Imágenes de páginas
PDF
EPUB

QUINTI HORATII FLACCI

QUÆ EXSTANT

OMNIA OPERA

EXCUDEBAT E. DUVERGER

VIA DE VERNEUIL, N° 4.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small]

PRÆMONITIO NOVI EDITORIS.

OPERæ pretium est Lectori benevolo breviter indicare, quibus auxiliis freti, manum ultimam huic operi imposuerimus, et quos duces præcipuos in nostra Horatii interpretatione simus secuti.

Utilissimum doctissimi DOERING commentarium, cui felicissime præiverat in nostro poeta elucidando, vir doctrina et ingenio venerandus Mitscherlichius, Editioni huic nostræ præ ceteris accommodandum sine dubio censuimus; ita tamen, ut utriusque Cl. Viri notas miscere, et ubi necesse videretur, emendare nostri semper juris esset, novasque etiam de nostro interpretationes adjicere.

Quum autem emendationum nostrarum, notarumque, quas ipsi summo studio summaque diligentia undique collegimus, non spernenda crevisset seges, tum in duobus primis odarnm, tum in reliquis libris, satius putavimus deinceps notare quidquid proprium nobis foret ac peculiare, ne quis eruditissimis Viris adtribueret, quod ipsorum non esset. Ergo a tertio Carminum libro, quidquid pro nostra facultate addidimus, distinximus his literis, Ed.: et si usque ad illa carmina hanc curam imprudentes neglexerimns, optimo lectori a nobis satisfieri precamur, quod magis illius commodo et Horatianæ laudi, quam nostræ commendationi consulere in animo semper fuerit.

Præterea Odarum et Epodon, et Satirarum, et Epistolarum unicuique titulum præfiximus, quamvis ipse DOERING omiserit; immo Analysim subjecimus, vel ex commentario Mitscherlichii excerptam, vel a nobis ipsis elaboratam (in Satiris præsertim et Epistolis), ut rerum sententiarumque series, utili compendio, facilius innotesceret. Etenim in Satiris Epistolisque, quum liberius negligentiusque, ut fert illud scribendi genus, auctor evagari videatur, periculum est, ne partium junctura lectorem fallat. Diligenter indicavimus, qua de causa , et quo tempore opus unumquodque scriptum sit, tum cogitandi, tum scribendi rationem

« AnteriorContinuar »