Matutine pater, seu Jane libentius audis, Unde homines operum primos vitaeque labores Instituunt, sic dis placitum, tu carminis esto Principium. Romae sponsorem me rapis. Eja, Ne prior officio quisquam respondeat, urge. Sive Aquilo radit terras seu bruma nivalem Interiore diem gyro trahit, ire necesse est. Postmodo, quod mi obsit clare certumque locuto, Luctandum in turba et facienda injuria tardis. “Quid vis, insane, et quas res agis?" improbus urget Iratis precibus; "tu pulses omne quod obstat, Ad Maecenatem memori si mente recurras?" Hoc juvat et melli est; non mentiar. At simul atras Ventum est Esquilias aliena negotia centum Per caput et circa saliunt latus. "Ante secundam Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras."
"De re communi scribae magna atque nova te
Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti."
Imprimat his cura Maecenas signa tabellis."
Dixeris, "Experiar:" "Si vis, potes," addit et instat. Septimus octavo propior jam fugerit annus
Maecenas me coepit habere suorum
In numero; dumtaxat ad hoc, quem tollere rheda Vellet iter faciens et cui concredere nugas
Hoc genus: "Hora quota est? Thrax est Gallina Syro par? Matutina parum cautos jam frigora mordent;"
Et quae rimosa bene deponuntur in aure.
Per totum hoc tempus subjectior in diem et horam Invidiae noster. Ludos spectaverat una,
Luserat in Campo: Fortunae filius! omnes. Frigidus a Rostris manat per compita rumor: Quicunque obvius est me consulit: "O bone, nam te Scire deos quoniam propius contingis oportet; Numquid de Dacis audisti?" "Nil equidem." "Ut tu Semper eris derisor!" "At omnes di exagitent me Si quidquam." "Quid, militibus promissa Triquetra Praedia Caesar an est Itala tellure daturus?"
Jurantem me scire nihil mirantur ut unum Scilicet egregii mortalem altique silenti. Perditur haec inter misero lux non sine votis:
O rus, quando ego te adspiciam? quandoque licebit Nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis Ducere sollicitae jucunda oblivia vitae ?
O quando faba Pythagorae cognata simulque Uncta satis pingui ponentur oluscula lardo? O noctes coenaeque deum! quibus ipse meique Ante Larem proprium vescor vernasque procaces Pasco libatis dapibus. Prout cuique libido est Siccat inaequales calices conviva, solutus Legibus insanis, seu quis capit acria fortis Pocula seu modicis uvescit laetius. Ergo
Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
Nec male necne Lepos saltet; sed quod magis ad nos Pertinet et nescire malum est agitamus: utrumne Divitiis homines an sint virtute beati;
Quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos; Et quae sit natura boni summumque quid ejus. Cervius haec inter vicinus garrit aniles Ex re fabellas. Si quis nam laudat Arelli Sollicitas ignarus opes, sic incipit: “Olim Rusticus urbanum murem mus paupere fertur Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum, Asper et attentus quaesitis, ut tamen artum Solveret hospitiis animum. Quid multa? neque ille Sepositi ciceris nec longae invidit avenae, Aridum et ore ferens acinum semesaque lardi Frusta dedit, cupiens varia fastidia coena Vincere tangentis male singula dente superbo;
Cum pater ipse domus palea porrectus in horna Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. Tandem urbanus ad hunc: 'Quid te juvat,' inquit, 'amice, Praerupti nemoris patientem vivere dorso?
Vis tu homines urbemque feris praeponere silvis ? Carpe viam, mihi crede, comes; terrestria quando
Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est Aut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa, Dum licet in rebus jucundis vive beatus; Vive memor quam sis aevi brevis.' Haec ubi dicta Agrestem pepulere domo levis exsilit; inde Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes Moenia nocturni subrepere. Jamque tenebat Nox medium caeli spatium cum ponit uterque In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco Tincta super lectos canderet vestis eburnos, Multaque de magna superessent fercula coena, Quae procul exstructis inerant hesterna canistris. Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes Continuatque dapes nec non verniliter ipsis Fungitur officiis, praelambens omne quod affert. Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque Rebus agit laetum convivam, cum subito ingens Valvarum strepitus lectis excussit utrumque. Currere per totum pavidi conclave, magisque Exanimes trepidare simul domus alta Molossis Personuit canibus. Tum rusticus: 'Haud mihi vita Est opus hac,' ait, 'et valeas; me silva cavusque Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.""
