Imágenes de páginas
PDF
EPUB

70

80

Mater, te appello!' clamantibus. Huic ego vulgus
Errori similem cunctum insanire docebo.
Insanit veteres statuas Damasippus emendo:
Integer est mentis Damasippi creditor ? Esto!
Accipe quod nunquam reddas mihi, si tibi dicam,
Tune insanus eris si acceperis? an magis excors
Rejecta praeda quam praesens Mercurius fert?
“Scribe decem Nerio; non est satis: adde Cicutae
Nodosi tabulas centum, mille adde catenas:
Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
Cum rapies in jus malis ridentem alienis,
Fiet aper, modo avis, modo saxum et cum volet arbor.'
Si male rem gerere insani est, contra bene sani,
Putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perilli,
Dictantis quod tu nunquam rescribere possis.
Audire atque togam jubeo componere, quisquis
Ambitione mala aut argenti pallet amore,
Quisquis luxuria tristive superstitione
Aut alio mentis morbo calet; huc propius me,
Dum doceo insanire omnes, vos ordine adite.
Danda est ellebori multo pars maxima avaris;
Nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.
Heredes Staberi summam incidere sepulcro:
Ni sic fecissent gladiatorum dare centum
Jamnati populo paria atque epulum arbitrio Arri,
Frumenti quantum metit Africa. Sive ego prave
Seu recte hoc lui, ne sis patruus mihi. Credo
Hoc Staberi prudentem animum vidisse. Quid ergo
Sensit cum summam patrimoni insculpere saxo
Heredes voluit ? Quoad vixit credidit ingens
Pauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut si
Forte minus locuples uno quadrante perisset
Ipse videretur sibi nequior: omnis enim res,
Virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris
Divitiis parent; quas qui construxerit ille
Clarus erit, fortis, justus. Sapiensne? Etiam, et rex,
Et quidquid volet. Hoc veluti virtute paratum

N

90 110

Speravit magnae laudi fore. 'Quid simile isti
Graecus Aristippus ? qui servos projicere aurum

100
In media jussit Libya, quia tardius irent
Propter onus segnes. Uter est insanior horum ?'
Nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
Si quis emat citharas, emptas comportet in unum,
Nec studio citharae nec Musae deditus ulli;
Si scalpra et formas non sutor, nautica vela
Aversus mercaturis: delirus et amens
Undique dicatur merito. Qui discrepat istis
Qui nummos aurumque recondit, nescius uti
Compositis, metuensque velut contingere sacrum ?
Si quis ad ingentem frumenti semper acervum
Porrectus vigilet cum longo fuste, neque illinc
Audeat esuriens dominus contingere granum,
Ac potius foliis parcus vescatur amaris;
Si positis intus hii veterisque Falerni
Mille cadis-nihil est, tercentum millibus—acre
Potet acetum ; age, si et stramentis incubet, unde-
Octoginta annos natus, cui stragula vestis,
Blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
Nimirum insanus paucis videatur, eo quod

120 Maxima hominum morbo jactatur eodem. Filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, Dis inimice senex, custodis? Ne tibi desit? Quantulum enim summae curtabit quisque dierum, Ungere si caules oleo meliore caputque Coeperis impexa foedum porrigine? Quare, Si quidvis satis est, perjuras, surripis, aufers Undique ? Tun sanus? Populum si caedere saxis Incipias servosque tuos quos aere pararis, Insanum te omnes pueri clamentque puellae :

130 Cum laqueo uxorem interimis matremque veneno Incolumi capite es? Quid enim, neque tu hoc facis Argis, Nec ferro ut demens genitricem occidis Orestes. An tu reris eum occisa insanisse parente, Ac non ante malis dementem actum Furiis quam

pars

In matris jugulo ferrum tepefecit acutum ?
Quin ex quo est habitus male tutae mentis Orestes
Nil sane fecit quod tu reprehendere possis :
Non Pyladen ferro violare aususve sororem
Electram, tantum maledicit utrique vocando

140
Hanc Furiam, hunc aliud jussit quod splendida bilis.
Pauper Opimius argenti positi intus et auri,
Qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla vappamque profestis,
Quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
Jam circum loculos et claves laetus ovansque
Curreret. Hunc medicus multum celer atque fidelis
Excitat hoc pacto : mensam poni jubet atque
Effundi saccos nummorum, accedere plures
Ad numerandum ; hominem sic erigit; addit et illud : 150
“Ni tua custodis avidus jam haec auferet heres.”
“ Men vivo ?“Ut vivas igitur vigila : hoc age.”

