Quo cupiens pacto; pavor est utrobique molestus 10 Improvisa simul species exterret utrumque. Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem, Si quidquid vidit melius pejusve sua spe Defixis oculis animoque et corpore torpet ? Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, Ultra quam satis est virtutem si petat ipsam. I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artes Suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores ; Gaude quod spectant oculi te mille loquentem ; Navus mane forum et vespertinus pete tectum,
20 Ne plus frumenti dotalibus emetat agris Mutus et, indignum quod sit, pejoribus ortus Hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi. Quidquid sub terra est in apricum proferet aetas; Defodiet condetque nitentia. Cum bene notum Porticus Agrippae et via te conspexerit Appi, Ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus. Si latus aut renes morbo tentantur acuto Quaere fugam morbi. Vis recte vivere : quis non ? Si virtus hoc una potest dare, fortis omissis
30 Hoc age deliciis. Virtutem verba putas et Lucum ligna : cave ne portus occupet alter, Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas ; Mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et Tertia succedant et quae pars quadrat acervum. Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos Et genus et formam regina Pecunia donat, Ac bene nummatum decorat Suadela Venusque. Mancipiis locuples eget aeris Cappadocum rex: Ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt, 40 Si posset centum scenae praebere rogatus, “Qui possum tot ?” ait; “ tamen et quaeram et quot
habebo Mittam :" post paulo scribit sibi millia quinque Esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnes. Exilis domus est ubi non et multa supersunt
![[ocr errors]](https://books.google.com.mx/books/content?id=K1kCAAAAQAAJ&output=html_text&pg=PA210&img=1&zoom=3&hl=en&q=%22sapere+et+fari+possit+quae+sentiat,+et+cui+Gratia,+fama,+valetudo+contingat+abunde,+10+Et+mundus+victus+non+deficiente+crumena%22&cds=1&sig=ACfU3U3Vd62khRl6-D-NVA1VZjzpKZLI3Q&edge=0&edge=stretch&ci=196,1263,16,16)
Et dominum fallunt et prosunt furibus. Ergo, Si res sola potest facere et servare beatum, Hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species et gratia praestat, Mercemur servum qui dictet nomina, laevum Qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram Porrigere. “Hic multum in Fabia valet, ille Velina ; Cui libet hic fasces dabit eripietque curule Cui volet importunus ebur.” Frater, Pater, adde ; Ut cuique est aetas ita quemque facetus adopta. Si bene qui coenat bene vivit, lucet, eamus Quo ducit gula ; piscemur, venemur, ut olim Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos Differtum transire forum populumque jubebat, Unus ut e multis populo spectante referret Emptum mulus aprum. Crudi tumidique lavemur, Quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera Digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, Cui potior patria fuit interdicta voluptas.
Si, Mimnermus uti censet, sine amore jocisque Nil est jucundum, vivas in amore jocisque. Vive, vale. Si quid novisti rectius istis Candidus imperti; si non his utere mecum.
QUINQUE dies tibi pollicitus me rure futurum, Sextilem totum mendax desideror. Atqui Si me vivere vis sanum recteque valentem, Quam mihi das aegro dabis aegrotare timenti, Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque Designatorem decorat lictoribus atris, Dum pueris omnis pater et matercula pallet, Officiosaque sedulitas et opella forensis Adducit febres et testamenta resignat. Quodsi bruma nives Albanis illinet agris,
10 Ad mare descendet vates tuus et sibi parcet Contractusque leget; te, dulcis amice, reviset Cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima. Non quo more piris vesci Calaber jubet hospes Tu me fecisti locupletem. “Vescere sodes." “ Jam satis est.” “At tu quantum vis tolle.”
