JULI Flore, quibus terrarum militet oris Claudius Augusti privignus scire laboro. Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus, An freta vicinas inter currentia turres,
An pingues Asiae campi collesque morantur?
Quid studiosa cohors operum struit? Hoc quoque curo. Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit? Bella quis et paces longum diffundit in aevum ? Quid Titius Romana brevi venturus in ora? Pindarici fontis qui non expalluit haustus, Fastidire lacus et rivos ausus apertos.
Ut valet ut meminit nostri?
Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
An tragica desaevit et ampullatur in arte?
Quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus Privatas ut quaerat opes, et tangere vitet
Scripta Palatinus quaecunque recepit Apollo,
Ne si forte suas repetitum venerit olim Grex avium plumas moveat cornicula risum
Furtivis nudata coloribus. Ipse quid audes?
Quae circumvolitas agilis thyma? Non tibi parvum Ingenium, non incultum est et turpiter hirtum. Seu linguam causis acuis seu civica jura Respondere paras seu condis amabile carmen, Prima feres hederae victricis praemia. Quodsi Frigida curarum fomenta relinquere posses Quo te caelestis sapientia duceret ires.
Нос opus, hoc studium parvi properemus et ampli Si patriae volumus, si nobis vivere cari. Debes hoc etiam rescribere, si tibi curae
Quantae conveniat Munatius; an male sarta
Gratia nequicquam coit et rescinditur. At vos
Seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat Indomita cervice feros, ubicunque locorum Vivitis, indigni fraternum rumpere foedus, Pascitur in vestrum reditum votiva juvenca.
ALBI, nostrorum sermonum candide judex, Quid nunc te dicam facere in regione Pedana? Scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat, An tacitum silvas inter reptare salubres,
Curantem quidquid dignum sapiente bonoque est ? Non tu corpus eras sine pectore. Di tibi formam, Di tibi divitias dederunt artemque fruendi. Quid voveat dulci nutricula majus alumno, Qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui Gratia, fama, valetudo contingat abunde, Et mundus victus non deficiente crumena ? Inter spem curamque, timores inter et iras, Omnem crede diem tibi diluxisse supremum: Grata superveniet quae non sperabitur hora. Me pinguem et nitidum bene curata cute vises Cum ridere voles Epicuri de grege porcum.
Si potes Archiacis conviva recumbere lectis Nec modica coenare times olus omne patella, Supremo te sole domi, Torquate, manebo. Vina bibes iterum Tauro diffusa palustres Inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum. Si melius quid habes arcesse vel imperium fer. Jamdudum splendet focus et tibi munda supellex. Mitte leves spes et certamina divitiarum
Et Moschi causam: cras nato Caesare festus Dat veniam somnumque dies; impune licebit Aestivam sermone benigno tendere noctem. Quo mihi fortunam si non conceditur uti? Parcus ob heredis curam nimiumque severus Assidet insano: potare et spargere flores Incipiam, patiarque vel inconsultus haberi. Quid non ebrietas designat? Operta recludit, Spes jubet esse ratas, ad proelia trudit inertem; Sollicitis animis onus eximit, addocet artes. Fecundi calices quem non fecere disertum? Contracta quem non in paupertate solutum ? Haec ego procurare et idoneus imperor et non Invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa Corruget nares, ne non et cantharus et lanx Ostendat tibi te, ne fidos inter amicos Sit qui dicta foras eliminet, ut coëat par Jungaturque pari. Butram tibi Septiciumque, Et nisi coena prior potiorque puella Sabinum Detinet, assumam; locus est et pluribus umbris: Sed nimis arta premunt olidae convivia caprae. Tu quotus esse velis rescribe, et rebus omissis Atria servantem postico falle clientem.
NIL admirari prope res est una, Numici, Solaque quae possit facere et servare beatum. Hunc solem et stellas et decedentia certis Tempora momentis sunt qui formidine nulla Imbuti spectent: quid censes munera terrae, Quid maris extremos Arabas ditantis et Indos, Ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis, Quo spectanda modo, quo sensu credis et ore ? Qui timet his adversa fere miratur eodem
Quo cupiens pacto; pavor est utrobique molestus Improvisa simul species exterret utrumque. Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem, Si quidquid vidit melius pejusve sua spe Defixis oculis animoque et corpore torpet? Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, Ultra quam satis est virtutem si petat ipsam. I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artes Suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores; Gaude quod spectant oculi te mille loquentem ; Navus mane forum et vespertinus pete tectum, Ne plus frumenti dotalibus emetat, agris Mutus et, indignum quod sit, pejoribus ortus Hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi. Quidquid sub terra est in apricum proferet aetas ; Defodiet condetque nitentia. Cum bene notum Porticus Agrippae et via te conspexerit Appi, Ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus. Si latus aut renes morbo tentantur acuto Quaere fugam morbi. Vis recte vivere: quis non ? Si virtus hoc una potest dare, fortis omissis Hoc age deliciis. Virtutem verba putas et Lucum ligna cave ne portus occupet alter, Ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas ; Mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et Tertia succedant et quae pars quadrat acervum. Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos Et genus et formam regina Pecunia donat, Ac bene nummatum decorat Suadela Venusque. Mancipiis locuples eget aeris Cappadocum rex: Ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt, Si posset centum scenae praebere rogatus,
"Qui possum tot?" ait; "tamen et quaeram et quot
Mittam" post paulo scribit sibi millia quinque
Esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnes. Exilis domus est ubi non et multa supersunt
Et dominum fallunt et prosunt furibus. Ergo, Si res sola potest facere et servare beatum, Hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species et gratia praestat, Mercemur servum qui dictet nomina, laevum Qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram Porrigere. "Hic multum in Fabia valet, ille Velina; Cui libet hic fasces dabit eripietque curule
Cui volet importunus ebur." Frater, Pater, adde; Ut cuique est aetas ita quemque facetus adopta. Si bene qui coenat bene vivit, lucet, eamus Quo ducit gula; piscemur, venemur, ut olim Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos Differtum transire forum populumque jubebat, Unus ut e multis populo spectante referret Emptum mulus aprum. Crudi tumidique lavemur, Quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera Digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei, Cui potior patria fuit interdicta voluptas.
« AnteriorContinuar » |