At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, Persius exclamat: Per magnos, Brute, deos te Oro qui reges consueris tollere, cur non Hunc Regem jugulas ? Operum hoc, mihi crede, tuorum est.
OLIM truncus eram ficulnus, inutile lignum, Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum. Deus inde ego furum aviumque Maxima formido; nam fures dextra coërcet Obscoenoque ruber porrectus ab inguine palus; Ast importunas volucres in vertice arundo Terret fixa vetatque novis considere in hortis. Huc prius angustis ejecta cadavera cellis Conservus vili portanda locabat in arca. Hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum, Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti: Mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum Hic dabat: Heredes monumentum ne sequeretur. Nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque Aggere in aprico spatiari, quo modo tristes Albis informem spectabant ossibus agrum ; Cum mihi non tantum furesque feraeque suëtae Hunc vexare locum curae sunt atque labori, Quantum carminibus quae versant atque venenis Humanos animos. Has nullo perdere possum Nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum Protulit os, quin ossa legant herbasque nocentes. Vidi egomet nigra succinctam vadere palla Canidiam pedibus nudis passoque capillo, Cum Sagana majore ululantem: pallor utrasque Fecerat horrendas adspectu. Scalpere terram Unguibus et pullam divellere mordicus agnam Coeperunt; cruor in fossam confusus ut inde
Manes elicerent, animas responsa daturas. Lanea et effigies erat, altera cerea: major Lanea, quae poenis compesceret inferiorem; Cerea suppliciter stabat servilibus ut quae Jam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevam Altera Tisiphonen; serpentes atque videres Infernas errare canes, Lunamque rubentem Ne foret his testis post magna latere sepulcra. Mentior at si quid merdis caput inquiner albis Corvorum, atque in me veniat mictum atque cacatum Julius et fragilis Pediatia furque Voranus. Singula quid memorem ? quo pacto alterna loquentes Umbrae cum Sagana resonarent triste et acutum, Utque lupi barbam variae cum dente colubrae Abdiderint furtim terris, et imagine cerea Largior arserit ignis, et ut non testis inultus Horruerim voces Furiarum et facta duarum: Nam displosa sonat quantum vesica pepedi Diffissa nate ficus: at illae currere in urbem ; Canidiae dentes, altum Saganae caliendrum Excidere atque herbas atque incantata lacertis Vincula cum magno risuque jocoque videres.
IBAM forte via Sacra, sicut meus est mos, Nescio quid meditans nugarum, totus in illis: Accurrit quidam notus mihi nomine tantum, Arreptaque manu, “Quid agis, dulcissime rerum ?" “Suaviter ut nunc est,” inquam, “et cupio omnia quae vis.” Cum assectaretur: “Num quid vis ?” occupo. At ille, “Noris nos,” inquit; “docti sumus." Hic ego, “Pluris Hoc,” inquam, “mihi eris.” Misere discedere quaerens Ire modo ocius, interdum consistere, in aurem Dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos
Manaret talos. O te, Bolane, cerebri Felicem! aiebam tacitus; cum quidlibet ille Garriret, vicos, urbem laudaret. Ut illi Nil respondebam, “Misere cupis,” inquit, “abire; Jamdudum video; sed nil agis; usque tenebo; Persequar: hinc quo nunc iter est tibi?” “Nil opus est te Circumagi; quendam volo visere non tibi notum; Trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.” “Nil habeo quod agam et non sum piger; usque sequar te.” Demitto auriculas ut iniquae mentis asellus,
20 Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille: “Si bene me novi non Viscum pluris amicum, Non Varium facies; nam quis me scribere plures Aut citius possit versus ? quis membra movere Mollius? Invideat quod et Hermogenes ego canto.” Interpellandi locus hic erat: “Est tibi mater, Cognati, quis te salvo est opus?”—“Haud mihi quisquam. Omnes composui.”—Felices! nunc ego resto. Confice; namque instat fatum mihi triste Sabella Quod puero cecinit divina mota anus urna :
30 Hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis Nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra ; Garrulus hunc quando consumet cunque; loquaces Si sapiat vitet simul atque adoleverit aetas. Ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei Praeterita, et casu tunc respondere vadato Debebat, quod ni fecisset perdere litem. “Si me amas," inquit, “paulum hic ades.” “ Inteream si Aut valeo stare aut novi civilia jura; Et propero quo scis.” “Dubius sum quid faciam," inquit, 40 “Tene relinquam an rem.” “Me sodes.” “Non faciam" ille; Et praecedere cepit, Ego ut contendere durum est Cum victore sequor. “Maecenas quomodo tecum ?” Hinc repetit; “paucorum hominum et mentis bene sanae; Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes Magnum adjutorem posset qui ferre secundas, Hunc hominem velles si tradere; dispeream ni
Summosses omnes. “Non isto vivimus illic Quo tu rere modo; domus hac nec purior ulla est Nec magis his aliena malis; nil mi officit unquam 50 Ditior hic aut est quia doctior; est locus uni Cuique suus." “ Magnum narras, vix credibile!” “ Atqui Sic habet.” “Accendis, quare cupiam magis illi Proximus esse." “Velis tantummodo : quae tua virtus, Expugnabis; et est qui vinci possit, eoque Difficiles aditus primos habet.” “Haud mihi deero: Muneribus servos corrumpam; non hodie si Exclusus fuero desistam; tempora quaeram, Occurram in triviis, deducam. Nil sine magno Vita labore dedit mortalibus.” Haec dum agit, ecce 60 Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum Qui pulchre nosset. Consistimus. Unde venis? et Quo tendis ? rogat et respondet. Vellere coepi Et prensare manu lentissima brachia, nutans, Distorquens oculos, ut me eriperet. Male salsus Ridens dissimulare: meum jecur urere bilis. “Certe nescio quid secreto velle loqui te Aiebas mecum.” “Memini bene, sed meliore Tempore dicam; hodie tricesima sabbata: vin tu Curtis Judaeis oppedere?” “Nulla mihi, inquam, 70 Religio est.” “At mi; sum paulo infirmior, unus Multorum; ignosces; alias loquar.” Huncine solem Tam nigrum surrexe mihi! Fugit improbus ac me Sub cultro linquit. Casu venit obvius illi Adversarius et: "Quo tu turpissime ?” magna Inclamat voce; et “Licet antestari ?" Ego vero Oppono auriculam. Rapit in jus; clamor utrinque; Undique concursus. Sic me servavit Apollo.
![[ocr errors]](https://books.google.com.mx/books/content?id=K1kCAAAAQAAJ&output=html_text&pg=PA163&img=1&zoom=3&hl=en&q=%22sapere+et+fari+possit+quae+sentiat,+et+cui+Gratia,+fama,+valetudo+contingat+abunde,+10+Et+mundus+victus+non+deficiente+crumena%22&cds=1&sig=ACfU3U3kD8g99nHw5LrRW_sn4MMxN21x7Q&edge=0&edge=stretch&ci=329,1110,5,14)
NEMPE incomposito dixi pede currere versus Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est Ut non hoc fateatur? At idem quod sale multo Urbem defricuit charta laudatur eadem. Nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera ; nam sic Et Laberi mimos ut pulchra poëmata mirer.
Ergo non satis est risu diducere rictum Auditoris (et est quaedam tamen hic quoque virtus). Est brevitate opus, ut currat sententia neu se Impediat verbis lassas onerantibus aures; Et sermone opus est modo tristi saepe jocoso, Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae, Interdum urbani, parcentis viribus atque
« AnteriorContinuar » |