Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Est qui nec veteris pocula Massici
Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto
Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra juvant et lituo tubae
Permixtus sonitus bellaque matribus
Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator tenerae conjugis immemor,
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum hederae praemia frontium
Dis miscent superis; me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo, si neque tibias
Euterpe cohibet nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quod si me lyricis vatibus inseris,
Sublimi feriam sidera vertice.

II.

JAM satis terris nivis atque dirae
Grandinis misit Pater, et rubente
Dextera sacras jaculatus arces
Terruit Urbem,

Terruit gentes, grave ne rediret
Seculum Pyrrhae nova monstra questae,
Omne cum Proteus pecus egit altos
Visere montes,

Piscium et summa genus haesit ulmo
Nota quae sedes fuerat columbis,
Et superjecto pavidae natarunt
Aequore damae.

Vidimus flavum Tiberim retortis
Littore Etrusco violenter undis
Ire dejectum monumenta regis
Templaque Vestae;

Iliae dum se nimium querenti
Jactat ultorem, vagus et sinistra
Labitur ripa Jove non probante u-
xorius amnis.

Audiet cives acuisse ferrum
Quo graves Persae melius perirent;
Audiet pugnas vitio parentum
Rara juventus.

Quem vocet divum populus ruentis
Imperi rebus? prece qua fatigent
Virgines sanctae minus audientem
Carmina Vestam?

Cui dabit partes scelus expiandi Juppiter? Tandem venias precamur Nube candentes humeros amictus

Augur Apollo;

Sive tu mavis, Erycina ridens,
Quam Jocus circum volat et Cupido;
Sive neglectum genus et nepotes
Respicis auctor,

Heu nimis longo satiate ludo,
Quem juvat clamor galeaeque leves
Acer et Mauri peditis cruentum
Vultus in hostem;

Sive mutata juvenem figura
Ales in terris imitaris, almae
Filius Maiae, patiens vocari
Caesaris ultor:

Serus in caelum redeas diuque
Laetus intersis populo Quirini;
Neve te nostris vitiis iniquum
Ocior aura

Tollat: hic magnos potius triumphos,
Hic ames dici pater atque princeps,
Neu sinas Medos equitare inultos
Te duce, Caesar.

III.

SIC te diva potens Cypri,
Sic fratres Helenae lucida sidera,
Ventorumque regat pater,
Obstrictis aliis praeter Iapyga:
Navis, quae tibi creditum
Debes Virgilium, finibus Atticis

Reddas incolumem precor,

Et serves animae dimidium meae.
Illi robur et aes triplex

Circa pectus erat qui fragilem truci
Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit praecipitem Africum
Decertantem Aquilonibus,

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti,
Quo non arbiter Hadriae

Major, tollere seu ponere vult freta.
Quem Mortis timuit gradum
Qui siccis oculis monstra natantia,
Qui vidit mare turgidum et
Infames scopulos Acroceraunia?
Nequicquam deus abscidit

Prudens Oceano dissociabili
Terras si tamen impiae

Non tangenda rates transiliunt vada.
Audax omnia perpeti

Gens humana ruit per vetitum nefas.
Audax Iapeti genus

Ignem fraude mala gentibus intulit.
Post ignem aetheria domo

Subductum macies et nova febrium

Terris incubuit cohors,
Semotique prius tarda necessitas
Leti corripuit gradum.
Expertus vacuum Daedalus aëra
Pennis non homini datis;
Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus ardui est ;
Caelum ipsum petimus stultitia, neque
Per nostrum patimur scelus
Iracunda Jovem ponere fulmina.

« AnteriorContinuar »