Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Quidvis et facere et pati,

Virtutisque viam deserit arduae ? Vel nos in Capitolium

Quo clamor vocat et turba faventium, Vel nos in mare proximum

Gemmas et lapides aurum et inutile, Summi materiem mali,

Mittamus scelerum si bene poenitet. Eradenda cupidinis

Pravi sunt elementa, et tenerae nimis Mentes asperioribus

Formandae studiis. Nescit equo rudis Haerere ingenuus puer

Venarique timet, ludere doctior, Seu Graeco jubeas trocho

Seu malis vetita legibus alea, Cum perjura patris fides

Consortem socium fallat et hospitem Indignoque pecuniam

Heredi properet. Scilicet improbae Crescunt divitiae ; tamen

Curtae nescio quid semper abest reï.

XXV.

Quo me, Bacche, rapis tui

Plenum? quae nemora aut quos agor in specus Velox mente nova? quibus

Antris egregii Caesaris audiar Aeternum meditans decus

Stellis inserere et consilio Jovis ? Dicam insigne recens adhuc

Indictum ore alio. Non secus in jugis

Exsomnis stupet Euias

Hebrum prospiciens et nive candidam Thracen ac pede barbaro

Lustratam Rhodopen, ut mihi devio

Ripas et vacuum nemus

Mirari libet. O Naïadum potens Baccharumque valentium

Proceras manibus vertere fraxinos, Nil parvum aut humili modo,

Nil mortale loquar. Dulce periculum est, O Lenaee, sequi deum

Cingentem viridi tempora pampino.

XXVI.

Vixi puellis nuper idoneus
Et militavi non sine gloria;
Nunc arma defunctumque bello

Barbiton hic paries habebit,
Laevum marinae qui Veneris latus
Custodit. Hic hic ponite lucida
Funalia et vectes et arcus

Oppositis foribus minaces. O quae beatam diva tenes Cyprum et Memphin carentem Sithonia nive, Regina, sublimi flagello

Tange Chloën semel arrogantem.

XXVII.

IMPIOS parrae recinentis omen
Ducat et praegnans canis aut ab agro
Rava decurrens lupa Lanuvino

Fetaque vulpes.
Rumpat et serpens iter institutum
Si per obliquum similis sagittae
Terruit mannos: ego cui timebo

Providus auspex,
Antequam stantes repetat paludes
Imbrium divina avis imminentum,
Oscinem corvum prece suscitabo

Solis ab ortu.
Sis licet felix ubicunque mavis,
Et memor nostri, Galatea, vivas,
Teque nec laevus vetet ire picus

Nec vaga cornix.

Sed vides quanto trepidet tumultu
Pronus Orion. Ego quid sit ater
Hadriae novi sinus et quid albus

Peccet Iapyx.
Hostium uxores puerique caecos
Sentiant motus orientis Austri et
Aequoris nigri fremitum et trementes

Verbere ripas.
Sic et Europe niveum doloso
Credidit tauro latus et scatentem
Belluis pontum mediasque fraudes

Palluit audax.
Nuper in pratis studiosa florum et
Debitae Nymphis opifex coronae
Nocte sublustri nihil astra praeter

Vidit et undas.
Quae simul centum tetigit potentem
Oppidis Creten : Pater, o relictum
Filiae nomen pietasque, dixit,

Victa furore !
Unde quo veni? Levis una mors est
Virginum culpae. Vigilansne ploro
Turpe commissum, an vitiis carentem

Ludit imago
Vana quae porta fugiens eburna
Somnium ducit? Meliusne fluctus
Ire per longos fuit an recentes

Carpere flores ?
Si quis infamem mihi nunc juvencum
Dedat iratae lacerare ferro et
Frangere enitar modo multum amati

Cornua monstri. Impudens liqui patrios Penates, Impudens Orcum moror. O deorum Si quis haec audis, utinam inter errem

Nuda leones!

Antequam turpis macies decentes
Occupet malas teneraeque succus
Defluat praedae, speciosa quaero

Pascere tigres.
Vilis Europe, pater urget absens :
Quid mori cessas ? Potes hac ab orno
Pendulum zona bene te secuta

Laedere collum.
Sive te rupes et acuta leto
Saxa delectant age te procellae
Crede veloci, nisi herile mavis

Carpere pensum
Regius sanguis, dominaeque tradi
Barbarae pellex.-Aderat querenti
Perfidum ridens Venus et remisso

Filius arcu.
Mox ubi lusit satis : Abstineto,
Dixit, irarum calidaeque rixae,
Cum tibi invisus laceranda reddet

Cornua taurus.
Uxor invicti Jovis esse nescis :
Mitte singultus; bene ferre magnam
Disce fortunam; tua sectus orbis

Nomina ducet.

XXVIII.

FESTO quid potius die

Neptuni faciam? Prome reconditum, Lyde strenua, Caecubum

Munitaeque adhibe vim sapientiae. Inclinare meridiem

Sentis ac, veluti stet volucris dies, Parcis deripere horreo

Cessantem Bibuli consulis amphoram.

« AnteriorContinuar »