Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Totum muneris hoc tui est:

Quod monstror digito praetereuntium Romanae fidicen lyrae,

Quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

IV.

QUALEM ministrum fulminis alitem,
Cui rex deorum regnum in aves vagas
Permisit expertus fidelem

Juppiter in Ganymede flavo,

Olim juventas et patrius vigor
Nido laborum propulit inscium,
Vernique jam nimbis remotis
Insolitos docuere nisus

H

Venti paventem, mox in ovilia
Demisit hostem vividus impetus,
Nunc in reluctantes dracones

Egit amor dapis atque pugnae:
Qualemve laetis caprea pascuis
Intenta fulvae matris ab ubere
Jam lacte depulsum leonem
Dente novo peritura vidit:
Videre Raetis bella sub Alpibus
Drusum gerentem Vindelici;-quibus
Mos unde deductus per omne
Tempus Amazonia securi
Dextras obarmet quaerere distuli,
Nec scire fas est omnia;-sed diu
Lateque victrices catervae
Consiliis juvenis revictae

Sensere quid mens rite, quid indoles
Nutrita faustis sub penetralibus
Posset, quid Augusti paternus
In pueros animus Nerones.
Fortes creantur fortibus et bonis;
Est in juvencis, est in equis patrum
Virtus, neque imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam ;
Doctrina sed vim promovet insitam,
Rectique cultus pectora roborant;
Utcunque defecere mores

Indecorant bene nata culpae.

Quid debeas, o Roma, Neronibus Testis Metaurum flumen et Hasdrubal Devictus et pulcher fugatis

Ille dies Latio tenebris Qui primus alma risit adorea, Dirus per urbes Afer ut Italas

Ceu flamma per taedas vel Eurus

Per Siculas equitavit undas.

Post hoc secundis usque laboribus
Romana pubes crevit et impio
Vastata Poenorum tumultu
Fana deos habuere rectos;
Dixitque tandem perfidus Hannibal:
Cervi luporum praeda rapacium
Sectamur ultro quos opimus

Fallere et effugere est triumphus.
Gens quae cremato fortis ab Ilio
Jactata Tuscis aequoribus sacra
Natosque maturosque patres
Pertulit Ausonias ad urbes,
Duris ut ilex tonsa bipennibus
Nigrae feraci frondis in Algido,
Per damna, per caedes, ab ipso
Ducit opes animumque ferro.
Non hydra secto corpore firmior
Vinci dolentem crevit in Herculem,
Monstrumve submisere Colchi
Maius Echioniaeve Thebae.
Merses profundo, pulchrior evenit:
Luctere, multa proruet integrum
Cum laude victorem geretque
Proelia conjugibus loquenda.
Karthagini jam non ego nuntios
Mittam superbos: occidit, occidit
Spes omnis et fortuna nostri

Nominis Hasdrubale interempto.
Nil Claudiae non perficient manus,
Quas et benigno numine Juppiter
Defendit et curae sagaces
Expediunt per acuta belli.

1704 A

V.

DIVIS orte bonis, optime Romulae
Custos gentis, abes jam nimium diu;
Maturum reditum pollicitus patrum
Sancto concilio redi.

Lucem redde tuae, dux bone, patriae:
Instar veris enim vultus ubi tuus
Affulsit populo, gratior it dies
Et soles melius nitent.

Ut mater juvenem, quem Notus invido
Flatu Carpathii trans maris aequora
Cunctantem spatio longius annuo
Dulci distinet a domo,

Votis ominibusque et precibus vocat,
Curvo nec faciem littore demovet:
Sic desideriis icta fidelibus

Quaerit patria Caesarem.

Tutus bos etenim rura perambulat,
Nutrit rura Ceres almaque Faustitas,
Pacatum volitant per mare navitae,
Culpari metuit Fides,

Nullis polluitur casta domus stupris,
Mos et lex maculosum edomuit nefas,
Laudantur simili prole puerperae,

Culpam poena premit comes.

Quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen,
Quis Germania quos horrida parturit
Fetus, incolumi Caesare? quis ferae

Bellum curet Hiberiae?

Condit quisque diem collibus in suis
Et vitem viduas ducit ad arbores;
Hinc ad vina redit laetus et alteris
Te mensis adhibet deum;

Te multa prece, te prosequitur mero
Defuso pateris et Laribus tuum
Miscet numen, uti Graecia, Castoris
Et magni memor Herculis.
Longas o utinam, dux bone, ferias
Praestes Hesperiae! dicimus integro
Sicci mane die, dicimus uvidi
Cum Sol Oceano subest.

VI.

DIVE, quem proles Niobea magnae
Vindicem linguae Tityosque raptor
Sensit et Trojae prope victor altae
Phthius Achilles,

Ceteris major, tibi miles impar,
Filius quamvis Thetidis marinae
Dardanas turres quateret tremenda
Cuspide pugnax.

Ille, mordaci velut icta ferro

Pinus aut impulsa cupressus Euro,
Procidit late posuitque collum in
Pulvere Teucro.

Ille non inclusus equo Minervae
Sacra mentito male feriatos
Troas et laetam Priami choreis

Falleret aulam;

Sed palam captis gravis, heu nefas heu, Nescios fari pueros Achivis

Ureret flammis, etiam latentem

Matris in alvo,

Ni tuis victus Venerisque gratae

Vocibus divum pater annuisset

Rebus Aeneae potiore ductos
Alite muros.

« AnteriorContinuar »