Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Est qui nec veteris pocula Massici
Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto
Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra juvant et lituo tubae
Permixtus sonitus bellaque matribus
Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator tenerae conjugis immemor,
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum hederae praemia frontium
Dis miscent superis; me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo, si neque

tibias
Euterpe cohibet nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quod si me lyricis vatibus inseris,
Sublimi feriam sidera vertice.

II.

Jam satis terris nivis atque dirae
Grandinis misit Pater, et rubente
Dextera sacras jaculatus arces

Terruit Urbem,
Terruit gentes, grave ne rediret
Seculum Pyrrhae nova monstra questae,
Omne cum Proteus pecus egit altos

Visere montes,
Piscium et summa genus haesit ulmo
Nota quae sedes fuerat columbis,
Et superjecto pavidae natarunt

Aequore damae.

Vidimus flavum Tiberim retortis
Littore Etrusco violenter undis
Ire dejectum monumenta regis

Templaque Vestae;
Iliae dum se nimium querenti
Jactat ultorem, vagus et sinistra
Labitur ripa Jove non probante u-

xorius amnis.

Audiet cives acuisse ferrum
Quo graves Persae melius perirent;
Audiet
pugnas

vitio parentum
Rara juventus.
Quem vocet divum populus ruentis
Imperi rebus? prece qua fatigent
Virgines sanctae minus audientem

Carmina Vestam? Cui dabit partes scelus expiandi Juppiter? Tandem venias precamur Nube candentes humeros amictus

Augur Apollo;

Sive tu mavis, Erycina ridens,
Quam Jocus circum volat et Cupido;
Sive neglectum genus et nepotes

Respicis auctor,
Heu nimis longo satiate ludo,
Quem juvat clamor galeaeque leves
Acer et Mauri peditis cruentum

Vultus in hostem;

[blocks in formation]

Tollat: hic magnos potius triumphos, Hic ames dici pater atque princeps, Neu sinas Medos equitare inultos

Te duce, Caesar.

III.

Sic te diva potens Cypri,
Sic fratres Helenae lucida sidera,

Ventorumque regat pater,
Obstrictis aliis praeter Iapyga:

Navis, quae tibi creditum Debes Virgilium, finibus Atticis

Reddas incolumem precor,
Et serves animae dimidium meae.

Illi robur et aes triplex
Circa pectus erat qui fragilem truci

Commisit pelago ratem
Primus, nec timuit praecipitem Africum

Decertantem Aquilonibus,
Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti,

Quo non arbiter Hadriae
Major, tollere seu ponere vult freta.

Quem Mortis timuit gradum
Qui siccis oculis monstra natantia,

Qui vidit mare turgidum et
Infames scopulos Acroceraunia ?

Nequicquam deus abscidit
Prudens Oceano dissociabili

Terras si tamen impiae
Non tangenda rates transiliunt vada.

Audax omnia perpeti
Gens humana ruit per vetitum nefas.

Audax Iapeti genus
Ignem fraude mala gentibus intulit.

Post ignem aetheria domo
Subductum macies et nova febrium

Terris incubuit cohors, Semotique prius tarda necessitas

Leti corripuit gradum.
Expertus vacuum Daedalus aëra

Pennis non homini datis;
Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus ardui est;
Caelum ipsum petimus stultitia, neque

Per nostrum patimur scelus Iracunda Jovem ponere

fulmina.

« AnteriorContinuar »