Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ut Proetum mulier perfida credulum
Falsis impulerit criminibus nimis
Casto Bellerophonti

Maturare necem, refert.
Narrat paene datum Pelea Tartaro,
Magnessam Hippolyten dum fugit abstinens;
Et peccare docentes

Fallax historias movet.
Frustra: nam scopulis surdior Icari
Voces audit adhuc integer. At tibi
Ne vicinus Enipeus

Plus justo placeat cave;
Quamvis non alius flectere equum sciens
Aeque conspicitur gramine Martio,
Nec quisquam citus aeque

Tusco denatat alveo.
Prima nocte domum claude neque in vias
Sub cantu querulae despice tibiae,
Et te saepe vocanti

Duram difficilis mane.

VIII.

MARTIIS caelebs quid agam Kalendis,
Quid velint flores et acerra thuris
Plena miraris, positusque carbo in

Caespite vivo,
Docte sermones utriusque linguae ?
Voveram dulces epulas et album
Libero caprum prope funeratus

Arboris ictu.
Hic dies anno redeunte festus
Corticem adstrictum pice dimovebit
Amphorae fumum bibere institutae

Consule Tullo.

Sume, Maecenas, cyathos amici Sospitis centum et vigiles lucernas Perfer in lucem; procul omnis esto.

Clamor et ira.

Mitte civiles super urbe curas :
Occidit Daci Cotisonis agmen,
Medus infestus sibi luctuosis

Dissidet armis,
Servit Hispanae vetus hostis orae
Cantaber sera domitus catena ;
Jam Scythae laxo meditantur arcu

Cedere campis.

Neglegens ne qua populus laboret
Parce privatus nimium cavere :
Dona praesentis cape laetus horae et

Linque severa.

IX.

DONEC gratus eram tibi

Nec quisquam potior brachia candidae Cervici juvenis dabat,

Persarum vigui rege beatior. Donec non alia magis

Arsisti neque erat Lydia post Chloën, Multi Lydia nominis

Romana vigui clarior Ilia. Me nunc Thressa Chloë regit

Dulces docta modos et citharae sciens, Pro qua non metuam mori

Si parcent animae fata superstiti. Me torret face mutua

Thurini Calaïs filius Ornyti, Pro quo bis patiar mori

Si parcent puero fata superstiti. Quid si prisca redit Venus

Diductosque jugo cogit aëneo, Si flava excutitur Chloë

Rejectaeque pacet janua Lydiae? Quamquam sidere pulchrior

Ille est, tu levior cortice et improbo Iracundior Hadria,

Tecum vivere amem, tecum obeam libens.

X.

EXTREMUM Tanain si biberes, Lyce,
Saevo nupta viro, me tamen asperas
Porrectum ante fores objicere incolis

Plorares Aquilonibus.
Audis quo strepitu janua, quo nemus
Inter pulchra satum tecta remugiat
Ventis, et positas ut glaciet nives

Puro numine Juppiter? Ingratam Veneri pone superbiam, Ne currente retro funis eat rota. Non te Penelopen difficilem procis

Tyrrhenus genuit parens. O quamvis neque te munera nec preces Nec tinctus viola pallor amantium Nec vir Pieria pellice saucius

Curvat, supplicibus tuis Parcas, nec rigida mollior aesculo Nec Mauris animum mitior anguibus. Non hoc semper erit liminis aut aquae

Caelestis patiens latus.

XI.

MERCURI,-nam te docilis magistro
Movit Amphion lapides canendo,-
Tuque testudo resonare septem

Callida nervis,
Nec loquax olim neque grata, nunc et
Divitum mensis et amica templis,
Dic modos Lyde quibus obstinatas

Applicet aures,

Quae velut latis equa trima campis
Ludit exsultim metuitque tangi,
Nuptiarum expers et adhuc protervo

Cruda marito.
Tu potes tigres comitesque silvas
Ducere et rivos celeres morari;
Cessit immanis tibi blandienti

Janitor aulae
Cerberus, quamvis furiale centum
Muniant angues caput ejus atque
Spiritus teter saniesque manet

Ore trilingui.
Quin et Ixion Tityosque vultu
Risit invito, stetit urna paullum
Sicca dum grato Danai puellas

Carmine mulces.
Audiat Lyde scelus atque notas
Virginum poenas et inane lymphae
Dolium fundo pereuntis imo,

Seraque fata
Quae manent culpas etiam sub Orco.
Impiae,-nam quid potuere majus ?-
Impiae sponsos potuere duro

Perdere ferro!
Una de multis face nuptiali
Digna perjurum fuit in parentem
Splendide mendax et in omne virgo

Nobilis aevum, “Surge,” quae dixit juveni marito, “Surge, ne longus tibi somnus unde Non times detur; socerum et scelestas

[blocks in formation]
« AnteriorContinuar »