Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Si non periret immiserabilis
Captiva pubes. “Signa ego Punicis
Adfixa delubris et arma

Militibus sine caede," dixit,
“ Derepta vidi; vidi ego civium
Retorta tergo brachia libero
Portasque non clausas et arva

Marte coli populata nostro.
Auro repensus scilicet acrior
Miles redibit. Flagitio additis
Damnum: neque amissos colores

Lana refert medicata fuco,
Nec vera virtus cum semel excidit
Curat reponi deterioribus.
Si pugnat extricata densis

Cerva plagis erit ille fortis
Qui perfidis se credidit hostibus,
Et Marte Poenos proteret altero
Qui lora restrictis lacertis

Sensit iners timuitque mortem.
Hic unde vitam sumeret inscius
Pacem duello miscuit. O pudor!
O magna Karthago, probrosis

Altior Italiae ruinis !”
Fertur pudicae conjugis osculum
Parvosque natos ut capitis minor
Ab se removisse et virilem

Torvus humi posuisse vultum: Donec labantes consilio patres Firmaret auctor nunquam alias dato, Interque maerentes amicos

Egregius properaret exsul. Atqui sciebat quae sibi barbarus Tortor pararet; non aliter tamen Dimovit obstantes propinquos

Et populum reditus morantem,

Quam si clientum longa negotia
Dijudicata lite relinqueret,
Tendens Venafranos in agros

Aut Lacedaemonium Tarentum.

[merged small][ocr errors]

DELICTA majorum immeritus lues,
Romane, donec templa refeceris
Aedesque labentes deorum et

Foeda nigro simulacra fumo.
Dis te minorem quod geris imperas:
Hinc omne principium, huc refer exitum.
Di multa neglecti dederunt

Hesperiae mala luctuosae.
Jam bis Monaeses .et Pacori manus
Non auspicatos contudit impetus
Nostros et adjecisse praedam

Torquibus exiguis renidet.
Paene occupatam seditionibus
Delevit Urbem Dacus et Aethiops,
Hic classe formidatus, ille

Missilibus melior sagittis.
Fecunda culpae secula nuptias
Primum inquinavere et genus et domos;
Hoc fonte derivata clades

In patriam populumque fluxit.
Motus doceri gaudet Ionicos
Matura virgo et fingitur artibus ;
Jam nunc et incestos amores

De tenero meditatur ungui: Mox juniores quaerit adulteros Inter mariti vina, neque eligit Cui donet impermissa raptim

Gaudia luminibus remotis;

Sed jussa coram non sine conscio
Surgit marito, seu vocat institor
Seu navis Hispanae magister,

Dedecorum pretiosus emptor.
Non his juventus orta parentibus
Infecit aequor sanguine Punico,
Pyrrhumque et ingentem cecidit

Antiochum Hannibalemque dirum; Sed rusticorum mascula militum Proles, Sabellis docta ligonibus Versare glebas et severae

Matris ad arbitrium recisos Portare fustes, sol ubi montium Mutaret umbras et juga demeret Bobus fatigatis, amicum

Tempus agens abeunte curru. Damnosa quid non imminuit dies ? Aetas parentum pejor avis tulit Nos nequiores, mox daturos

Progeniem vitiosiorem.

VII.

Quid fles, Asterie, quem tibi candidi
Primo restituent vere Favonii
Thyna merce beatum,

Constantis juvenem fide,
Gygen? Ille Notis actus ad Oricum
Post insana Caprae sidera frigidas
Noctes non sine multis

Insomnis lacrimis agit.
Atqui sollicitae nuntius hospitae,
Suspirare Chloën et miseram tuis
Dicens ignibus uri,

Tentat mille vafer modis.

Ut Proetum mulier perfida credulum
Falsis impulerit criminibus nimis
Casto Bellerophonti

Maturare necem, refert.
Narrat paene datum Pelea Tartaro,
Magnessam Hippolyten dum fugit abstinens;
Et peccare docentes

Fallax historias movet.
Frustra: nam scopulis surdior Icari
Voces audit adhuc integer. At tibi
Ne vicinus Enipeus

Plus justo placeat cave;
Quamvis non alius flectere equum sciens
Aeque conspicitur gramine Martio,
Nec quisquam citus aeque

Tusco denatat alveo.
Prima nocte domum claude neque in vias
Sub cantu querulae despice tibiae,
Et te saepe vocanti

Duram difficilis mane.

VIII.

MARTIIS caelebs quid agam Kalendis,
Quid velint flores et acerra thuris
Plena miraris, positusque carbo in

Caespite vivo,
Docte sermones utriusque linguae ?
Voveram dulces epulas et album
Libero caprum prope funeratus

Arboris ictu.
Hic dies anno redeunte festus
Corticem adstrictum pice dimovebit
Amphorae fumum bibere institutae

Consule Tullo.

Sume, Maecenas, cyathos amici Sospitis centum et vigiles lucernas Perfer in lucem; procul omnis esto,

Clamor et ira.

Mitte civiles super urbe curas :
Occidit Daci Cotisonis agmen,
Medus infestus sibi luctuosis

Dissidet armis,
Servit Hispanae vetus hostis orae
Cantaber sera domitus catena ;
Jam Scythae laxo meditantur arcu

Cedere campis.

« AnteriorContinuar »