Imágenes de páginas
PDF
EPUB

XXXVII.

Nunc est bibendum, nunc pede libero Pulsanda tellus, nunc Saliaribus Ornare pulvinar deorum

Tempus erat dapibus, sodales. Antehac nefas depromere Caecubum Cellis ayitis, dum Capitolio Regina dementes ruinas

Funus et imperio parabat Contaminato cum grege turpium Morbo virorum, quidlibet impotens Sperare fortunaque dulci

Ebria. Sed minuit furorem Vix una sospes navis ab ignibus, Mentemque lymphatam Mareotico : Redegit in veros timores

Caesar, ab Italia volantem Remis adurgens, accipiter velut Molles columbas aut leporem citus Venator in campis nivalis

Haemoniae, daret ut catenis Fatale monstrum : quae generosius Perire quaerens nec muliebriter Expavit ensem nec latentes

Classe cita reparavit oras. Ausa et jacentem visere regiam Vultu sereno,

fortis et

asperas
Tractare serpentes, ut atrum

Corpore combiberet venenum,
Deliberata morte ferocior,
Saevis Liburnis scilicet invidens
Privata deduci superbo

Non humilis mulier triumpho.

XXXVIII.

PERSICOS odi, puer, apparatus, Displicent nexae philyra coronae ; Mitte sectari rosa quo locorum

Sera moretur. Simplici myrto nihil allabores Sedulus curo : neque te ministrum Dedecet myrtus neque me sub arta

Vite bibentem.

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER II.

I.

MOTUM ex Metello consule civicum
Bellique causas et vitia et modos
Ludumque Fortunae gravesque

Principum amicitias et arma
Nondum expiatis uncta cruoribus,
Periculosae plenum opus aleae,
Tractas et incedis per ignes

Suppositos cineri doloso.
Paullum severae Musa tragoediae
Desit theatris : mox ubi publicas
Res ordinaris grande munus

Cecropio repetes cothurno,
Insigne maestis praesidium reis
Et consulenti, Pollio, curiae,
Cui laurus aeternos honores

Delmatico peperit triumpho.
Jam nunc minaci murmure cornuum
Perstringis aures, jam litui strepunt,

Jam fulgor armorum fugaces

Terret equos equitumque vultus: Audire magnos jam videor duces Non indecoro pulvere sordidos, Et cuncta terrarum subacta

Praeter atrocem animum Catonis. Juno, et deorum quisquis amicior Afris inulta cesserat impotens Tellure, victorum nepotes

Rettulit inferias Jugurthae. Quis non Latino sanguine pinguior Campus sepulcris impia proelia Testatur auditumque Medis

Hesperiae sonitum ruinae ? Qui gurges aut quae flumina lugubris Ignara belli ? quod mare Dauniae Non decoloravere caedes ?

Quae caret ora cruore nostro ? Sed ne relictis, Musa procax, jocis Ceae retractes munera neniae : Mecum Dionaeo sub antro

Quaere modos leviore plectro.

II.

NULLUS argento color est avaris
Abdito terris, inimice lamnae
Crispe Sallusti, nisi temperato

Splendeat usu.
Vivet extento Proculeius aevo
Notus in fratres animi paterni;
Illum aget penna metuente solvi

Fama superstes.
Latius regnes avidum domando

Spiritum, quam si Libyam remotis
Gadibus jungas et uterque Poenus

Serviat uni.
Crescit indulgens sibi dirus hydrops,
Nec sitim pellit nisi causa morbi
Fugerit venis et aquosus albo

Corpore languor.
Redditum Cyri solio Phraaten
Dissidens plebi numero beatorum
Eximit Virtus, populumque falsis

Dedocet uti
Vocibus, regnum et diadema tutum
Deferens uni propriamque laurum
Quisquis ingentes oculo inretorto

Spectat acervos.

III.

ÆQUAM memento rebus in arduis
Servare mentem, non secus in bonis
Ab insolenti temperatam

Laetitia, moriture Delli,
Seu maestus omni tempore vixeris,
Seu te in remoto gramine per dies
Festos reclinatum bearis

Interiore nota Falerni.
Quo pinus ingens albaque populus
Umbram hospitalem consociare amant
Ramis ? Quid obliquo laborat

Lympha fugax trepidare rivo? Huc vina et unguenta et nimium breves Flores amoenae ferre jube rosae, Dum res et aetas et sororum

Fila trium patiuntur atra. Cedes coëmptis saltibus et domo

« AnteriorContinuar »