Telephum, quem tu petis, occupavit Terret ambustus Phaethon avaras Spes, et exemplum grave praebet ales Semper ut te digna sequare et ultra Non enim posthac alia calebo XII. JAM veris comites quae mare temperant Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, Aeternum opprobrium, quod male barbaras Regum est ulta libidines. Dicunt in tenero gramine pinguium Custodes ovium carmina fistula, Delectantque deum cui pecus et nigri Colles Arcadiae placent. Adduxere sitim tempora, Virgili ; Nardi parvus onyx eliciet cadum Ad quae si properas gaudia, cum tua Verum pone moras et studium lucri, XIII. AUDIVERE, Lyce, di mea vota, di Ludisque et bibis impudens Et cantu tremulo pota Cupidinem Doctae psallere Chiae Pulchris excubat in genis. Importunus enim transvolat aridas Turpant et capitis nives. Nec Coae referunt jam tibi purpurae Inclusit volucris dies. Quo fugit venus, heu, quove color? decens Quo motus? quid habes illius, illius, Quae spirabat amores, Quae me surpuerat mihi, Felix post Cinaram, notaque et artium Gratarum facies? Sed Cinarae breves Annos fata dederunt, Servatura diu parem Cornicis vetulae temporibus Lycen, Multo non sine risu XIV. QUAE cura patrum quaeve Quiritium Plenis honorum muneribus tuas, Auguste, virtutes in aevum Per titulos memoresque fastos Aeternet, o qua sol habitabiles Quid Marte posses. Milite nam tuo Dejecit acer plus vice simplici; Major Neronum mox grave proelium Commisit immanesque Raetos Auspiciis pepulit secundis, Spectandus in certamine Martio, Devota morti pectora liberae Quantis fatigaret ruinis; Indomitas prope qualis undas Exercet Auster, Pleïadum choro Scindente nubes, impiger hostium Vexare turmas et frementem Mittere equum medios per ignes. Sic tauriformis volvitur Aufidus, Et vacuam patefecit aulam, Te Cantaber non ante domabilis Medusque et Indus, te profugus Scythes Miratur, o tutela praesens Italiae dominaeque Romae. Te fontium qui celat origines Nilusque et Ister, te rapidus Tigris, Te belluosus qui remotis Obstrepit Oceanus Britannis, Te non paventis funera Galliae Duraeque tellus audit Hiberiae, Te caede gaudentes Sigambri Compositis venerantur armis. XV. PHOEBUS volentem proelia me loqui Victas et urbes increpuit lyra, Ne parva Tyrrhenum per aequor Vela darem. Tua, Caesar, aetas Fruges et agris rettulit uberes Et signa nostro restituit Jovi Derepta Parthorum superbis Postibus, et vacuum duellis Janum Quirini clausit, et ordinem Rectum evaganti frena licentiae Injecit, emovitque culpas, Et veteres revocavit artes |