Nos cantabimus invicem Neptunum et virides Nereïdum comas; Tu curva recines lyra Latonam et celeris spicula Cynthiae; Summo carmine quae Cnidon Fulgentesque tenet Cycladas et Paphon Junctis visit oloribus; Dicetur merita Nox quoque nenia. XXIX. Ne semper TYRRHENA regum progenies, tibi Pressa tuis balanus capillis udum Tibur et Aesulae Declive contempleris arvum et Telegoni juga parricidae. Fastidiosam desere copiam et Molem propinquam nubibus arduis ; Omitte mirari beatae Fumum et opes strepitumque Romae. Plerumque gratae divitibus vices, Mundaeque parvo sub lare pauperum Coenae sine aulaeis et ostro Sollicitam explicuere frontem. Jam clarus occultum Andromedae pater Ostendit ignem, jam Procyon furit Et stella vesani Leonis, Sole dies referente siccos : Jam pastor umbras cum grege languido Rivumque fessus quaerit et horridi Dumeta Silvani, caretque Ripa vagis taciturna ventis. Tu civitatem quis deceat status Bactra parent Tanaisque discors. Fas trepidat. Quod adest memento Componere aequus; cetera fluminis Ritu feruntur, nunc medio aequore Cum pace delabentis Etruscum In mare, nunc lapides adesos Stirpesque raptas et pecus et domus Volventis una non sine montium Clamore vicinaeque silvae, Cum fera diluvies quietos Nube polum Pater occupato Quod fugiens semel hora vexit. Nunc mihi, nunc alii benigna. Laudo manentem; si celeres quatit Pennas resigno quae dedit, et mea Virtute me involvo probamque Pauperiem sine dote quaero. Non est meum si mugiat Africis Malus procellis ad miseras preces Decurrere, et votis pacisci Ne Cypriae Tyriaeque merces Addant avaro divitias mari: Aura feret geminusque Pollux. XXX. EXEGI monumentum aere perennius Q. HORATII FLACCI CARMINUM LIBER IV. 1. INTERMISSA, Venus, diu Rursus bella moves ? Parce, precor, precor. Non sum qualis eram bonae Sub regno Cinarae. Desine, dulcium Mater saeva Cupidinum, Circa lustra decem flectere mollibus Jam durum imperiis: abi Quo blandae juvenum te revocant preces. Tempestivius in domum Paulli purpureis ales oloribus Si torrere jecur quaeris idoneum: sollicitis non tacitus reis Et centum puer artium Late signa feret militiae tuae, Et quandoque potentior Largi muneribus riserit aemuli Albanos prope te lacus Ponet marmoream sub trabe citrea. Illic plurima naribus Duces thura, lyraeque et Berecyntiae Delectabere tibiae Mixtis carminibus non sine fistula; Illic bis pueri die Numen cum teneris virginibus tuum Laudantes pede candido In morem Salium ter quatient humum. Me nec femina nec puer Jam nec spes animi credula mutui, Nec certare juvat mero Nec vincire novis tempora floribus. Sed cur heu, Ligurine, cur Manat rara meas lacrima per genas ? Cur facunda parum decoro Inter verba cadit lingua silentio ? Nocturnis ego somniis Jam captum teneo, jam volucrem sequor Te per gramina Martii Campi, te per aquas, dure, volubiles. II. PINDARUM quisquis studet aemulari, Nomina ponto. Pindarus ore, |