“Quid vis?" " Deficient inopem venae te ni cibus atque Ingens accedit stomacho fultura ruenti. Tu cessas ? Agedum, sume hoc ptisanarium oryzae.” “ Quanti emptae ?" “Parvo.” “Quanti ergo ?”

tussibus.” “ Eheu! Quid refert morbo an furtis pereamque rapinis ?” Quisnam igitur sanus ? Qui non stultus. Quid avarus? Stultus et insanus. Quid, si quis non sit avarus, Continuo sanus ? Minime. Cur, Stoïce ? Dicam. 160 Non est cardiacus (Craterum dixisse putato) Hic aeger: recte est igitur surgetque ? Negabit, Quod latus aut renes morbo tentantur acuto. Non est perjurus neque sordidus ; immolet aequis Hic porcum Laribus : verum ambitiosus et audax ; Naviget Anticyram. Quid enim differt barathrone Dones quidquid habes an nunquam utare paratis ? Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives Antiquo censu, gnatis divisse duobus Fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis

170

6 Oc

:

6

Ad lectum : Postquam te talos, Aule, nucesque
Ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,
Te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem;
Extimui ne vos ageret vesania discors,
Tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
Quare per divos oratus uterque Penates,
Tu cave ne minuas, tu ne majus facias id
Quod satis esse putat pater et natura coërcet.
Praeterea ne vos titillet Gloria jure
Jurando obstringam ambo : uter aedilis fueritve 180
Vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.
In cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
Latus ut in Circo spatiere et aëneus ut stes,
Nudus agris, nudus nummis, insane, paternis ;
Scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
Astuta ingenuum vulpes imitata leonem.
"Ne quis humasse velit Ajacem, Atrida, vetas cur?'
• Rex sum.' •Nil ultra quaero plebeius.' 'Et aequam
Rem imperito; ac si cui videor non justus, inulto
Dicere quod sentit permitto. “Maxime regum, 190
Di tibi dent capta classem deducere Troja!
Ergo consulere et mox respondere licebit ?'

Consule.' * Cur Ajax, heros ab Achille secundus,
Putescit toties servatis clarus Achivis,
Gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
Per quem tot juvenes patrio caruere sepulcro ? '
'Mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
Et Menelaum una mecum se occidere clamans.'
• Tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
Ante aras spargisque mola caput, improbe, salsa, 200
Rectum animi servas ?'—'Quorsum ?'—'Insanus quid enim

Ajax
Fecit cum stravit ferro pecus ? Abstinuit vim
Uxore et gnato; mala multa precatus Atridis,
Non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.'
Verum ego, ut haerentes adverso littore naves
Eriperem, prudens placavi sanguine divos.'

[ocr errors]

Nempe tuo, furiose.' Meo, sed non furiosus.'
Qui species alias veris scelerisque tumultu
Permixtas capiet commotus habebitur, atque
Stultitiane erret nihilum distabit an ira.

210
Ajax immeritos cum occidit desipit agnos:
Cum prudens scelus ob titulos admittis inanes,
Stas animo et purum est vitio tibi, cum tumidum est, cor?
Si quis lectica nitidam gestare amet agnam,

Huic vestem, ut natae, paret ancillas, paret aurum,
Rufam aut Pusillam appellet fortique marito
Destinet uxorem; interdicto huic omne adimat jus
Praetor et ad sanos abeat tutela propinquos.
Quid? si quis natam pro muta devovet agna
Integer est animi? Ne dixeris. Ergo ubi prava
Stultitia hic summa est insania ; qui sceleratus,

220

« AnteriorContinuar »