Species. Verbum: L'activité intellectuelle élémentaire selon s. Thomas d'Aquin

Portada
J. Vrin, 1938 - 227 páginas
 

Otras ediciones - Ver todas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 22 - Sic ergo in operatione intellectus triplex distinctio invenitur : una secundum operationem intellectus componentis et dividentis, quae separatio dicitur proprie, et haec competit scientiae divinae sive metaphysicae...
Página 66 - Et quidem quod praedicta intentio non sit in nobis res intellecta, inde apparet quod aliud est intelligere rem, et aliud est intelligere ipsam intentionem intellectam, quod intellectus facit dum super suum opus reflectitur: unde et aliae scientiae sunt de rebus, et aliae de intentionibus intellectis.
Página 84 - Sicut enim sensus in actu est sensibile, propter similitudinem sensibilis, quae est forma sensus in actu ; ita intellectus in actu est intellectum in actu, propter similitudinem rei intellectae, quae est forma intellectus in actu. Et ideo intellectus humanus, qui fit in actu per speciem rei intellectae, per eandem speciem intelligitur, sicut per formam suam.
Página 152 - Et hoc sie patet: quidquid enim non est de intellectu essentiae vel quiditatis hoc est adveniens extra et faciens compositionem cum essentia, quia nulla essentia sine his, quae sunt partes essentiae, intelligi potest.
Página 79 - Alio modo secundum quod motus qui est ab anima ad res, incipit a mente, et procedit in partem sensitivam, prout mens regit inferiores vires; et sic singularibus se immiscet mediante ratione particulari, quae est potentia quaedam sensitivae partis componens et dividens intentiones individuates quae alio nomine dicitur cogitativa, et habet determinatum organum in corpore, scilicet mediam cellulam capitis.
Página 152 - Omnis autem essentia vel quidditas potest intelligi sine hoc quod aliquid intelligatur de esse suo: possum enim intelligere quid est homo vel phoenix, et tarnen ignorare an esse habeat in rerum natura. Ergo patet quod esse est aliud ab essentia vel quidditate...
Página 193 - Ipsa relatio, quae nihil aliud est quam ordo unius creaturae ad aliam, aliud habet in quantum est accidens et aliud in quantum est relatio vel ordo. In quantum enim accidens est, habet quod sit in subjecto,. non autem in quantum est relatio vel ordo, sed solum quod sit ad aliud, quasi in aliud transiens et quodammodo rei relatae assistens. Et ita relatio est aliquid inhaerens, licet non ex hoc ipso quod est relatio...
Página 86 - Cuius diversitatis est haec ratio, quia tam habitus quam animam non percipimus in nobis esse, nisi percipiendo actus quorum anima et habitus sunt principia. Habitus autem per essentiam suam est principium talis actus, unde si cognoscitur habitus prout est principium talis actus, cognoscitur de eo quid est; ut si sciam quod castitas est per quam quis cohibet se ab illicitis cogitationibus in yenereis existentibus, scio de castitate quid est.
Página 63 - Intelligens autem in intelligendo ad quatuor potest habere ordinem: scilicet ad rem quae intelligitur, ad speciem intelligibilem, qua fit intellectus in actu, ad suum intelligere et ad conceptionem intellectus.
Página 172 - Sed sciendum est quod aliquid participatur dupliciter. Uno modo quasi existens de substantia participantis, sicut genus participatur a specie; hoc autem modo esse non participatur a creatura: id enim est de substantia rei quod cadit in eius definitione, ens autem non ponitur in definitione creaturae, quia nec est genus neque est differentia. Unde participatur sicut aliquid non existens de essentia rei, et ideo alia quaestio est 'an est...

Información bibliográfica