua eo progredi, ubi cum propter potentiora arma refugisset, sua faceret potentissima.
Página 50 - Per haec tempora M. Cicero, qui omnia incrementa sua sibi debuit, vir novitatis nobilissimae, et ut vita clarus, ita ingenio maximus; qui effecit, ne, quorum arma viceramus, eorum ingenio vinceremur; consul, Sergii Catilinae Lentulique et Cethegi et aliorum utriusque ordinis virorum conjurationem singulari virtute , constantia, vigilia, curaque repulit.
Página 94 - Agrippa singular! virtute meruit. Victor deinde Caesar reversus in urbem contractas emptionibus complures domos per procuratores, quo laxior fieret ipsius, publicis se usibus destinare professus est, templumque Apollinis et circa porticus facturum promisit, quod ab eo singulari exstructum munificentia est.
Página 130 - Ceionius prodidit, qui, cum lange maximam partem absumpsisset acies, auctor deditionis supplicio quam proelio mori maluit. At Vala Numonius, legatus Vari, cetera quietus ac probus, diri auctor exempli, spoliatum...
Página 108 - Neronem est: quod is sua et virtute et fortuna administravit peragratusque victor is omnis partis Germaniae sine ullo detrimento commissi exercitus, quod praecipue huic duci semper curae fuit, sic perdomuit eam, ut in formam paene stipendiariae redigeret provinciae. tum alter triumphus cum altero consulatu ei oblatus est.
Página 125 - Lepidus educto hibernis exercitu per gentis integras immunesque adhuc clade belli et eo feroces ac truces tendens ad Tiberium imperatorem et cum difficultate locorum et cum vi hostium luctatus, magna cum clade obsistentium excisis agris, exustis aedificiis, caesis...
Página 96 - Cleopatram incendio et vitiorum, quae semper facultations licentiaque et adseaUttenibus alun tur, magnitudine, bellum patriae inferre ь constituit, cum ante novum se Liberum Patrem appellari iussisset, cum redimitus hederis coronaque velatus aurea et thyrsum tenens cothurnisque succinctus curru velut Liber Pater vectus esset Alexandriae.
Página 30 - Quorum ut fortuna atrox, ita causa fuit iustissima : petebant enim earn civitatem, cuius imperium armis tuebantur : per omnis annos atque omnia bella duplici numero se militum equitumque fungi neque in eius civitatis ius recipi, quae per eos in id ipsum pervenisset fastigium, per quod homines eiusdem et gentis et sanguinis ut externos alienosque fastidire posset. 8 Id bellum amplius trecenta milia iuventutis Italicae abstulit. Clarissimi autem imperatores fuerunt Romani eo bello Cn.

Información bibliográfica