Est mihi purgatam crebro qui personet aurem : Solve senescentem mature sanus equum, ne Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat. Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono,
Quid verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc sum ; Condo et compono quae mox depromere possim.
Ac ne forte roges quo me duce, quo lare tuter, Nullius addictus jurare in verba magistri Quo me cunque rapit tempestas deferor hospes. Nunc agilis fio et mersor civilibus undis, Virtutis verae custos rigidusque satelles; Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor, Et mihi res non me rebus subjungere conor. Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque Longa videtur opus debentibus, ut piger annus Pupillis quos dura premit custodia matrum;
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem Consiliumque morantur agendi naviter id quod Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, Aeque neglectum pueris senibusque nocebit. Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis. Non possis oculo quantum contendere Lynceus, Non tamen idcirco contemnas lippus inungi; Nec quia desperes invicti membra Glyconis, Nodosa corpus nolis prohibere cheragra. Est quadam prodire tenus si non datur ultra. Fervet avaritia miseroque cupidine pectus, Sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem Passis et magnam morbi deponere partem. Laudis amore tumes, sunt certa piacula quae te Ter pure lecto poterunt recreare libello. Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, Nemo adeo ferus est ut non mitescere possit, Si modo culturae patientem commodet aurem. Virtus est vitium fugere et sapientia prima Stultitia caruisse. Vides quae maxima credis Esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
Quanto devites animi capitisque labore. Impiger extremos curris mercator ad Indos, Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes: Ne cures ea quae stulte miraris et optas Discere, et audire, et meliori credere non vis? Quis circum pagos et circum compita pugnax Magna coronari contemnat Olympia, cui spes, Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmae ? Vilius argentum est auro, virtutibus aurum. "O cives, cives, quaerenda pecunia primum est; Virtus post nummos." Haec Janus summus ab imo Perdocet, haec recinunt juvenes dictata senesque, Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto. Est animus tibi, sunt mores et lingua fidesque; Sed quadringentis sex septem milia desunt, Plebs eris. At pueri ludentes, "Rex eris,” aiunt, "Si recte facies." Hic murus aëneus esto, Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa. Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est Nenia, quae regnum recte facientibus offert, Et maribus Curiis et decantata Camillis ? Isne tibi melius suadet qui rem facias, rem, Si possis recte, si non quocunque modo rem, Ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupi, An qui Fortunae te responsare superbae
Liberum et erectum praesens hortatur et aptat? Quodsi me populus Romanus forte roget, cur Non ut porticibus sic judiciis fruar isdem, Nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit, Olim quod vulpes aegroto cauta leoni
Respondit referam : Quia me vestigia terrent, Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum. Bellua multorum es capitum. Nam quid sequar aut Pars hominum gestit conducere publica, sunt qui Crustis et pomis viduas venentur avaras, Excipiantque senes quos in vivaria mittant; Multis occulto crescit res fenore. Verum
Esto aliis alios rebus studiisque teneri : Idem eadem possunt horam durare probantes ? Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis, Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem Festinantis heri; cui si vitiosa libido Fecerit auspicium, " Cras ferramenta Teanum Tolletis, fabri." Lectus genialis in aula est,
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita; Si non est jurat bene solis esse maritis. Quo teneam vultus mutantem Protea nodo? Quid pauper? Ride: mutat coenacula, lectos, Balnea, tonsores, conducto navigio aeque Nauseat ac locuples quem ducit priva triremis. Si curatus inaequali tonsore capillos Occurri, rides; si forte subucula pexae Trita subest tunicae vel si toga dissidet impar, Rides: quid, mea cum pugnat sententia secum, Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit, Aestuat et vitae disconvenit ordine toto, Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis ? Insanire putas şollemnia me neque rides, Nec medici credis nec curatoris egere A praetore dati, rerum tutela mearum
Cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem De te pendentis, te respicientis amici.
Ad summam sapiens uno minor est Jove, dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum; Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.
TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu declamas Romae Praeneste relegi ;
Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. Cur ita crediderim nisi quid te detinet audi. Fabula qua Paridis propter narratur amorem Graecia Barbariae lento collisa duello
Stultorum regum et populorum continet aestus. Antenor censet belli praecidere causam : Quid Paris? Ut salvus regnet vivatque beatus Cogi posse negat. Nestor componere lites Inter Peliden festinat et inter Atriden;
Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque. Quidquid delirant reges plectuntur Achivi. Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira Iliacos intra muros peccatur et extra. Rursus quid virtus et quid sapientia possit Utile proposuit nobis exemplar Ulixen, Qui domitor Trojae multorum providus urbes
Et mores hominum inspexit, latumque per aequor, Dum sibi dum sociis reditum parat, aspera multa Pertulit adversis rerum immersabilis undis. Sirenum voces et Circae pocula nosti; Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset, Sub domina meretrice fuisset turpis et excors, Vixisset canis immundus vel amica luto sus. Nos numerus sumus et fruges consumere nati, Sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique In cute curanda plus aequo operata juventus, Cui pulchrum fuit in medios dormire dies et Ad strepitum citharae cessatum ducere curam. Ut jugulent homines surgunt de nocte latrones: Ut te ipsum serves non expergisceris? Atqui Si noles sanus curres hydropicus; et ni
Posces ante diem librum cum lumine, si non Intendes animum studiis et rebus honestis, Invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur Quae laedunt oculos festinas demere, si quid Est animum differs curandi tempus in annum? Dimidium facti qui coepit habet; sapere aude; Incipe. Qui recte vivendi prorogat horam Rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille Labitur et labetur in omne volubilis aevum. Quaeritur argentum puerisque beata creandis Uxor, et incultae pacantur vomere silvae: Quod satis est cui contingit nihil amplius optet. Non domus et fundus, non aeris acervus et auri Aegroto domini deduxit corpore febres, Non animo curas. Valeat possessor oportet Si comportatis rebus bene cogitat uti.
Qui cupit aut metuit juvat illum sic domus et res Ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram, Auriculas citharae collecta sorde dolentes. Sincerum est nisi vas quodcunque infundis acescit. Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas. Semper avarus eget: certum voto pete finem. Invidus alterius macrescit rebus opimis; Invidia Siculi non invenere tyranni
Majus tormentum. Qui non moderabitur irae Infectum volet esse dolor quod suaserit et mens, Dum poenas odio per vim festinat inulto. Ira furor brevis est: animum rege, qui nisi paret Imperat; hunc frenis, hunc tu compesce catena. Fingit equum tenera docilem cervice magister Ire viam qua monstret eques; venaticus, ex quo Tempore cervinam pellem latravit in aula, Militat in silvis catulus. Nunc adbibe puro Pectore verba, puer, nunc te melioribus offer. Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu. Quodsi cessas aut strenuus anteis, Nec tardum opperior nec praecedentibus insto.
« AnteriorContinuar » |