Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XX.

Non usitata nec tenui ferar
Penna biformis per liquidum aethera
Vates, neque in terris morabor

Longius, invidiaque major
Urbes relinquam. Non ego, pauperum
Sanguis parentum, non ego quem vocas,
Dilecte Maecenas, obibo

Nec Stygia cohibebor unda. Jam jam residunt cruribus asperae Pelles, et album mutor in alitem Superne, nascunturque leves

Per digitos humerosque plumae. Jam Daedaleo ocior Icaro

um gementis litto Bospori Syrtesque Gaetulas canorus

Ales Hyperboreosque campos. Me Colchus et qui dissimulat metum Marsae cohortis Dacus et ultimi Noscent Geloni, me peritus

Discet Hiber Rhodanique potor. Absint inani funere neniae Luctusque turpes et querimoniae; Compesce clamorem ac sepulcri

Mitte supervacuos honores.

Q. HORATII

FLACCI

CARMINUM

LIBER III.

I.

ODI profanum vulgus et arceo;
Favete linguis: carmina non prius
Audita Musarum sacerdos

Virginibus puerisque canto.
Regum timendorum in proprios greges,
Reges in ipsos imperium est Jovis
Clari Giganteo triumpho,

Cuncta supercilio moventis. Est ut viro vir latius ordinet Arbusta sulcis, hic generosior Descendat in Campum petitor,

Moribus hic meliorque fama Contendat, illi turba clientium Sit major: aequa lege Necessitas Sortitur insignes et imos;

Omne capax movet urna nomen. Districtus ensis cui super impia Cervice pendet non Siculae dapes

Dulcem elaborabunt saporem,

Non avium citharaeque cantus Somnum reducent. Somnus agrestium Lenis virorum non humiles domos Fastidit umbrosamque ripam,

Non Zephyris agitata Tempe.
Desiderantem quod satis est neque
Tumultuosum sollicitat mare,
Nec saevus Arcturi cadentis

Impetus aut orientis Haedi,
Non verberatae grandine vineae
Fundusque mendax, arbore nunc aquas
Culpante nunc torrentia agros

Sidera nunc hiemes iniquas. Contracta pisces aequora

sentiunt Jactis in altum molibus; huc frequens Caementa demittit redemptor

Cum famulis dominusque terrae Fastidiosus. Sed Timor et Minae Scandunt eodem quo dominus, neque Decedit aerata triremi, et

Post equitem sedet atra Cura.
Quodsi dolentem nec Phrygius lapis
Nec purpurarum sidere clarior
Delenit usus nec Falerna

Vitis Achaemeniumque costum
Cur invidendis postibus et novo
Sublime ritu moliar atrium ?
Cur valle permutem Sabina

Divitias operosiores ?

II.

ANGUSTAM amice pauperiem pati
Robustus acri militia puer
Condiscat, et Parthos feroces

Vexet eques metuendus hasta,
Vitamque sub divo et trepidis agat
In rebus. Illum ex moenibus hosticis
Matrona bellantis tyranni

Prospiciens et adulta virgo Suspiret, eheu, ne rudis agminum Sponsus lacessat regius asperum Tactu leonem, quem cruenta

Per medias rapit ira caedes. Dulce et decorum est pro patria mori: Mors et fugacem persequitur virum, Nec parcit imbellis juventae

Poplitibus timidoque tergo. Virtus repulsae nescia sordidae Intaminatis fulget honoribus, Nec sumit aut ponit secures,

Arbitrio popularis aurae. Virtus recludens immeritis mori Caelum negata tentat iter via, Coetusque vulgares et udam

Spernit humum fugiente penna. Est et fideli tuta silentio Merces: vetabo qui Cereris sacrum Vulgarit arcanae sub isdem

Sit trabibus fragilemve mecum Solvat phaselon; saepe Diespiter Neglectus incesto addidit integrum. Raro antecedentem scelestum

Deseruit pede Poena claudo.

III.

Justum et tenacem propositi virum
Non civium ardor prava jubentium,
Non vultus instantis tyranni

Mente quatit solida, neque Auster
Dux inquieti turbidus Hadriae,
Nec fulminantis magna manus Jovis;
Si fractus illabatur orbis

Impavidum ferient ruinae.
Hac arte Pollux et vagus Hercules
Enisus arces attigit igneas,
Quos inter Augustus recumbens

Purpureo bibit ore nectar.

Hac te merentem, Bacche pater, tuae
Vexere tigres indocili jugum
Collo trahentes; hac Quirinus

Martis equis Acheronta fugit,

« AnteriorContinuar »