Ad lectum : Postquam te talos, Aule, nucesque Ferre sinu laxo, donare et ludere vidi, Te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem ; Extimui ne vos ageret vesania discors, Tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. Quare per divos oratus uterque Penates, Tu cave ne minuas, tu ne majus facias id Quod satis esse putat pater et natura coërcet. Praeterea ne vos titillet Gloria jure Jurando obstringam ambo : uter aedilis fueritve 180 Vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto. In cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, Latus ut in Circo spatiere et aëneus ut stes, Nudus agris, nudus nummis, insane, paternis ; Scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, Astuta ingenuum vulpes imitata leonem. “Ne quis humasse velit Ajacem, Atrida, vetas cur ?' * Rex sum. “Nil ultra quaero plebeius. 'Et aequam Rem imperito; ac si cui videor non justus, inulto Dicere quod sentit permitto. “Maxime regum, 190 Di tibi dent capta classem deducere Troja! Ergo consulere et mox respondere licebit ?'
Consule.' * Cur Ajax, heros ab Achille secundus, Putescit toties servatis clarus Achivis, Gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, Per quem tot juvenes patrio caruere sepulcro ?' Mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen Et Menelaum una mecum se occidere clamans.' • Tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam Ante aras spargisque mola caput, improbe, salsa, 200 Rectum animi servas ?'—'Quorsum ?'—'Insanus quid enim
Ajax Fecit cum stravit ferro pecus? Abstinuit vim Uxore et gnato; mala multa precatus Atridis, Non ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.' • Verum ego, ut haerentes adverso littore naves Eriperem, prudens placavi sanguine divos.?
“Nempe tuo, furiose.' "Meo, sed non furiosus.' Qui species alias veris scelerisque tumultu Permixtas capiet commotus habebitur, atque Stultitiane erret nihilum distabit an ira.
210 Ajax immeritos cum occidit desipit agnos: Cum prudens scelus ob titulos admittis inanes, Stas animo et purum est vitio tibi, cum tumidum est, cor? Si quis lectica nitidam gestare amet agnam,
Huic vestem, ut natae, paret ancillas, paret aurum, Rufam aut Pusillam appellet fortique marito Destinet uxorem; interdicto huic omne adimat jus Praetor et ad sanos abeat tutela propinquos. Quid ? si quis natam pro muta devovet agna Integer est animi? Ne dixeris. Ergo ubi prava Stultitia hic summa est insania; qui sceleratus,
Et furiosus erit; quem cepit vitrea fama, Hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. Nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum: Vincet enim stultos ratio insanire nepotes. Hic simul accepit patrimoni mille talenta, Edicit piscator uti, pomarius, auceps, Unguentarius ac Tusci turba impia vici, Cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum, Mane domum veniant. Quid tum ? Venere frequentes. 230 Verba facit leno: Quidquid mihi, quidquid et horum Cuique domi est, id crede tuum et vel nunc pete vel cras. Accipe quid contra juvenis responderit aequus: “In nive Lucana dormis ocreatus ut aprum Coenem ego; tu pisces hiberno ex aequore verris. Segnis ego, indignus qui tantum possideam: aufer: Sume tibi decies; tibi tantumdem; tibi triplex Unde uxor media currit de nocte vocata.' Filius Aesopi detractam ex aure Metellae, Scilicet ut decies solidum absorberet, aceto
240 Diluit insignem baccam: qui sanior ac si Illud idem in rapidum flumen jaceretve cloacam ? Quinti progenies Arri, par nobile fratrum, Nequitia et nugis pravorum et amore gemellum, Luscinias soliti impenso prandere coëmptas, Quorsum abeant? Sanin creta, an carbone notandi? Aedificare casas, plostello adjungere mures, Ludere par impar, equitare in arundine longa, Si quem delectet barbatum amentia verset. Si puerilius his ratio esse evincet amare,
