XVI. OTIUM divos rogat in patente Prensus Aegaeo, simul atra nubes Condidit lunam neque certa fulgent Sidera nautis; Otium bello furiosa Thrace, Otium Medi pharetra decori, Grosphe, non gemmis neque purpura venale neque auro. Non enim gazae neque consularis Vivitur parvo bene cui paternum Quid brevi fortes jaculamur aevo Scandit aeratas vitiosa naves Cura nec turmas equitum relinquit, Ocior cervis et agente nimbos Ocior Euro. Laetus in praesens animus quod ultra est Oderit curare et amara lento Temperet risu; nihil est ab omni Parte beatum. Abstulit clarum cita mors Achillem, Te greges centum Siculaeque circum Mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum Apta quadrigis equa, te bis Afro Murice tinctae Vestiunt lanae: mihi parva rura et Spiritum Graiae tenuem Camenae Parca non mendax dedit et malignum Spernere vulgus. XVII. CUR me querelis exanimas tuis? Grande decus columenque rerum. Me nec Chimaerae spiritus igneae Natalis horae, seu tyrannus Hesperiae Capricornus undae, Utrumque nostrum incredibili modo Consentit astrum. Te Jovis impio Tutela Saturno refulgens Eripuit volucrisque Fati Tardavit alas, cum populus frequens XVIII. NON ebur neque aureum Mea renidet in domo lacunar; Non trabes Hymettiae Premunt columnas ultima recisas Africa; neque Attali Ignotus heres regiam occupavi; Nec Laconicas mihi Trahunt honestae purpuras clientae: At fides et ingeni Benigna vena est, pauperemque dives Me petit; nihil supra Deos lacesso, nec potentem amicum Largiora flagito, Satis beatus unicis Sabinis. Truditur dies die, Novaeque pergunt interire lunae. Tu secanda marmora Locas sub ipsum funus, et sepulcri Immemor struis domos Marisque Baiis obstrepentis urges Summovere littora, Parum locuples continente ripa. Quid, quod usque proximos Revellis agri terminos et ultra Limites clientium Salis avarus? Pellitur paternos In sinu ferens deos Et uxor et vir sordidosque natos; Nulla certior tamen Rapacis Orci fine destinata Aula divitem manet Herum. Quid ultra tendis? Aequa tellus Pauperi recluditur Regumque pueris, nec satelles Orci Callidum Promethea Revexit auro captus. Hic superbum Tantalum atque Tantali Genus coërcet; hic levare functum Pauperem laboribus Vocatus atque non vocatus audit. XIX. BACCHUM in remotis carmina rupibus Parce, gravi metuende thyrso! Thracis et exitium Lycurgi. Tu flectis amnes, tu mare barbarum, Bistonidum sine fraude crines: Tu, cum parentis regna per arduum Cohors Gigantum scanderet impia, Rhoetum retorsisti leonis Unguibus horribilique mala; Quamquam choreis aptior et jocis Pacis eras mediusque belli. |