Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXVIII.

TE maris et terrae numeroque carentis arenae
Mensorem cohibent, Archyta

Pulveris exigui prope litus parva Matinum
Munera, nec quidquam tibi prodest
Aërias tentasse domos animoque rotundum
Percurrisse polum morituro.

Occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,
Tithonusque remotus in auras

Et Jovis arcanis Minos admissus, habentque
Tartara Panthoiden iterum Orco
Demissum, quamvis clipeo Trojana refixo
Tempora testatus nihil ultra

Nervos atque cutem morti concesserat atrae,
Judice te non sordidus auctor

Naturae verique. Sed omnes una manet nox
Et calcanda semel via leti:

Dant alios Furiae torvo spectacula Marti;
Exitio est avidum mare nautis ;

Mixta senum ac juvenum densentur funera, nullum
Saeva caput Proserpina fugit.

Me quoque devexi rapidus comes Orionis
Illyricis Notus obruit undis.

At tu, nauta, vagae ne parce malignus arenae

Ossibus et capiti inhumato

Particulam dare: sic quodcunque minabitur Eurus
Fluctibus Hesperiis Venusinae

Plectantur silvae te sospite, multaque merces
Unde potest tibi defluat aequo

Ab Jove Neptunoque sacri custode Tarenti.
Negligis immeritis nocituram

Postmodo te natis fraudem committere? Fors et

Debita jura vicesque superbae

Te maneant ipsum: precibus non linquar inultis,
Teque piacula nulla resolvent.

Quamquam festinas non est mora longa; licebit
Injecto ter pulvere curras.

XXIX.

ICCI, beatis nunc Arabum invides
Gazis, et acrem militiam paras
Non ante devictis Sabaeae
Regibus, horribilique Medo

Nectis catenas

Quae tibi virginum

Sponso necato barbara serviet?
Puer quis ex aula capillis

Ad cyathum statuetur unctis,
Doctus sagittas tendere Sericas
Arcu paterno? Quis neget arduis
Pronos relabi posse rivos

Montibus et Tiberim reverti,
Cum tu coëmptos undique nobilis
Libros Panaeti Socraticam et domum
Mutare loricis Hiberis

Pollicitus meliora tendis?

XXX.

O VENUS, regina Cnidi Paphique,
Sperne dilectam Cypron, et vocantis
Thure te multo Glycerae decoram
Transfer in aedem.

Fervidus tecum puer et solutis
Gratiae zonis properentque Nymphae
Et parum comis sine te Juventas
Mercuriusque.

[ocr errors]

XXXI.

QUID dedicatum poscit Apollinem
Vates? quid orat de patera novum
Fundens liquorem? Non opimae
Sardiniae segetes feraces,

Non aestuosae grata Calabriae
Armenta, non aurum aut ebur Indicum,
Non rura quae Liris quieta

Mordet aqua taciturnus amnis,
Premant Calena falce quibus dedit
Fortuna vitem, dives et aureis
Mercator exsiccet culullis

Vina Syra reparata merce,

Dis carus ipsis, quippe ter et quater
Anno revisens aequor Atlanticum
Impune. Me pascunt olivae,
Me cichorea levesque malvae.

Frui paratis et valido mihi,
Latoë, dones et precor integra
Cum mente, nec turpem senectam
Degere nec cithara carentem.

XXXII.

POSCIMUR. Si quid vacui sub umbra Lusimus tecum quod et hunc in annum

Vivat et plures, age dic Latinum,

Barbite, carmen,

Lesbio primum modulate civi,
Qui ferox bello tamen inter arma,

Sive jactatam religarat udo

Litore navim,

Liberum et Musas Veneremque et illi
Semper haerentem puerum canebat
Et Lycum nigris oculis nigroque
Crine decorum.

O decus Phoebi et dapibus supremi
Grata testudo Jovis, o laborum
Dulce lenimen, mihi cumque salve
Rite vocanti.

XXXIII.

ALBI, ne doleas plus nimio memor
Immitis Glycerae, neu miserabiles
Decantes elegos cur tibi junior
Laesa praeniteat fide.

Insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor, Cyrus in asperam
Declinat Pholoën; sed prius Apulis
Jungentur capreae lupis

Quam turpi Pholoë peccet adultero. Sic visum Veneri, cui placet impares Formas atque animos sub juga aënea Saevo mittere cum joco.

Ipsum me, melior cum peteret Venus, Grata detinuit compede Myrtale Libertina, fretis acrior Hadriae Curvantis Calabros sinus.

XXXIV.

PARCUS deorum cultor et infrequens Insanientis dum sapientiae

Consultus erro, nunc retrorsum

Vela dare atque iterare cursus

Cogor relictos: namque Diespiter, Igni corusco nubila dividens Plerumque, per purum tonantes Egit equos volucremque currum,

Quo bruta tellus et vaga flumina,
Quo Styx et invisi horrida Taenari
Sedes Atlanteusque finis

Concutitur. Valet ima summis Mutare et insignem attenuat deus Obscura promens; hinc apicem rapax Fortuna cum stridore acuto Sustulit, hic posuisse gaudet.

XXXV.

O DIVA, gratum quae regis Antium
Praesens vel imo tollere de gradu
Mortale corpus vel superbos
Vertere funeribus triumphos

« AnteriorContinuar »