Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Gratum elocuta consiliantibus
Junone divis: Ilion, Ilion
Fatalis incestusque judex

Et mulier peregrina vertit
In pulverem, ex quo destituit deos
Mercede pacta Laomedon, mihi
Castaeque damnatum Minervae

Cum populo et duce fraudulento. Jam nec Lacaenae splendet adulterae Famosus hospes, nec Priami domus Perjura pugnaces Achivos

Hectoreis opibus refringit,
Nostrisque ductum seditionibus
Bellum resedit. Protinus et graves
Iras et invisum nepotem

Troica quem peperit sacerdos
Marti redonabo; illum ego lucidas
Inire sedes, ducere nectaris
Succos, et adscribi quietis

Ordinibus patiar deorum.
Dum longus inter saeviat Ilion
Romamque pontus qualibet exsules
In parte regnanto beati;

Dum Priami Paridisque busto
Insultet armentum et catulos ferae
Celent inultae stet Capitolium
Fulgens, triumphatisque possit

Roma ferox dare jura Medis. Horrenda late nomen in ultimas Extendat oras, qua medius liquor Secernit Europen ab Afro,

Qua tumidus rigat arva Nilus, Aurum irrepertum et sic melius situm Cum terra celat spernere fortior Quam cogere humanos in usus

Omne sacrum rapiente dextra. Quicunque mundo terminus obstitit

Hunc tangat armis, visere gestiens
Qua parte debacchentur ignes,

Qua nebulae pluviique rores.
Sed bellicosis fata Quiritibus
Hac lege dico, ne nimium pii
Rebusque fidentes avitae

Tecta velint reparare Troiae.
Troiae renascens alite lugubri
Fortuna tristi clade iterabitur,
Ducente victrices catervas

Conjuge me Jovis et sorore. Ter si resurgat murus aëneus Auctore Phoebo ter pereat meis Excisus Argivis, ter uxor

Capta virum puerosque ploret. Non hoc jocosae conveniet lyrae : Quo, Musa, tendis ? Desine pervicax Referre sermones deorum et

Magna modis tenuare parvis.

IV.

DESCENDE caelo et dic

age

tibia Regina longum Calliope melos,

eu voce nunc mavis acuta,

Seu fidibus citharaque Phoebi. Auditis, an me ludit amabilis Insania ? Audire et videor pios Errare per lucos amoenae

Quos et aquae subeunt et aurae. Me fabulosae Vulture in Apulo Altricis extra limen Apuliae Ludo fatigatumque somno

Fronde nova puerum palumbes Texere, mirum quod foret omnibus,

Quicunque celsae nidum Acherontiae Saltusque Bantinos et arvum

Pingue tenent humilis Forenti, Ut tuto ab atris corpore viperis Dormirem et ursis, ut premerer sacra Lauroque collataque myrto,

Non sine dis animosus infans. Vester, Camenae, vester in arduos Tollor Sabinos, seu mihi frigidum Praeneste seu Tibur supinum

Seu liquidae placuere Baiae. Vestris amicum fontibus et choris Non me Philippis versa acies retro, Devota non exstinxit arbos,

Nec Sicula Palinurus unda. Utcunque mecum vos eritis, libens Insanientem navita Bosporum Tentabo et urentes arenas

Littoris Assyrii viator; Visam Britannos hospitibus feros Et laetum equino sanguine Concanum, Visam pharetratos Gelonos

Et Scythicum inviolatus amnem.
Vos Caesarem altum, militia simul
Fessas cohortes addidit oppidis,
Finire quaerentem labores

Pierio recreatis antro.
Vos lene consilium et datis et dato
Gaudetis almae. Scimus, ut impios
Titanas immanemque turmam

Fulmine sustulerit caduco,
Qui terram inertem, qui mare temperat
Ventosum, et urbes regnaque tristia
Divosque mortalesque turbas

Imperio regit unus aequo. Magnum illa terrorem intulerat Jovi Fidens juventus horrida brachiis,

Fratresque tendentes opaco

Pelion imposuisse Olympo.
Sed quid Typhoëus et validus Mimas,
Aut quid minaci Porphyrion statu,
Quid Rhoetus evulsisque truncis

Enceladus jaculator audax
Contra sonantem Palladis aegida
Possent ruentes? Hinc avidus stetit

Vulcanus, hinc matrona Juno et

Nunquam humeris positurus arcum, Qui rore puro Castaliae lavit Crines solutos, qui Lyciae tenet Dumeta natalemque silvam,

Delius et Patareus Apollo.

F

Vis consili expers mole ruit sua :
Vim temperatam di quoque provehunt
In majus; idem odere vires

Omne nefas animo moventes.
Testis mearum centimanus Gyas
Sententiarum, notus et integrae
Tentator Orion Dianae

Virginea domitus sagitta. Injecta monstris Terra dolet suis Maeretque partus fulmine luridum Missos ad Orcum ; nec peredit

Impositam celer ignis Aetnen, Incontinentis nec Tityi jecur Reliquit ales, nequitiae additus Custos; amatorem trecentae

Pirithoum cohibent catenae.

V.

CAELO Tonantem credidimus Jovem
Regnare : praesens divus habebitur
Augustus adjectis Britannis

Imperio gravibusque Persis.
Milesne Crassi conjuge barbara
Turpis maritus vixit et hostium,
Pro curia inversique mores !

Consenuit socerorum in armis
Sub rege Medo Marsus et Apulus,
Anciliorum et nominis et togae
Oblitus aeternaeque Vestae,

Incolumi Jove et urbe Roma ?
Hoc caverat mens provida Reguli
Dissentientis conditionibus
Foedis et exemplo trahentis

Perniciem veniens in aevum,

« AnteriorContinuar »