Imágenes de páginas
PDF
EPUB

IV.

SOLVITUR acris hiems grata vice veris et Favoni,

Trahuntque siccas machinae carinas, Ac neque jam stabulis gaudet pecus aut arator igni;

Nec prata canis albicant pruinis. Jam Cytherea choros ducit Venus imminente Luna,

Junctaeque Nymphis Gratiae decentes

Alterno terram quatiunt pede, dum graves Cyclopum

Vulcanus ardens urit officinas.
Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto

Aut flore terrae quem ferunt solutae.
Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,

Seu poscat agnam sive malit haedum.

Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas

Regumque turres. O beate Sesti,
Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam.

Jam te premet nox fabulaeque Manes
Et domus exilis Plutonia: quo simul mearis,

Nec regna vini sortiere talis
Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet juventus

Nunc omnis et mox virgines tepebunt.

V.

Quis multa gracilis te puer in rosa
Perfusus liquidis urget odoribus
Grato, Pyrrha, sub antro?

Cui flavam religas comam
Simplex munditiis? Heu quoties fidem
Mutatosque deos flebit et aspera
Nigris aequora ventis

Emirabitur insolens
Qui nunc te fruitur credulus aurea;
Qui semper vacuam, semper amabilem
Sperat nescius aurae

Fallacis. Miseri quibus
Intentata nites! Me tabula sacer
Votiva paries indicat uvida
Suspendisse potenti

Vestimenta maris deo.

VI.

SCRIBERIS Vario fortis et hostium
Victor Maeonii carminis alite,
Quam rem cunque ferox navibus aut equis

Miles te duce gesserit:

Nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem
Pelidae stomachum cedere nescii
Nec cursus duplicis per mare Ulixei

Nec saevam Pelopis domum
Conamur tenues grandia, dum pudor
Imbellisque lyrae Musa potens vetat
Laudes egregii Caesaris et tuas

Culpa deterere ingeni.
Quis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripserit aut pulvere Troico
Nigrum Merionen aut ope Palladis

Tydiden superis parem?
Nos convivia, nos proelia virginum
Sectis in juvenes unguibus acrium
Cantamus vacui, sive quid urimur

Non praeter solitum leves.

VII.

LAUDABUNT alii claram Rhodon aut Mytilenen

Aut Epheson bimarisve Corinthi
Moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos

Insignes aut Thessala Tempe.
Sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem

Carmine perpetuo celebrare et
Undique decerptam fronti praeponere olivam.

Plurimus in Junonis honorem
Aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas.

Me nec tam patiens Lacedaemon
Nec tam Larissae percussit campus opimae,

Quam domus Albuneae resonantis
Et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda

Mobilibus pomaria rivis.
Albus ut obscuro deterget nubila caelo

Saepe Notus neque parturit imbres

Perpetuo, sic tu sapiens finire memento

Tristitiam vitaeque labores
Molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis

Castra tenent seu densa tenebit
Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

Cum fugeret tamen uda Lyaeo
Tempora populea fertur vinxisse corona,

Sic tristes affatus amicos:
Quo nos cunque feret melior fortuna parente

Ibimus, o socii comitesque.
Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro;

Certus enim promisit Apollo
Ambiguam tellure nova Salamina futuram.

O fortes pejoraque passi
Mecum saepe viri, nunc vino pellite curas;

Cras ingens iterabimus aequor.

VIII.

LYDIA, dic, per omnes
Te deos oro, Sybarin cur properas amando

Perdere; cur apricum
Oderít campum patiens pulveris atque solis ?

Cur neque militaris
Inter aequales equitat, Gallica nec lupatis

Temperat ora frenis ?
Cur timet flavum Tiberim tangere? Cur olivum

Sanguine viperino
Cautius vitat, neque jam livida gestat armis

Brachia saepe disco,
Saepe trans finem jaculo nobilis expedito?

Quid latet , ut marinae
Filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Trojae

Funera ne virilis
Cultus in caedem et Lycias proriperet catervas ?

IX.

VIDEs ut alta stet nive candidum
Soracte, nec jam sustineant onus
Silvae laborantes geluque

Flumina constiterint acuto.
Dissolve frigus ligna super foco
Large reponens, atque benignius
Deprome quadrimum Sabina,

O Thaliarche, merum diota. Permitte divis cetera, qui simul Stravere ventos aequore fervido Deproeliantes nec cupressi

Nec veteres agitantur orni. Quid sit futurum cras fuge quaerere, et Quem Fors dierum cunque dabit lucro Appone, nec dulces amores

Sperne puer neque tu choreas, Donec virenti canities abest Morosa. Nunc et campus et areae Lenesque sub noctem susurri

Composita repetantur hora; Nunc et latentis proditor intimo Gratus puellae risus ab angulo, Pignusque dereptum lacertis

Aut digito male pertinaci.

X.

MERCURI facunde nepos Atlantis,
Qui feros cultus hominum recentum
Voce formasti catus et decorae

More palaestrae,

« AnteriorContinuar »