Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Annos, nec impubem parentes

Troïlon aut Phrygiae sorores Flevere semper. Desine mollium Tandem querelarum, et potius nova Cantemus Augusti tropaea

Caesaris et rigidum Niphaten, Medumque flumen gentibus additum Victis minores volvere vertices, Intraque praescriptum Gelonos

Exiguis equitare campis.

X.

RECTIUS vives, Licini, neque altum
Semper urgendo neque, dum procellas
Cautus horrescis, nimium premendo

Litus iniquum.
Auream quisquis mediocritatem
Diligit tutus caret obsoleti
Sordibus tecti, caret invidenda

Sobrius aula.
Saepius ventis agitatur ingens
Pinus et celsae graviore casu
Decidunt turres feriuntque summos

Fulgura montes.
Sperat infestis, metuit secundis
Alteram sortem bene praeparatum
Pectus. Informes hiemes reducit

Juppiter, idem
Summovet. Non si male nunc et olim
Sic erit: quondam cithara tacentem
Suscitat musam, neque semper arcum

Tendit Apollo.
Rebus angustis animosus atque

Fortis appare ; sapienter idem
Contrahes vento nimium secundo

Turgida vela

XI.

QUID bellicosus Cantaber et Scythes, Hirpine Quinti, cogitet Hadria Divisus objecto remittas

Quaerere, nec trepides in usum Poscentis aevi pauca. Fugit retro Levis juventas et decor, arida Pellente lascivos amores

Canitie facilemque somnum.

Non semper idem floribus est honor
Vernis neque uno Luna rubens nitet
Vultu : quid aeternis minorem

Consiliis animum fatigas ?
Cur non sub alta vel platano vel hac
Pinu jacentes sic temere et rosa
Canos odorati capillos,

Dum licet, Assyriaque nardo
Potamus uncti? Dissipat Euius
Curas edaces. Quis puer ocius
Restinguet ardentis Falerni

Pocula praetereunte lympha ? Quis devium scortum eliciet domo Lyden ? Eburna dic age cum lyra Maturet in comptum Lacaenae

More comas religata nodum.

XII.

NoLIs longa ferae bella Numantiae,
Nec dirum Hannibalem, nec Siculum mare
Poeno purpureum sanguine mollibus

Aptari citharae modis ;
Nec saevos Lapithas et nimium mero
Hylaeum domitosque Herculea manu
Telluris juvenes, unde periculum

Fulgens contremuit domus
Saturni veteris ; tuque pedestribus
Dices historiis proelia Caesaris,
Maecenas, melius ductaque per vias

Regum colla minacium.
Me dulces dominae Musa Licymniae
Cantus, me voluit dicere lucidum
Fulgentes oculos et bene mutuis

Fidum pectus amoribus ; Quam nec ferre pedem dedecuit choris, Nec certare joco nec dare brachia Ludentem nitidis virginibus sacro

Dianae celebris die.

Num tu quae tenuit dives Achaemenes,
Aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes
Permutare velis crine Licymniae,

Plenas aut Arabum domos ?
Dum flagrantia detorquet ad oscula
Cervicem aut facili saevitia negat,
Quae poscente magis gaudeat eripi,

Interdum rapere occupet.

XIII.

ILLE et nefasto te posuit die,
Quicunque primum, et sacrilega manu
Produxit, arbos, in nepotum

Perniciem opprobriumque pagi;
Illum et parentis crediderim sui
Fregisse cervicem et penetralia
Sparsisse nocturno cruore

Hospitis ; ille venena Colchica
Et quidquid usquam concipitur nefas
Tractavit, agro qui statuit meo
Te, triste lignum, te caducum

In domini caput immerentis.
Quid quisque vitet nunquam homini satis
Cautum est in horas : navita Bosporum
Poenus perhorrescit neque ultra

Caeca timet aliunde fata, Miles sagittas et celerem fugam Parthi, catenas Parthus et Italum Robur; sed improvisa leti

Vis rapuit rapietque gentes. Quam paene furvae regna Proserpinae Et judicantem vidimus Aeacum Sedesque discretas piorum et

Aeoliis fidibus querentem Sappho puellis de popularibus, Et te sonantem plenius aureo, Alcaee, plectro dura navis,

Dura fugae mala, dura belli ! Utrumque sacro digna silentio Mirantur umbrae dicere; sed magis Pugnas et exactos tyrannos

Densum humeris bibit aure vulgus.

E

« AnteriorContinuar »