Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXI.

DIANAM tenerae dicite virgines,
Intonsum, pueri, dicite Cynthium
Latonamque supremo

Dilectam penitus Jovi.

Vos laetam fluviis et nemorum coma,
Quaecunque aut gelido prominet Algido
Nigris aut Erymanthi

Silvis aut viridis Cragi;

Vos Tempe totidem tollite laudibus
Natalemque, mares, Delon Apollinis,
Insignemque pharetra

Fraternaque humerum lyra.

Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem
Pestemque a populo et principe Caesare in
Persas atque Britannos
Vestra motus aget prece.

XXII.

INTEGER vitae scelerisque purus
Non eget Mauris jaculis neque arcu
Nec venenatis gravida sagittis,

Fusce, pharetra,

Sive per Syrtes iter aestuosas
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum vel quae loca fabulosus
Lambit Hydaspes.

Namque me silva lupus in Sabina,
Dum meam canto Lalagen et ultra
Terminum curis vagor expeditis,
Fugit inermem,

Quale portentum neque militaris
Daunias latis alit aesculetis,
Nec Jubae tellus generat leonum
Arida nutrix.

Pone me pigris ubi nulla campis
Arbor aestiva recreatur aura,

Quod latus mundi nebulae malusque
Juppiter urget;

Pone sub curru nimium propinqui
Solis in terra domibus negata:
Dulce ridentem Lalagen amabo,
Dulce loquentem.

XXIII.

VITAS hinnuleo me similis, Chloë,
Quaerenti pavidam montibus aviis
Matrem non sine vano

Aurarum et silüae metu.

Nam seu mobilibus veris inhorruit
Adventus foliis seu virides rubum
Dimovere lacertae,

Et corde et genibus tremit.
Atqui non ego te tigris ut aspera
Gaetulusve leo frangere persequor:
Tandem desine matrem

Tempestiva sequi viro.

XXIV.

QUIS desiderio sit pudor aut modus Tam cari capitis? Praecipe lugubres Cantus, Melpomene, cui liquidam pater Vocem cum cithara dedit.

Ergo Quinctilium perpetuus sopor
Urget! cui Pudor et Justitiae soror
Incorrupta Fides nudaque Veritas

Quando ullum inveniet parem?
Multis ille bonis flebilis occidit,
Nulli flebilior quam tibi, Virgili.
Tu frustra pius heu non ita creditum
Poscis Quinctilium deos.
Quodsi Threïcio blandius Orpheo
Auditam moderere arboribus fidem,
Non vanae redeat sanguis imagini,
Quam virga semel horrida
Non lenis precibus fata recludere
Nigro compulerit Mercurius gregi.
Durum: sed levius fit patientia
Quidquid corrigere est nefas.

XXV.

PARCIUS junctas quatiunt fenestras
Ictibus crebris juvenes protervi,
Nec tibi somnos adimunt, amatque
Janua limen,

Quae prius multum facilis movebat
Cardines; audis minus et minus jam:
"Me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis?"

Invicem moechos anus arrogantes Flebis in solo levis angiportu, Thracio bacchante magis sub inter

lunia vento,

Cum tibi flagrans amor et libido
Quae solet matres furiare equorum
Saeviet circa jecur ulcerosum,

Non sine questu

Laeta quod pubes hedera virente
Gaudeat pulla magis atque myrto,
Aridas frondes hiemis sodali

Dedicet Hebro.

XXVI.

MUSIS amicus tristitiam et metus
Tradam protervis in mare Creticum
Portare ventis, quis sub Arcto
Rex gelidae metuatur orae,
Quid Tiridaten terreat unice
Securus. O, quae fontibus integris
Gaudes, apricos necte flores,

Necte meo Lamiae coronam,
Pimplea dulcis! Nil sine te mei
Prosunt honores: hunc fidibus novis,
Hunc Lesbio sacrare plectro
Teque tuasque decet sorores.

XXVII.

NATIS in usum laetitiae scyphis Pugnare Thracum est: tollite barbarum Morem, verecundumque Bacchum Sanguineis prohibite rixis!

Vino et lucernis Medus acinaces Immane quantum discrepat: impium Lenite clamorem, sodales,

Et cubito remanete presso!

Vultis severi me quoque sumere
Partem Falerni? Dicat Opuntiae
Frater Megillae quo beatus

Vulnere, qua pereat sagitta.

Cessat voluntas? Non alia bibam Mercede. Quae te cunque domat Venus Non erubescendis adurit

Ignibus ingenuoque semper

Amore peccas. Quidquid habes age
Depone tutis auribus.-Ah miser,
Quanta laborabas Charybdi,
Digne puer meliore flamma!
Quae saga, quis te solvere Thessalis
Magus venenis, quis poterit deus?
Vix illigatum te triformi
Pegasus expediet Chimaera.

« AnteriorContinuar »