Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Telephum, quem tu petis, occupavit
Non tuae sortis juvenem puella
Dives et lasciva, tenetque grata
Compede vinctum.

Terret ambustus Phaethon avaras

Spes, et exemplum grave praebet ales
Pegasus terrenum equitem gravatus
Bellerophontem,

Semper ut te digna sequare et ultra
Quam licet sperare nefas putando
Disparem vites. Age jam, meorum
Finis amorum-

Non enim posthac alia calebo
Femina-condisce modos amanda
Voce quos reddas; minuentur atrae
Carmine curae.

XII.

JAM veris comites quae mare temperant
Impellunt animae lintea Thraciae;
Jam nec prata rigent nec fluvii strepunt
Hiberna nive turgidi.

Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,
Infelix avis et Cecropiae domus

Aeternum opprobrium, quod male barbaras

Regum est ulta libidines.

Dicunt in tenero gramine pinguium

Custodes ovium carmina fistula,

Delectantque deum cui pecus et nigri

Colles Arcadiae placent.

Adduxere sitim tempora, Virgili ;
Sed pressum Calibus ducere Liberum
Si gestis, juvenum nobilium cliens,
Nardo vina merebere.

Nardi parvus onyx eliciet cadum
Qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
Spes donare novas largus amaraque
Curarum eluere efficax.

Ad quae si properas gaudia, cum tua
Velox merce veni: non ego te meis
Immunem meditor tingere poculis,
Plena dives ut in domo.

Verum pone moras et studium lucri,
Nigrorumque memor, dum licet, ignium
Misce stultitiam consiliis brevem:
Dulce est desipere in loco.

XIII.

AUDIVERE, Lyce, di mea vota, di
Audivere, Lyce: fis anus, et tamen
Vis formosa videri

Ludisque et bibis impudens
Et cantu tremulo pota Cupidinem
Lentum sollicitas. Ille virentis et
Doctae psallere Chiae

Pulchris excubat in genis.

Importunus enim transvolat aridas
Quercus, et refugit te quia luridi
Dentes, te quia rugae

Turpant et capitis nives.

Nec Coae referunt jam tibi purpurae
Nec clari lapides tempora, quae semel
Notis condita fastis

Inclusit volucris dies.

Quo fugit venus, heu, quove color? decens Quo motus? quid habes illius, illius,

Quae spirabat amores,

Quae me surpuerat mihi,

Felix post Cinaram, notaque et artium Gratarum facies? Sed Cinarae breves Annos fata dederunt,

Servatura diu parem

Cornicis vetulae temporibus Lycen,
Possent ut juvenes visere fervidi
Multo non sine risu
Dilapsam in cineres facem.

XIV.

QUAE cura patrum quaeve Quiritium Plenis honorum muneribus tuas, Auguste, virtutes in aevum

Per titulos memoresque fastos

Aeternet, o qua sol habitabiles
Illustrat oras maxime principum ?
Quem legis expertes Latinae
Vindelici didicere nuper

Quid Marte posses. Milite nam tuo
Drusus Genaunos, implacidum genus,
Breunosque veloces, et arces

Alpibus impositas tremendis

Dejecit acer plus vice simplici;
Major Neronum mox grave proelium
Commisit immanesque Raetos
Auspiciis pepulit secundis,
Spectandus in certamine Martio,
Devota morti pectora liberae
Quantis fatigaret ruinis;

Indomitas prope qualis undas
Exercet Auster, Pleïadum choro
Scindente nubes, impiger hostium
Vexare turmas et frementem

Mittere equum medios per ignes.

Sic tauriformis volvitur Aufidus,
Qui regna Dauni praefluit Apuli,
Cum saevit horrendamque cultis
Diluviem meditatur agris,
Ut barbarorum Claudius agmina
Ferrata vasto diruit impetu
Primosque et extremos metendo
Stravit humum sine clade victor,
Te copias, te consilium et tuos
Praebente divos. Nam tibi, quo die
Portus Alexandrea supplex

Et vacuam patefecit aulam,
Fortuna lustro prospera tertio
Belli secundos reddidit exitus,
Laudemque et optatum peractis
Imperiis decus arrogavit.

Te Cantaber non ante domabilis Medusque et Indus, te profugus Scythes Miratur, o tutela praesens

Italiae dominaeque Romae.

Te fontium qui celat origines Nilusque et Ister, te rapidus Tigris, Te belluosus qui remotis

Obstrepit Oceanus Britannis, Te non paventis funera Galliae Duraeque tellus audit Hiberiae, Te caede gaudentes Sigambri Compositis venerantur armis.

XV.

PHOEBUS volentem proelia me loqui Victas et urbes increpuit lyra,

Ne parva Tyrrhenum per aequor Vela darem. Tua, Caesar, aetas Fruges et agris rettulit uberes Et signa nostro restituit Jovi Derepta Parthorum superbis Postibus, et vacuum duellis Janum Quirini clausit, et ordinem Rectum evaganti frena licentiae Injecit, emovitque culpas,

Et veteres revocavit artes

« AnteriorContinuar »