Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Proeliis audax neque te silebo
Liber, et saevis inimica Virgo
Beluis, nec te, metuende certa

Phoebe sagitta.
Dicam et Alciden puerosque Ledae,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem; quorum simul alba nautis

Stella refulsit.
Defluit saxis agitatus humor,
Concidunt venti fugiuntque nubes,
Et minax, quod sic voluere, ponto

Unda recumbit.
Romulum post hos prius an quietum
Pompili regnum memorem an superbos
Tarquini fasces dubito, an Catonis

Nobile letum.
Regulum et Scauros, animaeque magnae
Prodigum Paullum superante Poeno,
Gratus insigni referam Camena,

Fabriciumque.
Hunc et incomptis Curium capillis
Utilem bello tulit et Camillum
Saeva paupertas et avitus apto

Cum lare fundus.
Crescit occulto velut arbor aevo
Fama Marcelli ; micat inter omnes
Julium sidus velut inter ignes

Luna minores.
Gentis humanae pater atque custos
Orte Saturno, tibi cura magni
Caesaris fatis data : tu secundo

Caesare regnes.
Ille, seu Parthos Latio imminentes
Egerit justo domitos triumpho
Sive subjectos Orientis orae

Seras et Indos,

Te minor latum reget aequus orbem ;
Tu gravi curru quaties Olympum,
Tu
parum

castis inimica mittes
Fulmina lucis.

[graphic][merged small]

Cum tu, Lydia, Telephi Cervicem roseam, cerea Telephi

Laudas brachia, vae meum Fervens difficili bile tumet jecur.

Tum nec mens mihi nec color Certa sede manet, humor et in genas

Furtim labitur, arguens Quam lentis penitus macerer ignibus.

Uror, seu tibi candidos Turparunt humeros immodicae mero

Rixae, sive puer furens
Impressit memorem dente labris notam.

Non, si me satis audias,
Speres perpetuum dulcia barbare

Laedentem oscula, quae Venus
Quinta parte sui nectaris imbuit.

Felices ter et amplius
Quos irrupta tenet copula, nec malis

Divulsus querimoniis
Suprema citius solvit amor die.

XIV.

O NAVIS, referent in mare te novi
Fluctus! O quid agis ? Fortiter occupa
Portum. Nonne vides ut

Nudum remigio latus
Et malus celeri saucius Africo
Antennaeque gemant ac sine funibus
Vix durare carinae

Possint imperiosius
Aequor? Non tibi sunt integra lintea,
Non di, quos iterum pressa voces malo.
Quamvis Pontica pinus,

Silvae filia nobilis,
Jactes et genus et nomen inutile ;
Nil pictis timidus navita puppibus
Fidit. Tu, nisi ventis

Debes ludibrium, cave.
Nuper sollicitum quae mihi taedium,
Nunc desiderium curaque non levis,
Interfusa nitentes

Vites aequora Cycladas.

XV.

PASTOR cum traheret per freta navibus
Idaeis Helenen perfidus hospitam,
Ingrato celeres obruit otio

Ventos ut caneret fera
Nereus fata : Mala ducis avi domum
Quam multo repetet Graecia milite,
Conjurata tuas rumpere nuptias

Et regnum Priami vetus.

[graphic]

Heu heu quantus equis, quantus adest viris Sudor ! quanta moves funera Dardanae Genti! Jam galeam Pallas et aegida

Currusque et rabiem parat. Nequicquam Veneris praesidio ferox Pectes caesariem grataque feminis

С

Imbelli cithara carmina divides;

Nequicquam thalamo graves
Hastas et calami spicula Cnosii
Vitabis strepitumque et celerem sequi
Ajacem ; tamen heu serus adulteros

Crines pulvere collines.
Non Laërtiaden exitium tuae
Genti, non Pylium Nestora respicis ?
Urgent impavidi te Salaminius

Teucer et Sthenelus sciens
Pugnae, sive opus est imperitare equis
Non auriga piger; Merionen quoque
Nosces. Ecce furit te reperire atrox

Tydides melior patre, Quem tu servus uti vallis in altera Visum parte lupum graminis immemor Sublimi fugies mollis anhelitu,

Non hoc pollicitus tuae. Iracunda diem proferet Ilio Matronisque Phrygum classis Achilleï ; Post certas hiemes uret Achaïcus

Ignis Iliacas domos.

XVI.

O MATRE pulchra filia pulchrior,
Quem criminosis cunque voles modum
Pones ïambis, sive flamma

Sive mari libet Hadriano.
Non Dindymene, non adytis quatit
Mentem sacerdotum incola Pythius,
Non Liber aeque, non acuta

Sic geminant Corybantes aera
Tristes ut irae, quas neque Noricus
Deterret ensis nec mare naufragum

« AnteriorContinuar »