Ergo Quinctilium perpetuus sopor' Urget ! cui Pudor et Justitiae soror Incorrupta Fides nudaque Veritas
Quando ullum inveniet parem? Multis ille bonis flebilis occidit, Nulli flebilior quam tibi, Virgili. Tu frustra pius heu non ita creditum
Poscis Quinctilium deos. Quodsi Threïcio blandius Orpheo Auditam moderere arboribus fidem, Non vanae redeat sanguis imagini,
Quam virga semel horrida Non lenis precibus fata recludere Nigro compulerit Mercurius gregi. Durum: sed levius fit patientia
Quidquid corrigere est nefas.
PARCIUS junctas quatiunt fenestras Ictibus crebris juvenes protervi, Nec tibi somnos adimunt, amatque
Janua limen, Quae prius multum facilis movebat Cardines; audis minus et minus jam: “Me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis ?” Invicem moechos anus arrogantes Flebis in solo levis angiportu, Thracio bacchante magis sub inter-
lunia vento, Cum tibi flagrans amor et libido Quae solet matres furiare equorum Saeviet circa jecur ulcerosum,
Non sine questu
Laeta quod pubes hedera virente Gaudeat pulla magis atque myrto, Aridas frondes hiemis sodali
Dedicet Hebro.
MUSIS amicus tristitiam et metus Tradam protervis in mare Creticum Portare ventis, quis sub Arcto
Rex gelidae metuatur orae, Quid Tiridaten terreat unice Securus. O, quae fontibus integris Gaudes, apricos necte flores,
Necte meo Lamiae coronam, Pimplea dulcis ! Nil sine te mei Prosunt honores: hunc fidibus novis, Hunc Lesbio sacrare plectro
Teque tuasque decet sorores.
Natis in usum laetitiae scyphis Pugnare Thracum est: tollite barbarum Morem, verecundumque Bacchum
Sanguineis prohibite rixis ! Vino et lucernis Medus acinaces Immane quantum discrepat: impium Lenite clamorem, sodales,
Et cubito remanete presso! Vultis severi me quoque sumere Partem Falerni ? Dicat Opuntiae Frater Megillae quo beatus
Vulnere, qua pereat sagitta.
DIANAM tenerae dicite virgines, Intonsum, pueri, dicite Cynthium Latonamque supremo
Dilectam penitus Jovi. Vos laetam fluviis et nemorum coma, Quaecunque aut gelido prominet Algido Nigris aut Erymanthi
Silvis aut viridis Cragi; Vos Tempe totidem tollite laudibus Natalemque, mares, Delon Apollinis, Insignemque pharetra
Fraternaque humerum lyra. Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem Pestemque a populo et principe Caesare in Persas atque Britannos
Vestra motus aget prece.
INTEGER vitae scelerisque purus Non eget Mauris jaculis neque arcu Nec venenatis gravida sagittis,
Fusce, pharetra, Sive per Syrtes iter aestuosas Sive facturus per inhospitalem Caucasum vel quae loca fabulosus
Lambit Hydaspes. Namque me silva lupus in Sabina, Dum meam canto Lalagen et ultra Terminum curis vagor expeditis,
Fugit inermem,
Quale portentum neque militaris Daunias latis alit aesculetis, Nec Jubae tellus generat leonum
Arida nutrix. Pone me pigris ubi nulla campis Arbor aestiva recreatur aura, Quod latus mundi nebulae malusque
Juppiter urget; Pone sub curru nimium propinqui Solis in terra domibus negata : Dulce ridentem Lalagen amabo,
Dulce loquentem.
VITAS hinnuleo me similis, Chloë, Quaerenti pavidam montibus aviis Matrem non sine vano
Aurarum et silüae metu. Nam seu mobilibus veris inhorruit Adventus foliis seu virides rubum Dimovere lacertae,
Et corde et genibus tremit. Atqui non ego te tigris ut aspera Gaetulusve leo frangere persequor: Tandem desine matrem
Tempestiva sequi viro.
Quis desiderio sit pudor aut modus Tam cari capitis? Praecipe lugubres Cantus, Melpomene, cui liquidam pater
Vocem cum cithara dedit.
Ergo Quinctilium perpetuus sopor Urget ! cui Pudor et Justitiae soror Incorrupta Fides nudaque Veritas
Quando ullum inveniet parem? Multis ille bonis flebilis occidit, Nulli flebilior quam tibi, Virgili. Tu frustra pius heu non ita creditum
Poscis Quinctilium deos. Quodsi Threïcio blandius Orpheo Auditam moderere arboribus fidem, Non vanae redeat sanguis imagini,
Quam virga semel horrida Non lenis precibus fata recludere Nigro compulerit Mercurius gregi. Durum: sed levius fit patientia
Quidquid corrigere est nefas.
PARCIUS junctas quatiunt fenestras Ictibus crebris juvenes protervi, Nec tibi somnos adimunt, amatque
Janua limen, Quae prius multum facilis movebat Cardines; audis minus et minus jam: “Me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis ?” Invicem moechos anus arrogantes Flebis in solo levis angiportu, Thracio bacchante magis sub inter-
lunia vento, Cum tibi flagrans amor et libido Quae solet matres furiare equorum Saeviet circa jecur ulcerosum,
Non sine questu
« AnteriorContinuar » |