“Benigne." “Non invisa feres pueris munuscula parvis." “Tam teneor dono, quam si dimittar onustus.” “Ut libet ; haec porcis hodie comedenda relinques.” Prodigus et stultus donat quae spernit et odit; Haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis. Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus, Nec tamen ignorat quid distent aera lupinis : Dignum praestabo me etiam pro laude merentis. Quodsi me noles usquam discedere, reddes Forte latus, nigros angusta fronte capillos, Reddes dulce loqui, reddes ridere decorum, et Inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
Forte per angustam tenuis vulpecula rimam Repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus Ire foras pleno tendebat corpore frustra ; Cui mustela procul, “Si vis,” ait, “ effugere istinc, Macra cavum repetes artum quem macra subisti.” Hac ego si compellor imagine cuncta resigno; Nec somnum plebis laudo satur altilium, nec Otia divitiis Arabum liberrima muto. Saepe verecundum laudasti, rexque paterque Audisti coram, nec verbo parcius absens : Inspice si possum donata reponere laetus. Haud male Telemachus, proles patientis Ulixei : 40 “ Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis Porrectus spatiis nec multae prodigus herbae ; Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.” Parvum parva decent; mihi jam non regia Roma, Sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum. Strenuus et fortis causisque Philippus agendis Clarus ab officiis octavam circiter horam Dum redit, atque Foro nimium distare Carinas Jam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt, Adrasum quendam vacua tonsoris in umbra
50 Cultello proprios purgantem leniter ungues. “ Demetri,”—puer hic non laeve jussa Philippi Accipiebat—"abi, quaere et refer, unde domo, quis, Cujus fortunae, quo sit patre quove patrono." It, redit et narrat, Volteium nomine Menam, Praeconem, tenui censu, sine crimine, notum Et properare loco et cessare et quaerere et uti, Gaudentem parvisque sodalibus et lare certo Et ludis et post decisa negotia Campo. “Scitari libet ex ipso quodcunque refers;
dic
60 Ad coenam veniat.” Non sane credere Mena, Mirari secum tacitus. Quid multa ? Benigne,” Respondet. “Neget ille mihi ?” “Negat improbus et te Negligit aut horret.” Volteium mane Philippus Vilia vendentem tunicato scruta popello
![[ocr errors]](https://books.google.com.mx/books/content?id=K1kCAAAAQAAJ&output=html_text&pg=PA213&img=1&zoom=3&hl=en&q=%22sapere+et+fari+possit+quae+sentiat,+et+cui+Gratia,+fama,+valetudo+contingat+abunde,+10+Et+mundus+victus+non+deficiente+crumena%22&cds=1&sig=ACfU3U2jpK4mR7rKnwyV_YBMaeT2Wav6GQ&edge=0&edge=stretch&ci=550,1274,14,13)
Occupat et salvere jubet prior. Ille Philippo Excusare laborem et mercenaria vincla, Quod non mane domum venisset, denique quod non Providisset eum. “Sic ignovisse putato Me tibi si coenas hodie mecum.” “ Ut libet.” “Ergo 70 Post nonam venies ; nunc i, rem strenuus auge.” Ut ventum ad coenam est, dicenda tacenda locutus Tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe Occultum visus decurrere piscis ad hamum Mane cliens et jam certus conviva, jubetur Rura suburbana indictis comes ire Latinis. . Impositus mannis arvum caelumque Sabinum Non cessat laudare. Videt ridetque Philippus, Et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit, Dum septem donat sestertia, mutua septem
80 Promittit, persuadet uti mercetur agellum. Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra Quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque Sulcos et vineta crepat mera ; praeparat ulmos, Immoritur studiis et amore senescit habendi.
Verum ubi oves furto, morbo periere capellae, Spem mentita seges, bos est enectus arando, Offensus damnis media de nocte caballum Arripit iratusque Philippi tendit ad aedes. Quem simul adspexit scabrum intonsumque Philippus, 90 “ Durus," ait, “ Voltei, nimis attentusque videris Esse mihi.” “Pol me miserum, patrone, vocares,
« AnteriorContinuar » |