"JAMDUDUM ausculto et cupiens tibi dicere servus Pauca reformido." "Davusne?" "Ita, Davus, amicum Mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est, Ut vitale putes." “Age, libertate Decembri, Quando ita majores voluerunt, utere; narra." "Pars hominum vitiis gaudet constanter et urget Propositum; pars multa natat, modo recta capessens, Interdum pravis obnoxia. Saepe notatus Cum tribus annellis, modo laeva Priscus inani,
Vixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas, Aedibus ex magnis subito se conderet, unde Mundior exiret vix libertinus honeste;
Jam moechus Romae, jam mallet doctus Athenis Vivere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis. Scurra Volanerius, postquam illi justa cheragra Contudit articulos, qui pro se tolleret atque Mitteret in phimum talos, mercede diurna Conductum pavit; quanto constantior isdem In vitiis, tanto levius miser ac prior illo, Qui jam contento, jam laxo fune laborat."
"Non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, Furcifer?" "Ad te, inquam." "Quo pacto, pessime?" "Laudas
Fortunam et mores antiquae plebis, et idem
Si quis ad illa deus subito te agat usque recuses, Aut quia non sentis quod clamas rectius esse, Aut quia non firmus rectum defendis, et haeres Nequicquam coeno cupiens evellere plantam. Romae rus optas, absentem rusticus urbem Tollis ad astra levis. Si nusquam es forte vocatus Ad coenam laudas securum olus ac, velut usquam Vinctus eas, ita te felicem dicis amasque Quod nusquam tibi sit potandum. Jusserit ad se Maecenas serum sub lumina prima venire
Convivam: Nemon oleum fert ocius? Ecquis Audit?' cum magno blateras clamore fugisque. Mulvius et scurrae tibi non referenda precati Discedunt. Etenim fateor me, dixerit ille, Duci ventre levem, nasum nidore supinor, Imbecillus, iners, si quid vis adde popino. Tu, cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro Insectere velut melior verbisque decoris Obvolvas vitium? Quid, si me stultior ipso Quingentis empto drachmis deprenderis? Aufer Me vultu terrere; manum stomachumque teneto, Dum quae Crispini docuit me janitor edo.
Te conjux aliena capit, meretricula Davum: Peccat uter nostrum cruce dignius? Acris ubi me Natura intendit, sub clara nuda lucerna Quaecunque excepit turgentis verbera caudae, Clunibus aut agitavit equum lasciva supinum, Dimittit neque famosum neque sollicitum ne Ditior aut formae melioris meiat eodem. Tu cum projectis insignibus, annulo equestri Romanoque habitu, prodis ex judice Dama Turpis, odoratum caput obscurante lacerna, Non es quod simulas? Metuens induceris atque Altercante libidinibus tremis ossa pavore. Quid refert uri, virgis ferroque necari Auctoratus eas, an turpi clausus in arca, Quo te demisit peccati conscia herilis,
Contractum genibus tangas caput? Estne marito Matronae peccantis in ambo justa potestas? In corruptorem vel justior. Illa tamen se Non habitu mutatve loco, peccatve superne. Cum te formidet mulier neque credat amanti, Ibis sub furcam prudens dominoque furenti
Committes rem omnem et vitam et cum corpore famam. Evasti, credo metues doctusque cavebis:
Quaeres quando iterum paveas iterumque perire Possis, o toties servus! Quae bellua ruptis, Cum semel effugit, reddit se prava catenis?
Non sum moechus, ais. Neque ego hercule fur ubi vasa Praetereo sapiens argentea: tolle periclum, Jam vaga prosiliet frenis natura remotis.
Tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque Tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque Imposita haud unquam misera formidine privet? Adde super dictis quod non levius valeat: nam Sive vicarius est qui servo paret, uti mos
Vester ait, seu conservus; tibi quid sum ego? Nempe Tu mihi qui imperitas alii servis miser atque Duceris ut nervis alienis mobile lignum.
« AnteriorContinuar » |