Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Fratresque tendentes opaco

Pelion imposuisse Olympo.
Sed quid Typhoëus et validus Mimas,
Aut quid minaci Porphyrion statu,
Quid Rhoetus evulsisque truncis

Enceladus jaculator audax
Contra sonantem Palladis aegida
Possent ruentes? Hinc avidus stetit

[graphic]

Vulcanus, hinc matrona Juno et

Nunquam humeris positurus arcum, Qui rore puro Castaliae lavit Crines solutos, qui Lyciae tenet Dumeta natalemque silvam,

Delius et Patareus Apollo.

F

Vis consili

expers

mole ruit sua : Vim temperatam di quoque provehunt In majus; idem odere vires

Omne nefas animo moventes. Testis mearum centimanus Gyas Sententiarum, notus et integrae Tentator Orion Dianae

Virginea domitus sagitta. Injecta monstris Terra dolet suis Maeretque partus fulmine luridum Missos ad Orcum ; nec peredit

Impositam celer ignis Aetnen, Incontinentis nec Tityi jecur Reliquit ales, nequitiae additus Custos; amatorem trecentae

Pirithoum cohibent catenae.

V.

CAELO Tonantem credidimus Jovem
Regnare : praesens divus habebitur
Augustus adjectis Britannis

Imperio gravibusque Persis.
Milesne Crassi conjuge barbara
Turpis maritus vixit et hostium,
Pro curia inversique mores !

Consenuit socerorum in armis
Sub rege Medo Marsus et Apulus,
Anciliorum et nominis et togae
Oblitus aeternaeque Vestae,

Incolumi Jove et urbe Roma ?
Hoc caverat mens provida Reguli
Dissentientis conditionibus
Foedis et exemplo trahentis

Perniciem veniens in aevum,

Si non periret immiserabilis
Captiva pubes. “Signa ego

Punicis
Adfixa delubris et arma

Militibus sine caede,” dixit, “ Derepta vidi; vidi ego civium Retorta tergo brachia libero Portasque non clausas et arva

Marte coli populata nostro. Auro repensus

scilicet acrior Miles redibit.

Flagitio additis
Damnum: neque amissos colores

Lana refert medicata fuco,
Nec vera virtus cum semel excidit
Curat reponi deterioribus.
Si pugnat extricata densis

Cerva plagis erit ille fortis
Qui perfidis se credidit hostibus,
Et Marte Poenos proteret altero
Qui lora restrictis lacertis

Sensit iners timuitque mortem.
Hic unde vitam sumeret inscius
Pacem duello miscuit. O pudor!
O magna Karthago, probrosis

Altior Italiae ruinis !”
Fertur pudicae conjugis osculum
Parvosque natos ut capitis minor
Ab se removisse et virilem

Torvus humi posuisse vultum : Donec labantes consilio patres Firmaret auctor nunquam alias dato, Interque maerentes amicos

Egregius properaret exsul. Atqui sciebat quae sibi barbarus Tortor pararet; non aliter tamen Dimovit obstantes propinquos

Et populum reditus morantem,

Quam si clientum longa negotia
Dijudicata lite relinqueret,
Tendens Venafranos in agros

Aut Lacedaemonium Tarentum.

VI.

DELICTA majorum immeritus lues,
Romane, donec templa refeceris
Aedesque labentes deorum et

Foeda nigro simulacra fumo.
Dis te minorem quod geris imperas:
Hinc omne principium, huc refer exitum.
Di multa neglecti dederunt

Hesperiae mala luctuosae.
Jam bis Monaeses et Pacori manus
Non auspicatos contudit impetus
Nostros et adjecisse praedam

Torquibus exiguis renidet.
Paene occupatam seditionibus
Delevit Urbem Dacus et Aethiops,
Hic classe formidatus, ille

Missilibus melior sagittis. Fecunda culpae secula nuptias Primum inquinavere et genus et domos; Hoc fonte derivata clades

In patriam populumque fluxit. Motus doceri gaudet Ionicos Matura virgo et fingitur artibus ; Jam nunc et incestos amores

De tenero meditatur ungui: Mox juniores quaerit adulteros Inter mariti vina, neque eligit Cui donet impermissa raptim

Gaudia luminibus remotis;

Sed jussa coram non sine conscio
Surgit marito, seu vocat institor
Seu navis Hispanae magister,

Dedecorum pretiosus emptor.
Non his juventus orta parentibus
Infecit aequor sanguine Punico,
Pyrrhumque et ingentem cecidit

Antiochum Hannibalemque dirum; Sed rusticorum mascula militum Proles, Sabellis docta ligonibus Versare glebas et severae

Matris ad arbitrium recisos Portare fustes, sol ubi montium Mutaret umbras et juga demeret Bobus fatigatis, amicum

Tempus agens abeunte curru. Damnosa quid non imminuit dies ? Aetas parentum pejor avis tulit Nos nequiores, mox daturos

Progeniem vitiosiorem.

VII.

Quid fles, Asterie, quem tibi candidi
Primo restituent vere Favonii
Thyna merce beatum,

Constantis juvenem fide,
Gygen? Ille Notis actus ad Oricum
Post insana Caprae sidera frigidas
Noctes non sine multis

Insomnis lacrimis agit.
Atqui sollicitae nuntius hospitae,
Suspirare Chloën et miseram tuis
Dicens ignibus uri,

Tentat mille vafer modis.

« AnteriorContinuar »