250 Nec quidquam differre utrumne in pulvere trimus Quale prius ludas opus, an meretricis amore Sollicitus plores, quaero faciasne quod olim Mutatus Polemon ? ponas insignia morbi, Fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille Dicitur ex collo furtim carpsisse coronas Postquam est impransi correptus voce magistri? Porrigis irato puero cum poma recusat:
Sume, catelle! negat; si non des optet: amator Exclusus qui distat agit ubi secum eat an non 260 Quo rediturus erat non arcessitus, et haeret Invisis foribus? · Nec nunc cum me vocat ultro Accedam? an potius mediter finire dolores ? Exclusit; revocat: redeam ? Non si obsecret. Ecce Servus non paulo sapientior: 'O here, quae res Nec modum habet neque consilium ratione modoque Tractari non vult.' In amore haec sunt mala, bellum, Pax rursum: haec si quis tempestatis prope ritu Mobilia et caeca fluitantia sorte laboret Reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si
270 Insanire paret certa ratione modoque. Quid, cum Picenis excerpens semina pomis Gaudes si cameram percusti forte, penes te es ? Quid, cum balba feris annoso verba palato, Aedificante casas qui sanior? Adde cruorem Stultitiae atque ignem gladio scrutare. Modo, inquam, Hellade percussa Marius cum praecipitat se Cerritus fuit, an commotae crimine mentis Absolves hominem et sceleris damnabis eundem, Ex more imponens cognata vocabula rebus?
280 Libertinus erat, qui circum compita siccus Lautis mane senex manibus currebat et, ‘Unum, Quid tam magnum?' addens,—'unum me surpite morti, Dis etenim facile est!' orabat; sanus utrisque Auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus, Exciperet dominus cum venderet. Hoc quoque vulgus Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni. 'Juppiter, ingentes qui das adimisque dolores, Mater ait pueri menses jam quinque cubantis, Frigida si puerum quartana reliquerit, illo
290 Mane die quo tu indicis jejunia nudus In Tiberi stabit. Casus medicusve levarit Aegrum ex praecipiti, mater delira necabit In gelida fixum ripa febrimque reducet; Quone malo mentem concussa ? Timore deorum.
![[ocr errors]](https://books.google.com.mx/books/content?id=K1kCAAAAQAAJ&output=html_text&pg=PA183&img=1&zoom=3&hl=en&q=%22sapere+et+fari+possit+quae+sentiat,+et+cui+Gratia,+fama,+valetudo+contingat+abunde,+10+Et+mundus+victus+non+deficiente+crumena%22&cds=1&sig=ACfU3U1H-_NNxHG03IeDA9Sq3rfDu9m39Q&edge=0&edge=stretch&ci=683,1037,8,12)
Haec mihi Stertinius, sapientum octavus, amico Arma dedit, posthac ne compellarer inultus. Dixerit insanum qui me totidem audiet atque Respicere ignoto discet pendentia tergo. “Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris, 300 Qua me stultitia, quoniam non est genus unum, Insanire putas? Ego nam videor mihi sanus.” “Quid, caput abscissum demens cum portat Agave Nati infelicis, sibi tum furiosa videtur ?” “Stultum me fateor, liceat concedere veris, Atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me Aegrotare putes animi vitio ?” Accipe: primum Aedificas, hoc est, longos imitaris ab imo Ad summum totus moduli bipedalis, et idem Corpore majorem rides Turbonis in armis
310 Spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo? An quodcunque facit Ma las te quoque verum est Tantum dissimilem et tanto certare minorem ? Absentis ranae pullis vituli pede pressis, Unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens Bellua cognatos eliserit. Illa rogare:
Quantane? num tantum, sufflans se, 'magna fuisset ?' ‘Major dimidio.' 'Num tanto ?' Cum magis atque Se magis inflaret, 'Non si te ruperis, inquit, Par eris. Haec a te non multum abludit imago. 320 Adde poëmata nunc, hoc est, oleum adde camino; Quae si quis sanus fecit sanus facis et tu. Non dico horrendam rabiem.” “ Jam desine." “ Cultum Majorem censu.” “Teneas, Damasippe, tuis te.” “Mille puellarum, puerorum mille furores.” “O major tandem parcas, insane, minori!”
« AnteriorContinuar » |