Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Per quas Latinum nomen et Italae
Crevere vires famaque et imperi
Porrecta majestas ad ortus
Solis ab Hesperio cubili.

Custode rerum Caesare non furor
Civilis aut vis exiget otium,
Non ira quae procudit enses
Et miseras inimicat urbes.
Non qui profundum Danubium bibunt
Edicta rumpent Julia, non Getae,
Non Seres infidive Persae,

Non Tanaïn prope flumen orti.
Nosque et profestis lucibus et sacris
Inter jocosi munera Liberi

Cum prole matronisque nostris,
Rite deos prius apprecati,

Virtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis

Trojamque et Anchisen et almae
Progeniem Veneris canemus.

CARMEN SECULARE.

PHOEBE silvarumque potens Diana,
Lucidum caeli decus, o colendi
Semper et culti, date quae precamur
Tempore sacro,

Quo Sibyllini monuere versus
Virgines lectas puerosque castos
Dis quibus septem placuere colles

Dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas aliusque et idem
Nasceris, possis nihil urbe Roma
Visere majus.

I

Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,
Sive tu Lucina probas vocari
Seu Genitalis.

Diva, producas subolem patrumque
Prosperes decreta super jugandis
Feminis prolisque novae feraci
Lege marita,

Certus undenos decies per annos
Orbis ut cantus referatque ludos
Ter die claro totiesque grata
Nocte frequentes.

Vosque veraces cecinisse, Parcae,

Quod semel dictum est stabilisque rerum Terminus servat, bona jam peractis

Jungite fata.

Fertilis frugum pecorisque Tellus
Spicea donet Cererem corona;
Nutriant fetus et aquae salubres

Et Jovis aurae.

Condito mitis placidusque telo
Supplices audi pueros, Apollo;
Siderum regina bicornis audi,
Luna, puellas:

Roma si vestrum est opus, Iliaeque

Littus Etruscum tenuere turmae,

Jussa pars mutare Lares et urbem

Sospite cursu,

Cui per ardentem sine fraude Trojam
Castus Aeneas patriae superstes

Liberum munivit iter, daturus

Plura relictis:

Di, probos mores docili juventae,
Di, senectuti placidae quietem,
Romulae genti date remque prolemque
Et decus omne!

Quaeque vos bobus veneratur albis Clarus Anchisae Venerisque sanguis, Impetret, bellante prior, jacentem Lenis in hostem!

FORTITUDO.

Jam mari terraque manus potentes Medus Albanasque timet secures, Jam Scythae responsa petunt superbi Nuper, et Indi.

PUDICITIA.

Jam Fides et Pax et Honos Pudorque

Priscus et neglecta redire Virtus

Audet, apparetque beata pleno

Copia cornu.

Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus acceptusque novem Camenis,
Qui salutari levat arte fessos
Corporis artus,

Si Palatinas videt aequus arces
Remque Romanam Latiumque, felix
Alterum in lustrum meliusque semper

Proroget aevum.

Quaeque Aventinum tenet Algidumque,
Quindecim Diana preces virorum
Curet et votis puerorum amicas
Applicet aures.

Haec Jovem sentire deosque cunctos
Spem bonam certamque domum reporto,
Doctus et Phoebi chorus et Dianae
Dicere laudes.

PAX.

« AnteriorContinuar »