Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Naviget ac mediis hiemet mercator in undis ;
Annonae prosit; portet frumenta penusque.
Vir bonus et sapiens audebit dicere : “Pentheu,
Rector Thebarum, quid me perferre patique
Indignum coges ?” “Adimam bona.” “Nempe pecus, rem,
Lectos, argentum : tollas licet.” “ In manicis et
Compedibus saevo te sub custode tenebo."
“ Ipse deus simul atque volam me solvet.” Opinor
Hoc sentit: “Moriar; mors ultima linea rerum est."

XVII.

QUAMVIS, Scaeva, satis per te tibi consulis, et scis
Quo tandem pacto deceat majoribus uti,
Disce, docendus adhuc, quae censet amiculus, ut si
Caecus iter monstrare velit; tamen adspice si quid
Et nos quod cures proprium fecisse loquamur.
Si te grata quies et primam somnus in horam
Delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,
Si laedit caupona, Ferentinum ire jubebo ;
Nam neque divitibus contingunt gaudia solis,
Nec vixit male qui natus moriensque fefellit.

10
Si prodesse tuis pauloque benignius ipsum
Te tractare voles, accedes siccus ad unctum.
“Si pranderet olus patienter regibus uti
Nollet Aristippus." "Si sciret regibus uti
Fastidiret olus qui me notat.” Utrius horum
Verba probes et facta doce, vel junior audi
Cur sit Aristippi potior sententia ; namque
Mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
“Scurror ego ipse mihi, populo tu ; rectius hoc et
Splendidius multo est. Equus ut me portet, alat rex, 20
Officium facio: tu poscis vilia rerum,
Dante minor quamvis fers te nullius egentem.”
Omnis Aristippum decuit color et status et res,

Q

Tentantem majora, fere praesentibus aequum.
Contra quem duplici panno patientia velat
Mirabor vitae via si conversa decebit.
Alter purpureum non exspectabit amictum,
Quidlibet indutus celeberrima per loca vadet,
Personamque feret non inconcinnus utramque;
Alter Mileti textam cane pejus et angui

30
Vitabit chlamydem, morietur frigore si non
Rettuleris pannum. Refer et sine vivat ineptus.
Res gerere et captos ostendere civibus hostes
Attingit solium Jovis et caelestia tentat :
Principibus placuisse viris non ultima laus est.
Non cuivis homini contingit adire Corinthum.
Sedit qui timuit ne non succederet. Esto !
Quid qui pervenit, fecitne viriliter ? Atqui
Hic est aut nusquam quod quaerimus. Hic onus horret,
Ut parvis animis et parvo corpore majus :

40 Hic subit et perfert. Aut virtus nomen inane est, Aut decus et pretium recte petit experiens vir. Coram rege suo de paupertate tacentes Plus poscente ferent; distat sumasne pudenter An rapias. Atqui rerum caput hoc erat, hic fons. “ Indotata mihi soror est, paupercula mater, Et fundus nec vendibilis nec pascere firmus," Qui dicit, clamat, “ Victum date.” Succinit alter: “ Et mihi dividuo findetur munere quadra.” Sed tacitus pasci si posset corvus haberet

50 Plus dapis et rixae multo minus invidiaeque. Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum, Qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres, Aut cistam effractam et subducta viatica plorat, Nota refert meretricis acumina, saepe catellam, Saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox Nulla fides damnis verisque doloribus adsit. Nec semel irrisus triviis attollere curat Fracto crure planum, licet illi plurima manet Lacrima, per sanctum juratus dicat Osirim :

60

“ Credite non ludo; crudeles, tollite claudum.” “Quaere peregrinum," vicinia rauca reclamat.

XVIII.

