Imágenes de páginas
PDF
EPUB

X

Neve te nostris vitiis iniquum f
Ocyor aura

Tollat. hîc magnos potius triumphos,
Hic ames dici Pater atque Princeps:
Neu finas Medos equitare inultos,

Te duce, Caefar.

AD NAVEM QUA VIRGILIUS VEHEBATUR

ATHENAS PROFICISCENS.

SIC te diva potens Cypri,

Sic fratres Helenae, hucida fidera,

Ventorumque regat pater,

Obftrictis aliis praeter Iapyga,

Navis, quae

tibi creditum

Debes Virgilium, finibus Atticis

Reddas incolumem, precor,

Et ferves animae dimidium meae.

Illi robur et aes triplex

ODE III.

Circa pectus erat, qui fragilem truci regt"

Commifit pelago ratem

Primus, nec timuit praecipitem Africum

Decertantem Aquilonibus,

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti: the SI

Quo non arbiter Adriae

Major, tollere feu ponere vult freta.

Quem mortis timuit gradum,

Qui ficcis oculis monftra natantia,

Qui vidit mare turgidum, et

Infames fcopulos Acroceraunia?

Nequicquam Deus abfcidit

Prudens Oceano diffociabili

Terras: fi tamen impiae.

Glycemian thorium tiré Frimeter

12t line. Ge

にー

vel

མ བ 1 ཡ པ པ | བ ཙ པ |

3 feet.

[ocr errors]

4 jest.

[ocr errors]

Non tangenda rates tranfiliunt vada.

Audax omnia perpeti

Gens humana ruit per vetitum nefas. ×

Audax Iapeti genus

Ignem fraude mala gentibus intulit.
Poft ignem aetheria domo

[ocr errors]

Subductum, macies et nova febrium

Terris incubuit cohors:

Semotique prius tarda neceffitas

Lethi corripuit gradum.

Expertus vacuum Daedalus aëra

Pennis non homini datis. :

Perrupit Acheronta Herculeus labor.

x Nil mortalibus arduum eft.

[ocr errors]
[ocr errors]

Coelum ipfum petimus ftultitia: neque

Per noftrum patimur fcelus.

Iracunda Jovem ponere fulmina.

X

AD SESTIUM. ODE IV.

SOLVITUR acris hyems grata vice Veris et Favoni:
Trahuntque ficcas machinae carinas <

Ac neque jam ftabulis gaudet pecus, aut arator igni;
Nec prata canis albicant pruinis.

Jam Cytherea choros ducit Venus, imminente Luna:
Junctaeque nymphis Gratiae decentes

× Alterno terram quatiunt pede; dum graves Cyclopum
Vulcanus ardens urit officinas.

Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto,
Aut flore, terrae quem ferunt folutae.

Nunc et in umbrofis Fauno decet immolare lucis,

Seu pofcat agna, five malit hoedo.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Regumque turres. o beate Sesti,

Vitae fumma brevis fpem nos vetat inchoare longam: to entertain Jam te premet nox fabulaeque manes,

Et domus exilis Plutonia: quo fimul meâris,

Nec regna vini fortiere talis;

Nec tenerum Lycidam mirabere, quo calet juventus
Nunc omnis, et mox virgines tepebunt.

[merged small][ocr errors][merged small]

Quis multa gracilis te puer in rofa Pharceration

[ocr errors]

Perfufus liquidis urguet odoribus

Grato, Pyrrha, fub antro
10 -1

Cui flavam religas comam,

× Simplex munditiis? heu, quoties fidem,

Mutatofque Deos flebit, et afpera
Nigris aequora ventis

Emirabitur infolens,

Qui nunc te fruitur credulus aurea,
Qui femper vacuam, femper amabilem
Sperat, nefcius aurae

Fallacis! miferi, quibus

Intentata nites. me tabula facer

Votiva paries indicat uvida

Sufpendiffe potenti

Veftimenta maris Deo.

Glyconie

[blocks in formation]

SCIR BERIS Vario fortis et hoftium Asclepiad éjégionie

Victor, Maconii carminis alite,

Quam rem cumque ferox, navibus aut equis,

Miles, te duce, gefferit.

[ocr errors]

Nos, Agrippa, neque haec dicere, nec gravem
Pelidae ftomachum cedere nefcii,

Nec curfus duplicis, per mare Ulyffeï,

Nec faevam Pelopis domum

Conamur, tenues grandia: dum pudor,

Imbellifque lyrae Mufa potens vetat
Laudes egregii Caefaris et tuas

Culpa deterere ingeni.

[ocr errors]

Quis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripferit? aut pulvere Troïco
Nigrum Merionen? aut ope Palladis
Tydiden fuperis parem?

Nos convivia, nos praelia virginum,
Sectis in juvenes unguibus acrium,
Cantamus, vacui, five quid urimur,

Non praeter folitum leves.

AD MUNATIUM PLAN CUM.

ODE VII.

[ocr errors]

LAUDABUNT alii claram Rhodon, aut Mitylenen,
Aut Ephefum, bimarifve Corinthi

Moenia, vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos

Infignes, aut Theffala Tempe.

Sunt quibus unum opus eft intactae Palladis Urbem

Carmine perpetuo celebrare, et

Undique decerptam fronti praeponere olivam.

Plurimus in Junonis honorem

Aptum dicit equis Argos, ditefque Mycenas.
Me nec tam patiens Lacedaemon,
Nec tam Lariffae percuffit campus opimae,
Quam domus Albuneae resonantis,
Et praeceps Anio, ac Tiburni lucus, et uda
Mobilibus pomaria rivis.

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Albus ut obfcuro deterget nubila coelo

Saepe Notus; neque parturit imbres brings for t
Perpetuos: fic tu fapiens finire memento

Triftitiam vitaeque labores

Molli, Plance, mero; feu te fulgentia fignis

Caftra tenent, feu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
Cum fugeret, tamen uda Lyaeo Bacchus.
Tempora populea fertur vinxiffe corona,

Sic triftes adfatus amicos:

or wine

poplar

Quo nos cumque feret melior fortuna parente,
Ibimus, o focii comitefque.

Nil defperandum, Teucro duce, et auspice Teucro:

Certus enim promifit Apollo,

Ambiguam tellure nova Salamina futuram. quished from the forener.

O fortes, pejoraque paffi

Mecum faepe viri, nunc vino pellite curas:

Cras ingens iterabimus aequor,

LYDIA, dic,

AD LYDIAM. ODE VIII.

--1

per omnes

[ocr errors]

Te deos oro, Sybarin cur properes amando Chonautic Alchai

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »