Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Festus in pratis vacat otioso

Cum bove pagus ;
Inter audaces lupus errat agnos ;
Spargit agrestes tibi silva frondes;
Gaudet invisam pepulisse fossor

Ter pede terram.

XIX.

QUANTUM distet ab Inacho

Codrus pro patria non timidus mori Narras, et genus Aeaci

Et pugnata sacro bella sub Ilio: Quo Chium pretio cadum

Mercemur, quis aquam temperet ignibus, Quo praebente domum et quota

Pelignis caream frigoribus, taces. Da lunae propere novae,

Da noctis mediae, da, puer, auguris Murenae: tribus aut novem

Miscentur cyathis pocula commodis. Qui Musas amat impares

Ternos ter cyathos attonitus petet Vates; tres prohibet supra

Rixarum metuens tangere Gratia Nudis juncta sororibus.

Insanire juvat: cur Berecyntiae Cessant flamina tibiae ?

Cur pendet tacita fistula cum lyra ? Parcentes ego dexteras

Odi: sparge rosas; audiat invidus Dementem strepitum Lycus

Et vicina seni non habilis Lyco.

Spissa te nitidum coma,

Puro te similem, Telephe, Vespero Tempestiva petit Rhode:

Me lentus Glycerae torret amor meae.

XX.

Cum per

Non vides quanto moveas periclo,
Pyrrhe, Gaetulae catulos leaenae ?
Dura post paullo fugies inaudax
Proelia raptor,

obstantes juvenum catervas Ibit insignem repetens Nearchum, Grande certamen tibi praeda cedat

Major an illi.
Interim, dum tu celeres sagittas
Promis, haec dentes acuit timendos,
Arbiter pugnae posuisse nudo

Sub pede palmam
Fertur, et leni recreare vento
Sparsum odoratis humerum capillis,
Qualis aut Nireus fuit aut aquosa

Raptus ab Ida.

XXI.

O NATA mecum consule Manlio,
Seu tu querelas sive geris jocos
Seu rixam et insanos amores

Seu facilem, pia testa, somnum,
Quocunque lectum nomine Massicum
Servas, moveri digna bono die,
Descende, Corvino jubente

Promere languidiora vina.

G

Non ille, quamquam Socraticis madet
Sermonibus, te negleget horridus:
Narratur et prisci Catonis

Saepe mero caluisse virtus.
Tu lene tormentum ingenio admoves
Plerumque duro; tu sapientium
Curas et arcanum jocoso

Consilium retegis Lyaeo;
Tu spem reducis mentibus anxiis
Viresque, et addis cornua pauperi;
Post te neque iratos trementi

Regum apices neque militum arma. Te Liber et, si laeta aderit, Venus Segnesque nodum solvere Gratiae Vivaeque producent lucernae,

Dum rediens fugat astra Phoebus.

XXII.

MONTIUM custos nemorumque, Virgo,
Quae laborantes utero puellas
Ter vocata audis adimisque leto,

Diva triformis,
Imminens villae tua pinus esto,
Quam per exactos ego laetus annos
Verris obliquum meditantis ictum

Sanguine donem.

XXIII.

CAELO supinas si tuleris manus
Nascente Luna, rustica Phidyle,
Si thure placaris et horna

Fruge Lares avidaque porca,
Nec pestilentem sentiet Africum
Fecunda vitis nec sterilem seges

Robiginem aut dulces alumni

Pomifero grave tempus anno.
Nam quae nivali pascitur Algido
Devota quercus inter et ilices
Aut crescit Albanis in herbis

Victima pontificum secures
Cervice tinget: te nihil attinet
Tentare multa caede bidentium
Parvos coronantem marino

Rore deos fragilique myrto. Immunis aram si tetigit manus, Non sumptuosa blandior hostia Mollivit aversos Penates

Farre pio et saliente mica.

NECESSITAS.

XXIV.

INTACTIS opulentior

Thesauris Arabum et divitis Indiae Caementis licet occupes

Tyrrhenum omne tuis et mare Apulicum, Si figit adamantinos

Summis verticibus dira Necessitas

Clavos, non animum metu,

Non mortis laqueis expedies caput. Campestres melius Scythae

Quorum plaustra vagas rite trahunt domos Vivunt, et rigidi Getae

Immetata quibus jugera liberas Fruges et Cererem ferunt,

Nec cultura placet longior annua, Defunctumque laboribus

Aequali recreat sorte vicarius. Illic matre carentibus

Privignis mulier temperat innocens, Nec dotata regit virum

Conjux nec nitido fidit adultero. Dos est magna parentium

Virtus et metuens alterius viri Certo foedere castitas;

Et peccare nefas aut pretium est mori. O quisquis volet impias

Caedes et rabiem tollere civicam, Si quaeret PATER URBIUM

Subscribi statuis, indomitam audeat Refrenare licentiam,

Clarus postgenitis; quatenus, heu nefas ! Virtutem incolumem odimus,

Sublatam ex oculis quaerimus invidi. Quid tristes querimoniae

Si non supplicio culpa reciditur? Quid leges sine moribus

Vanae proficiunt, si neque fervidis Pars inclusa caloribus

Mundi nec Boreae finitimum latus Durataeque solo nives

Mercatorem abigunt, horrida callidi Vincunt aequora navitae,

Magnum pauperies opprobrium jubet

« AnteriorContinuar »