Si bene te novi metues, liberrime Lolli,
Scurrantis speciem praebere professus amicum.
Ut matrona meretrici dispar erit atque
Discolor, infido scurrae distabit amicus.
Est huic diversum vitio vitium prope majus,
Asperitas agrestis et inconcinna gravisque,
Quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
Dum vult libertas dici mera veraque virtus.
Virtus est medium vitiorum et utrinque reductum.
Alter in obsequium plus aequo pronus et imi

10
Derisor lecti sic nutum divitis horret,
Sic iterat voces et verba cadentia tollit,
Ut puerum saevo credas dictata magistro
Reddere vel partes mimum tractare secundas.
Alter rixatur de lana saepe caprina,
Propugnat nugis armatus : “Scilicet ut non
Sit mihi prima fides, et vere quod placet ut non
Acriter elatrem! Pretium aetas altera sordet.”
Ambigitur quid enim ? Castor sciat an Dolichos plus ;
Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.

20 Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat, Gloria

quem supra vires et vestit et ungit, Quem tenet argenti sitis importuna famesque, Quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus Saepe decem vitiis instructior odit et horret : Aut si non odit regit, ac veluti pia mater Plus quam se sapere et virtutibus esse priorem Vult, et ait prope vera : “Meae (contendere noli) Stultitiam patiuntur opes ; tibi parvula res est: Arta decet sanum comitem toga ; desine mecum 30

40

Certare.” Eutrapelus cuicunque nocere volebat
Vestimenta dabat pretiosa : beatus enim jam
Cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,
Dormiet in lucem, scorto postponet honestum
Officium, nummos alienos pascet, ad imum
Thrax erit aut olitoris aget mercede caballum.
Arcanum neque tu scrutaberis illius unquam,
Commissumque teges et vino tortus et ira ;
Nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,
Nec cum venari volet ille poëmata panges.
Gratia sic fratrum geminorum Amphionis atque
Zethi dissiluit, donec suspecta severo
Conticuit lyra. Fraternis cessisse putatur
Moribus Amphion: tu cede potentis amici
Lenibus imperiis, quotiesque educet in agros
Aetolis onerata plagis jumenta canesque,
Surge et inhumanae senium depone Camenae,
Coenes ut pariter pulmenta laboribus empta ;
Romanis sollemne viris opus, utile famae
Vitaeque et membris, praesertim cum valeas et
Vel cursu superare canem vel viribus aprum
Possis. Adde virilia quod speciosius arma
Non est qui tractet: scis, quo clamore coronae
Proelia sustineas campestria ; denique saevam
Militiam

puer

et Cantabrica bella tulisti
Sub duce qui templis Parthorum signa refigit
Nunc, et si quid abest Italis adjudicat armis.
Ac, ne te retrahas et inexcusabilis absis,
Quamvis nil extra numerum fecisse modumque
Curas, interdum nugaris rure paterno;
Partitur lintres exercitus ; Actia pugna
Te duce per pueros hostili more refertur;
Adversarius est frater, lacus Hadria, donec
Alterutrum velox Victoria fronde coronet.
Consentire suis studiis qui crediderit te,
Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Protinus ut moneam, si quid monitoris eges tu,

50

60

Quid de quoque viro et cui dicas saepe videto.
Percontatorem fugito, nam garrulus idem est,

Nec retinent patulae commissa fideliter aures,

70 Et semel emissum volat irrevocabile verbum. Non ancilla tuum jecur ulceret ulla puerve Intra marmoreum venerandi limen amici, Ne dominus pueri pulchri caraeve puellae Munere te parvo beet aut incommodus angat. Qualem commendes etiam atque etiam adspice, ne mox Incutiant aliena tibi peccata pudorem. Fallimur et quondam non dignum tradimus : ergo Quem sua culpa premet deceptus omitte tueri, Ut penitus notum, si tentent crimina, serves

8 Tuterisque tuo fidentem praesidio ; qui Dente Theonino cum circumroditur, ecquid Ad te post paulo ventura pericula sentis ? Nam tua res agitur paries cum proximus ardet, Et neglecta solent incendia sumere vires. Dulcis inexpertis cultura potentis amici : Expertus metuit. Tu dum tua navis in alto est Hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.

« AnteriorContinuar »