Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Manaret talos. O te, Bolane, cerebri
Felicem! aiebam tacitus; cum quidlibet ille
Garriret, vicos, urbem laudaret. Ut illi
Nil respondebam, “Misere cupis, ” inquit, “abire;
Jamdudum video; sed nil agis; usque tenebo;
Persequar: hinc quo nunc iter est tibi ?” “Nil opus est te
Circumagi; quendam volo visere non tibi notum;
Trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos."
“Nil habeo quod agam et non sum piger; usque sequar te.”
Demitto auriculas ut iniquae mentis asellus,

20
Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille:
“Si bene me novi non Viscum pluris amicum,
Non Varium facies; nam quis me scribere plures
Aut citius possit versus ? quis membra movere
Mollius? Invideat quod et Hermogenes ego canto.”
Interpellandi locus hic erat: “Est tibi mater,
Cognati, quis te salvo est opus ?”—“Haud mihi quisquam.
Omnes composui.”-Felices! nunc ego resto.
Confice; namque instat fatum mihi triste Sabella
Quod puero cecinit divina mota anus urna:

30 Hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis Nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra; Garrulus hunc quando consumet cunque; loquaces Si sapiat vitet simul atque adoleverit aetas. Ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei Praeterita, et casu tunc respondere vadato Debebat, quod ni fecisset perdere litem. “Si me amas," inquit, “ paulum hic ades." Inteream si Aut valeo stare aut novi civilia jura ; Et propero quo scis.” “ Dubius sum quid faciam,” inquit, 40 “Tene relinquam an rem.” “Me sodes.” “Non faciam" ille; Et praecedere coepit. Ego ut contendere durum est Cum victore sequor. “Maecenas quomodo tecum ?” Hinc repetit; “paucorum hominum et mentis bene sanae; Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes Magnum adjutorem posset qui ferre secundas, Hunc hominem velles si tradere; dispeream ni

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Summosses omnes. “Non isto vivimus illic
Quo tu rere modo; domus hac nec purior ulla est
Nec magis his aliena malis; nil mi officit unquam

50
Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
Cuique suus." “Magnum narras, vix credibile!” “Atqui
Sic habet." Accendis, quare cupiam magis illi
Proximus esse.” “ Velis tantummodo : quae tua virtus,
Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque
Difficiles aditus primos habet.” “Haud mihi deero:
Muneribus servos corrumpam; non hodie si
Exclusus fuero desistam; tempora quaeram,
Occurram in triviis, deducam. Nil sine magno
Vita labore dedit mortalibus.” Haec dum agit, ecce 60
Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum
Qui pulchre nosset. Consistimus. Unde yenis ? et
Quo tendis ? rogat et respondet. Vellere coepi
Et

prensare manu lentissima brachia, nutans, Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus Ridens dissimulare: meum jecur urere bilis. “Certe nescio quid secreto velle loqui te Aiebas mecum.' “Memini bene, sed meliore Tempore dicam; hodie tricesima sabbata: vin tu Curtis Judaeis oppedere?” “Nulla mihi, inquam, 70 Religio est.” “At mi; sum paulo infirmior, unus Multorum; ignosces; alias loquar.” Huncine solem Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus ac me Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi Adversarius et: “Quo tu turpissime?" magna Inclamat voce; et “Licet antestari ?” Ego vero Oppono auriculam. Rapit in jus; clamor utrinque; Undique concursus. Sic me servavit Apollo.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

NEMPE incomposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est
Ut non hoc fateatur? At idem quod sale multo
Urbem defricuit charta laudatur eadem.
Nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera ; nam sic
Et Laberi mimos ut pulchra poëmata mirer.

Ergo non satis est risu diducere rictum
Auditoris (et est quaedam tamen hic quoque virtus).
Est brevitate opus, ut currat sententia neu se
Impediat verbis lassas onerantibus aures;
Et sermone opus est modo tristi saepe jocoso,
Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae,
Interdum urbani, parcentis viribus atque

10

20

30

Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi scripta quibus comoedia prisca viris est
Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit neque simius iste
Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
" At magnum fecit quod verbis Graeca Latinis
Miscuit.” O seri studiorum ! quine putetis
Difficile et mirum Rhodio quod Pitholeonti
Contigit ? “At sermo lingua concinnus utraque
Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est.”
Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum
Dura tibi peragenda rei sit causa Petilli ?
Scilicet oblitus patriaeque patrisque, Latine
Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita
Verba foris malis, Canusini more bilinguis ?
Atque ego cum Graecos facerem natus mare citra
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,
Post mediam noctem visus cum somnia vera :
“ In silvam non ligna feras insanius ac si
Magnas Graecorum malis implere catervas.”
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta
Eludente senem comis garrire libellos
Unus vivorum, Fundani; Pollio regum
Facta canit pede ter percusso; forte epos acer
Ut nemo Varius ducit; molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino
Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem

40

50

Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero ?
Nil comis tragici mutat Lucilius Acci ?
Non ridet versus Enni gravitate minores,
Cum de se loquitur non ut majore reprensis ?
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntes
Mollius ac si quis pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos

60
Ante cibum versus, totidem coenatus ; Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis ? Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem
Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
Quamque poëtarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in aeyum,
Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo

70 Saepe caput scaberet vivos et roderet ungues. Saepe stilum vertas iterum quae digna legi sint Scripturus, neque te ut miretur turba labores, Contentus paucis lectoribus. An tua demens Vilibus in ludis dictari carmina malis ? Non ego ; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax Contemptis aliis explosa Arbuscula dixit. Men moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli ?

80 Plotius et Varius, Maecenas Virgiliusque, Valgius et probet haec Octavius, optimus atque Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque ! Ambitione relegata te dicere possum, Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque Vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, Complures alios, doctos ego quos et amicos

« AnteriorContinuar »