Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Sic tibi Penelope frugi est, quae si semel uno
De sene gustarit tecum partita lucellum,
Ut canis a corio nunquam absterrebitur uncto.
Me sene quod dicam factum est: anus improba Thebis
Ex testamento sic est elata: cadaver
Unctum oleo largo nudis humeris tulit heres,
Scilicet elabi si posset mortua ; credo
Quod nimium institerat viventi. Cautus adito:
Neu desis operae neve immoderatus abundes.
Difficilem et morosum offendet garrulus ultro;

90
Non etiam sileas. Davus sis comicus atque
Stes capite obstipo, multum similis metuenti.
Obsequio grassare ; mone, si increbuit aura,
Cautus uti velut carum caput; extrahe turba
Oppositis humeris ; aurem substringe loquaci.
Importunus amat laudari ; donec Ohe jam !
Ad caelum manibus sublatis dixerit, urge,
Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
Cum te servitio longo curaque levarit,
Et certum vigilans, QUARTAE SIT PARTIS ULIXES,

100 Audieris, HERES: ‘Ergo nunc Dama sodalis Nusquam est? Unde mihi tam fortem tamque fidelem ?' Sparge subinde, et, si paulum potes, illacrimare: est Gaudia prodentem vultum celare, Sepulcrum Permissum arbitrio sine sordibus exstrue; funus Egregie factum laudet vicinia. Si quis Forte coheredum senior male tussiet, huic tu Dic, ex parte tua seu fundi sive domus sit Emptor, gaudentem nummo te addicere. Sed me Imperiosa trahit Proserpina; vive valeque.”

110

VI.

Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
Hortus ubi et tecto vicinus jugis aquae fons
Et paulum silvae super his foret. Auctius atque

Di melius fecere. Bene est. Nil amplius oro,
Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
Si neque majorem feci ratione mala rem
Nec sum facturus vitio culpave minorem ;
Si veneror stultus nihil horum: 'O si angulus ille
Proximus accedat qui nunc denormat agellum!
O si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi
Thesauro invento qui mercenarius agrum

10

Illum ipsum mercatus aravit, dives amico
Hercule!' si quod adest gratum juvat, hac prece te oro:
Pingue pecus domino facias et cetera praeter
Ingenium, utque soles custos mihi maximus adsis.
Ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,
Quid prius illustrem satiris musaque pedestri?
Nec mala me ambitio perdit nec plumbeus Auster
Auctumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.

Matutine pater, seu Jane libentius audis,

20 Unde homines operum primos vitaeque labores Instituunt, sic dis placitum, tu carminis esto Principium. Romae sponsorem me rapis. Eja, Ne prior officio quisquam respondeat, urge. Sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem Interiore diem gyro trahit, ire necesse est. Postmodo, quod mi obsit clare certumque locuto, Luctandum in turba et facienda injuria tardis. “Quid vis, insane, et quas res agis ?" improbus urget Iratis precibus; "tu pulses omne quod obstat,

30 Ad Maecenatem memori si mente recurras ?Hoc juvat et melli est; non mentiar. At simul atras Ventum est Esquilias aliena negotia centum Per caput et circa saliunt latus. “ Ante secundam Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras." “ De re communi scribae magna atque nova te Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti.”

Imprimat his cura Maecenas signa tabellis." Dixeris, “ Experiar:” “Si vis, potes,” addit et instat. Septimus octavo propior jam fugerit annus

40 Ex quo

Maecenas me coepit habere suorum
In numero; dumtaxat ad hoc, quem tollere rheda
Vellet iter faciens et cui concredere nugas
Hoc

genus: “Hora quota est? Thrax est Gallina Syro par?
Matutina parum cautos jam frigora mordent;"
Et quae rimosa bene deponuntur in aure.
Per totum hoc tempus subjectior in diem et horam
Invidiae noster. Ludos spectaverat una,
Luserat in Campo: Fortunae filius! omnes.
Frigidus a Rostris manat per compita rumor:

50 Quicunque obvius est me consulit: “O bone, nam te Scire deos quoniam propius contingis oportet; Numquid de Dacis audisti?” “Nil equidem.” “Ut tu Semper eris derisor!” At omnes di exagitent me Si quidquam.” “Quid, militibus promissa Triquetra Praedia Caesar an est Itala tellure daturus?

Jurantem me scire nihil mirantur ut unum
Scilicet egregii mortalem altique silenti.
Perditur haec inter misero lux non sine votis :
O rus, quando ego te adspiciam? quandoque licebit 60
Nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis
Ducere sollicitae jucunda oblivia vitae ?
O quando faba Pythagorae cognata simulque
Uncta satis pingui ponentur oluscula lardo?
O noctes coenaeque deum! quibus ipse meique
Ante Larem proprium vescor vernasque procaces
Pasco libatis dapibus. Prout cuique libido est
Siccat inaequales calices conviva, solutus
Legibus insanis, seu quis capit acria fortis
Pocula seu modicis uvescit laetius. Ergo

70
Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
Nec male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos
Pertinet et nescire malum est agitamus: utrumne
Divitiis homines an sint virtute beati;
Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos;
Et quae sit natura boni summumque quid ejus.
Cervius haec inter vicinus garrit aniles
Ex re fabellas. Si quis nam laudat Arelli
Sollicitas ignarus opes, sic incipit: “Olim
Rusticus urbanum murem mus paupere fertur

80 Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, Asper et attentus quaesitis, ut tamen artum Solveret hospitiis animum. Quid multa ? neque ille Sepositi ciceris nec longae invidit avenae, Aridum et ore ferens acinum semesaque lardi Frusta dedit, cupiens varia fastidia coena Vincere tangentis male singula dente superbo; Cum pater ipse domus palea porrectus in horna Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. Tandem urbanus ad hunc: “Quid te juvat, inquit, ' amice, Praerupti nemoris patientem vivere dorso ?

91 Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis ? Carpe viam, mihi crede, comes; terrestria quando

[ocr errors]

100

Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est
Aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,
Dum licet in rebus jucundis vive beatus;
Vive memor quam sis aevi brevis. Haec ubi dicta
Agrestem pepulere domo levis exsilit; inde
Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
Moenia nocturni subrepere. Jamque tenebat
Nox medium caeli spatium cum ponit uterque
In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
Tincta
super

lectos canderet vestis eburnos,
Multaque de magna superessent fercula coena,
Quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
Continuatque dapes nec non verniliter ipsis
Fungitur officiis, praelambens omne quod affert.
Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
Rebus agit laetum convivam, cum subito ingens
Valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
Currere per totum pavidi conclave, magisque
Exanimes trepidare simul domus alta Molossis
Personuit canibus. Tum rusticus: Haud mihi vita
Est opus hac,' ait, et valeas; me silva cavusque
Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.""

110

VII.

[ocr errors]

“ JAMDUDUM ausculto et cupiens tibi dicere servus
Pauca reformido.” “Davusne ?” “Ita, Davus, amicum
Mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,
Ut vitale putes.” “ Age, libertate Decembri,
Quando ita majores voluerunt, utere; narra.”
“ Pars hominum vitiis gaudet constanter et urget
Propositum; pars multa natat, modo recta capessens,
Interdum pravis obnoxia. Saepe notatus
Cum tribus annellis, modo laeva Priscus inani,

« AnteriorContinuar »