Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Nulla fides inerit; perjuria ridet amantum

Jupiter, et ventos irrita ferre jubet. Ergo quid toties fallacis verba puellæ

Conqueror? Ite a me, seria verba, procul. Quam vellem longas tecum requiescere noctes, Et tecum longos pervigilare dies!

50

tamen erit fidelitas ipsius verbis. Jupiter irridet fals! juramenta amantium, eaque imperat ventos auferre tanquam vana. Quorsum igitur tam sæpe conqueror promissa dolosæ fœminæ? O serii sermones, oro vos, longe discedite a me. O`quam cuperem una tecum, o puella, prolixas dormire per noctes, et pariter tecum longos

[ocr errors]

scripsit pellax? Hæc et alibi confunduntur. (Cf. Heyn. ad Virg. Æn. 11. 90. et Bentl. ad Hor. 111. Od. 7. 20.) Adhuc hæc erant. Mox perlustranti mihi oculis codd. Ovidianos in Bibliotheca Berolinensi obtulit se unus, qui Artem Amatoriam complectitur. Hoc libro, pergratum mihi accidit, everti emendationem meam, confirmari suspicionem, loco Tibulli mendum inbærere. Nam versibus Ovid. 1. 633. 634. librarius idem, qui Carmen ipsum descripsit, apposuit contra hæc: TIBULLUS, Perque suos amās audax jurabit ocellos Junonemque suam, perque suam Venerem. Nulla fides inerit. perjuria ridet amantum Juppr. et ventos irrita ferre jubet. TIBULLUS, Ne jurare time veneris pjuria venti Irrita per terras et freta suma ferent. Hæc ille: agnoscens simul lect. summa, 1. 4. 21. et loco, de quo nunc agimus scripturam inferens omnes in se veritatis numeros habentem, Etsi...audax jurabit. Hanc in ordinem recipere non dubitavi.' Huschk. Cf. Propert. 1. 15. 25.-48 Broukh. malebat, per Veneremque suam. Sed vide supra ad 11. 6. 20.-49 Guelf. 1. Angl. 5. a m. sec. cum edd. Rom. Brix. et Venett. 1487. 1491. 1493. Nulla fides Veneri; Ask. et Berol. 1. Nulla fides meritis; H. Voss. conj. Nulla fides fuerit. Sed cf. Hom. Od. A. 455. Manil. IV. 578. et Hor. 1. Epist. 17. 56.-51 Unus Broukh. et Voss. 4. Ergo ego qui totiens; Beroll. 1. 2. 3. Par. alii, cum edd. pr. &c. Ergo qui tociens, vel totiens; cod. Lips. Ergo q tociens: Monac. unus Broukh. Venett. 1475. 1487. 1491. 1493. et Ald. 2. quid: Scal. retraxerat qui ex Ald. 1. Omnes scripti editique habent verba, non vota, quod ex ingenio in textum intulit H. Voss. ne bis idem verbum recurreret. Sed vide Balbum, Carm. LXVIII. 11.-52 Vat. Ursini exhibet sobria verba: cod. Lips. Par. omnes Beroll. Guelff. Stat. et Broukh. alii, cum edd. pr. maj. min. Bartol. Venet. 2. Brix. Rheg. Vicent. Rom. Lips. Venett. 1487. 1491. 1493. 1500. 1520. et Aldd. precor; pro quo Broukh. reposuit procul ex Exc. Pocc. Colot. et Vatt. Heins. 1. 2. idem agnoscit Voss. 4. Hæc verba confunduntur etiam supra II. 1. 82.-53 In Guelff. 1. 2. hinc initium fit Eleg. VIII. Quam mallem tecum longas Berol. 4. a marg, mallem habent etiam Zwic. 1. ed. pr. maj. et Vicent. tecum longas Beroll. 1. 2. 3. Corv. Par. Zwicc. omnes Heins. Broukh. Stat. Heyn, ceteri, cum edd. pr. maj. min. Bartol. Venet. 2. Brix. Rheg. Vicent. Rom. Lips. Venett. 1487. 1491. 1493. 1500. 1520. Ald. 1. Scal. Broukh. Vulp. H. Voss. et Bach: longas tecum, quæ est lectio quatuor codd.

NOTÆ

Venerem, quæ præest Amoribus, et est Dea amantium, sive per Junonem, quæ præesse dicitur conjugiis, et est sponsarum pronuba, ut ait Ovid. Epist. Phyllidis: Junonem

que toris quæ præsidet alma maritis.'

49 Perjuria ridet amantum] Sic supra lib. I. 4. 21. Nec jurare time: Veneris perjuria venti Irrita per terras, et freta summa ferunt.'

Perfida nec merito nobis, nec amica merenti!
Perfida, sed, quamvis perfida, cara tamen.
Naida Bacchus amat; cessas, o lente minister?
Temperet annosum Marcia lympha merum.
Non ego, si fugiat nostræ convivia mensæ
Ignotum cupiens vana puella torum,
Solicitus repetam tota suspiria nocte.

I, puer, et liquidum fortius adde merum.

55

60

dies pervigilare! o infida, nec juste infensa mihi merenti; infida quidem, at licet infida, attamen es mihi dilecta. Naidem Bacchus diligil: otiaris, iners pincerna? Martia aqua vinum vetus moderetur. Quanquam vana puella refugiat epulas mensæ meæ cubile ambiens incognitum, nunquam tamen ego anxius omnem per noctem singultus iterabo. Tu vero, o famule, largius ingere limpidum vinum.

