Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Limites clientium

Salis avarus? Pellitur paternos In sinu ferens deos

Et uxor et vir sordidosque natos ; Nulla certior tamen

Rapacis Orci fine destinata Aula divitem manet

Herum. Quid ultra tendis? Aequa tellus Pauperi recluditur

Regumque pueris, nec satelles Orci Callidum Promethea

Revexit auro captus. Hic superbum Tantalum atque Tantali

Genus coërcet; hic levare functum Pauperem laboribus

Vocatus atque non vocatus audit.

XIX.

Bacchum in remotis carmina rupibus
Vidi docentem-credite posteri –
Nymphasque discentes et aures

Capripedum Satyrorum acutas.
Euoe, recenti mens trepidat metu
Plenoque Bacchi pectore turbidum
Laetatur. Euoe, parce Liber,

Parce, gravi metuende thyrso! Fas pervicaces est mihi Thyiadas Vinique fontem lactis et uberes Cantare rivos, atque truncis

Lapsa cavis iterare mella; Fas et beatae conjugis additum Stellis honorem, tectaque Penthei Disjecta non leni ruina,

Thracis et exitium Lycurgi.

Tu flectis amnes, tu mare barbarum,
Tu separatis uvidus in jugis
Nodo coërces viperino

Bistonidum sine fraude crines : Tu, cum parentis regna per arduum Cohors Gigantum scanderet impia, Rhoetum retorsisti leonis

Unguibus horribilique mala;

Quamquam choreis aptior et jocis
Ludoque dictus non sat idoneus
Pugnae ferebaris: sed idem

Pacis eras mediusque belli.
Te vidit insons Cerberus aureo
Cornu decorum, leniter atterens
Caudam, et recedentis trilingui

Ore pedes tetigitque crura.

XX.

Non usitata nec tenui ferar
Penna biformis per liquidum aethera
Vates, neque in terris morabor

Longius, invidiaque major
Urbes relinquam. Non ego, pauperum
Sanguis parentum, non ego quem vocas,
Dilecte Maecenas, obibo

Nec Stygia cohibebor unda.
Jam jam residunt cruribus asperae
Pelles, et album mutor in alitem
Superne, nascunturque leves

Per digitos humerosque plumae.
Jam Daedaleo ocior Icaro
Visam gementis littora Bospori
Syrtesque Gaetulas canorus

Ales Hyperboreosque campos.
Me Colchus et qui dissimulat metum
Marsae cohortis Dacus et ultimi
Noscent Geloni, me peritus

Discet Hiber Rhodanique potor. Absint inani funere neniae Luctusque turpes et querimoniae; Compesce clamorem ac sepulcri

Mitte supervacuos honores.

Q.

HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER III.

I.

ODI profanum vulgus et arceo;
Favete linguis: carmina non prius
Audita Musarum sacerdos

Virginibus puerisque canto.
Regum timendorum in proprios greges,
Reges in ipsos imperium est Jovis
Clari Giganteo triumpho,

Cuncta supercilio moventis. Est ut viro vir latius ordinet Arbusta sulcis, hic generosior Descendat in Campum petitor,

Moribus hic meliorque fama Contendat, illi turba clientium Sit major: aequa lege Necessitas Sortitur insignes et imos;

Omne capax movet urna nomen. Districtus ensis cui super impia Cervice pendet non Siculae dapes

Dulcem elaborabunt saporem,

Non avium citharaeque cantus Somnum reducent. Somnus agrestium Lenis virorum non humiles domos Fastidit umbrosamque ripam,

Non Zephyris agitata Tempe.
Desiderantem quod satis est neque
Tumultuosum sollicitat mare,
Nec saevus Arcturi cadentis

Impetus aut orientis Haedi,
Non verberatae grandine vineae
Fundusque mendax, arbore nunc aquas
Culpante nunc torrentia agros

Sidera nunc hiemes iniquas. Contracta pisces aequora sentiunt Jactis in altum molibus ; huc frequens Caementa demittit redemptor

Cum famulis dominusque terrae Fastidiosus. Sed Timor et Minae Scandunt eodem quo dominus, neque Decedit aerata triremi, et

Post equitem sedet atra Cura.
Quodsi dolentem nec Phrygius lapis
Nec purpurarum sidere clarior
Delenit usus nec Falerna

Vitis Achaemeniumque costum
Cur invidendis postibus et novo
Sublime ritu moliar atrium ?
Cur valle permutem Sabina

Divitias operosiores ?

« AnteriorContinuar »