Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Quaeque vos bobus veneratur albis Clarus Anchisae Venerisque sanguis, Impetret, bellante prior, jacentem

Lenis in hostem!

FORTITUDO.

Jam mari terraque manus potentes Medus Albanasque timet secures, Jam Scythae responsa petunt superbi

Nuper, et Indi.

PUDICITIA.

Jam Fides et Pax et Honos Pudorque Priscus et neglecta redire Virtus Audet, apparetque beata pleno

Copia cornu.

Augur et fulgente decorus arcu Phoebus acceptusque novem Camenis, Qui salutari levat arte fessos

Corporis artus, Si Palatinas videt aequus arces Remque Romanam Latiumque, felix Alterum in lustrum meliusque semper

Proroget aevum. Quaeque Aventinum tenet Algidumque, Quindecim Diana preces virorum Curet et votis puerorum amicas

Applicet aures. Haec Jovem sentire deosque cunctos Spem bonam certamque domum reporto, Doctus et Phoebi chorus et Dianae

Dicere laudes.

PAX.

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

IBIS Liburnis inter alta navium,

Amice, propugnacula,
Paratus omne Caesaris periculum

Subire, Maecenas, tuo.
Quid nos, quibus te vita sit superstite

Jucunda, si contra gravis ?
Utrumne jussi persequemur otium

Non dulce ni tecum simul,
An hunc laborem mente laturi decet

Qua ferre non molles viros ?
Feremus et te vel per Alpium juga

Inhospitalem et Caucasum,
Vel Occidentis usque ad ultimum sinum

Forti sequemur pectore.
Roges tuum labore quid juvem meo,

Imbellis ac firmus parum ?
Comes minore sum futurus in metu,

Qui major absentes habet;

18

Ut assidens implumibus pullis avis

Serpentium allapsus timet Magis relictis, non, ut adsit, auxili

Latura plus praesentibus.

Libenter hoc et omne militabitur

Bellum in tuae spem gratiae,
Non ut juvencis illigata pluribus

Aratra nitantur mea,
Pecusve Calabris ante sidus fervidum

Lucana mutet pascuis,
Neque ut superni villa candens Tusculi

Circaea tangat moenia.
Satis superque me benignitas tua

Ditavit: haud paravero
Quod aut avarus ut Chremes terra premam,
Discinctus aut perdam nepos.

34 II.

BEATUS ille qui procul negotiis,

Ut prisca gens mortalium,
Paterna rura bobus exercet suis,

Solutus omni fenore,
Neque excitatur classico miles truci,

Neque horret iratum mare,
Forumque vitat et superba civium

Potentiorum limina.
Ergo aut adulta vitium propagine

Altas maritat populos,
Aut in reducta valle mugientium

Prospectat errantes greges,
Inutilesque falce ramos amputans

Feliciores inserit,
Aut pressa puris mella condit amphoris,

Aut tondet infirmas oves ;
Vel cum decorum mitibus pomis caput

Auctumnus agris extulit,
Ut gaudet insitiva decerpens pira,

Certantem et uvam purpurae,
Qua muneretur te, Priape, et te, pater

Silvane, tutor finium!
Libet jacere modo sub antiqua ilice,

Modo in tenaci gramine.
Labuntur altis interim ripis aquae,

Queruntur in silvis aves,
Fontesque lymphis obstrepunt manantibus,

Somnos quod invitet leves.
At cum tonantis annus hibernus Jovis

Imbres nivesque comparat,
Aut trudit acres hinc et hinc multa cane

Apros in obstantes plagas,
Aut amite levi rara tendit retia,

Turdis edacibus dolos,

34

« AnteriorContinuar »