Imágenes de páginas
PDF
EPUB

II.

ANGUSTAM amice pauperiem pati
Robustus acri militia puer
Condiscat, et Parthos feroces

Vexet eques metuendus hasta,
Vitamque sub divo et trepidis agat
In rebus. Illum ex moenibus hosticis
Matrona bellantis tyranni

Prospiciens et adulta virgo Suspiret, eheu, ne rudis agminum Sponsus lacessat regius asperum Tactu leonem, quem cruenta

Per medias rapit ira caedes. Dulce et decorum est pro patria mori: Mors et fugacem persequitur virum, Nec parcit imbellis juventae

Poplitibus timidoque tergo. Virtus repulsae nescia sordidae Intaminatis fulget honoribus, Nec sumit aut ponit secures

Arbitrio popularis aurae. Virtus recludens immeritis mori Caelum negata tentat iter via, Coetusque vulgares et udam

Spernit humum fugiente penna. Est et fideli tuta silentio Merces: vetabo qui Cereris sacrum Vulgarit arcanae sub isdem

Sit trabibus fragilemve mecum Solvat phaselon ; saepe Diespiter Neglectus incesto addidit integrum. Raro antecedentem scelestum

Deseruit pede Poena claudo.

III.

JUSTUM et tenacem propositi virum
Non civium ardor prava jubentium,
Non vultus instantis tyranni

Mente quatit solida, neque Auster
Dux inquieti turbidus Hadriae,
Nec fulminantis magna manus Jovis;
Si fractus illabatur orbis

Impavidum ferient ruinae.
Hac arte Pollux et vagus Hercules
Enisus arces attigit igneas,
Quos inter Augustus recumbens

Purpureo bibit ore nectar.

Hac te merentem, Bacche pater, tuae
Vexere tigres indocili jugum
Collo trahentes; hac Quirinus

Martis equis Acheronta fugit,

Gratum elocuta consiliantibus
Junone divis: Ilion, Ilion
Fatalis incestusque judex

Et mulier peregrina vertit
In pulverem, ex quo destituit deos
Mercede pacta Laomedon, mihi
Castaeque damnatum Minervae

Cum populo et duce fraudulento. Jam nec Lacaenae splendet adulterae Famosus hospes, nec Priami domus Perjura pugnaces Achivos

Hectoreis opibus refringit,
Nostrisque ductum seditionibus
Bellum resedit. Protinus et graves
Iras et invisum nepotem

Troica quem peperit sacerdos
Marti redonabo; illum ego lucidas
Inire sedes, ducere nectaris
Succos, et adscribi quietis

Ordinibus patiar deorum.
Dum longus inter saeviat Ilion
Romamque pontus qualibet exsules
In parte regnanto beati;

Dum Priami Paridisque busto
Insultet armentum et catulos ferae
Celent inultae stet Capitolium
Fulgens, triumphatisque possit

Roma ferox dare jura Medis. Horrenda late nomen in ultimas Extendat oras, qua medius liquor Secernit Europen ab Afro,

Qua tumidus rigat arva Nilus, Aurum irrepertum et sic melius situm Cum terra celat spernere fortior Quam cogere humanos in usus

Omne sacrum rapiente dextra. Quicunque mundo terminus obstitit

Hunc tangat armis, visere gestiens
Qua parte debacchentur ignes,

Qua nebulae pluviique rores.
Sed bellicosis fata Quiritibus
Hac lege dico, ne nimium pii
Rebusque fidentes avitae

Tecta velint reparare Troiae.
Troiae renascens alite lugubri
Fortuna tristi clade iterabitur,
Ducente victrices catervas

Conjuge me Jovis et sorore. Ter si resurgat murus aëneus Auctore Phoebo ter pereat meis Excisus Argivis, ter uxor

Capta virum puerosque ploret. Non hoc jocosae conveniet lyrae: Quo, Musa, tendis ? Desine pervicax Referre sermones deorum et

Magna modis tenuare parvis.

IV.

DESCENDE caelo et dic

age

tibia Regina longum Calliope melos, Seu voce nunc mavis acuta,

Seu fidibus citharaque Phoebi. Auditis, an me ludit amabilis Insania ? Audire et videor pios Errare

per

lucos amoenae Quos et aquae subeunt et aurae. Me fabulosae Vulture in Apulo Altricis extra limen Apuliae Ludo fatigatumque somno

Fronde nova puerum palumbes Texere, mirum quod foret omnibus,

Quicunque celsae nidum Acherontiae
Saltusque Bantinos et arvum

Pingue tenent humilis Forenti,
Ut tuto ab atris corpore viperis
Dormirem et ursis, ut premerer sacra
Lauroque collataque myrto,

Non sine dis animosus infans. Vester, Camenae, vester in arduos Tollor Sabinos, seu mihi frigidum Praeneste seu Tibur supinum

Seu liquidae placuere Baiae. Vestris amicum fontibus et choris Non me Philippis versa acies retro, Devota non exstinxit arbos,

Nec Sicula Palinurus unda. Utcunque mecum vos eritis, libens Insanientem navita Bosporum Tentabo et urentes arenas

Littoris Assyrii viator; Visam Britannos hospitibus feros Et laetum equino sanguine Concanum, Visam pharetratos Gelonos

Et Scythicum inviolatus amnem.
Vos Caesarem altum, militia simul
Fessas cohortes addidit oppidis,
Finire quaerentem labores

Pierio recreatis antro.
Vos lene consilium et datis et dato
Gaudetis almae. Scimus, ut impios
Titanas immanemque turmam

Fulmine sustulerit caduco,
Qui terram inertem, qui mare temperat
Ventosum, et urbes regnaque tristia
Divosque mortalesque turbas

Imperio regit unus aequo. Magnum illa terrorem intulerat Jovi Fidens juventus horrida brachiis,

« AnteriorContinuar »