6

Ask. Bern. Voss. 5. et Berol. 4. exhibent Ald. 2. Mur. Stat. Basil. 1569. Plant. Gryph. 1573. &c. Propertius, egregius versificator, ‘ tecum,' ' mecum,’ " secum,' eadem vi præditum, tantum non ubique in hac versus regione collocat. Cf. 1. 3. 43. I. 8. 33. I. 14. 9. 11. 1. 13. II. 15. 5. 11. 15. 37. iv. 7. 95. Tibull. 1. 2. 71. III. 3. 23. IV. 3. 11.-54 Unus Broukh. Et tecum multos.—55 Perfidia, nec merito nobis inimica: merenti Perfida cod. Lips. Par. Corv. plur. Stat. omnes Beroll. Heins. Broukh. et Heyn. cum ed. pr. min. Bartol. Venett. 1491. 1493. Ald. 1. Mur. Scal. Stat. Plant. Gryph. Broukh, et Vulp. Scaliger construit nobis inimica merenti, ut sit apxaïñŵs pro merentibus:' nec merenti Exc. Pocc. Vindob. unus Stat. Berol. 4. a marg. ed. pr. maj. Venet. 2. Vicent. Rheg. et Ald. 2. quam lectionem restituit Heyn.'et immerito tentavit Burm. II. unus Broukh. querenti; et pro v. 1. merenti.-56 Perfida sed quamvis tu mihi, cara tamen Exc. Lips. et Beroll. 2. 3.-57 Par. ed. pr. maj. et Vicent. Naiada ; cod. Lips. Nayada: Venetæ et Ald. pr. læte;' inquit Heyn. hoc falsum : Venett. 1487. 1491. 1493. habent lete, i. e. lente (quod exhibent ed. pr. maj. Bartol. aliæ,) et Ald. pr. lætæ; sed ed. pr. min. habet late: Gryph. 1573. in ordine, cessas o lente minister, et in marg. quid cessas lente.-58 Cod. Lips. Broukh. 1. Angl. 1. 5. Bern. ed. pr. min. et Bartol. Temperat: Witt. 1. 2. et Beroll. 1. 2. 3. 4. Marcia; in vulgg. Martia; cod. Lips. bracia limpha.—59 Num in Reg. Nonne ego ed. Rom. Numne ego conj. Heyn. Non te si nostræ fugiat unus Stat. et Berol. 2. Non te si fugiet nostræ Par. Non te si nostræ capiant alter Stat. Non ego si nostræ fugiat Vat. ap. eundem, cum uno Broukh. et ed. pr. min. fugiet nostræ Berol. 4. Corv. et unus Broukh. nostræ fugit Angl. 1. et Reg. Vulgata est in ed. pr. maj. Bartol. Venet. 2. Vicent. Rheg. Venett. 1487. 1491. 1493. 1500. 1520. et Áldd.-62 Par. Tu puer es, addita

[ocr errors]

NOTE

57 Naida Bacchus amat] Lympham seu aquam; Nais enim Nympha est aquatica, quæ hic sumitur pro aqua; Baccho autem seu vino aquam immiscere utile est et honestum. Contrarium tamen vult Catullus, cum dicit Carm. xxvII. 5. At vos, quo lubet, hinc abite, lymphæ, Vini pernicies, et ad severos Migrate hic merus est Thyonianus.'

58 Marcia [Martia] lympha] Aqua Tiberina sen Romana, ita dicta a Marte armorum Deo, qui dicitur juxta Tiberim Rheam Sylviam compres sisse. Potest etiam intelligi per Martiam lympham rivulus ille ductilis, quem refert Plinius jubente Senatu a Q. Martio in urbem inductum fuisse, quique ab auctore suo nomen habuit.

Jamdudum Syrio madefactus tempora nardo
Debueram sertis implicuisse comas.

Jampridem caput perfusus nardo Syrio capillos corollis inseruisse debueram.

[ocr errors]

nota ab eadem manu: · alii et.' Sic hunc versum exhibent omnes codd. exceptis Vind. Monac. et Voss. 5. in quibus est quod Scal. intulit, Tu puer i, ex libro Cuj. qui tamen habuisse videtur Tu puer et, cum addat Scal. Nam ut supra dixi (ad vs. 6.) scribebant EI pro 1.' Nulla Editio vetus non habet Tu puer et; Mur. malebat, Tu puer huc; Heins. Huc, puer, huc: Heyn. I, puer, i; Stat. Tu, puer, i, oblitus lect. quam simpliciter posuerat ad 1. 2. 1. I, puer, et liquidum, &c. Hanc ego lectionem occupavi supra ad vs. 6. adductus argumentis, etiam sine exemplo rem demonstrantibus. Exempla tamen in prom. tu sunt. Propert. 111. 23. 23. Hor. 1. Sat. 10. 92. Pers. v. 126. Juvenal. x11. 57. Martial. xxIII. 6. Nunc audiamus virum doctum ad oram Rheg. hæc notantem, Tu puer et.] Vulgo huc: et sic vi. Pall. (sex Palatini) Comelinianusque. Conjectat Statius, Tu puer, i liquidum. Quod non displicet Gebhardo. Lego, Huc puer et liquido, &c. h. e. aqua infuso.' Quod ita intelligo, fortius adde merum vino, cui aqua jam infusa est. Hoc nemini placebit.' Huschk.-63 Tyrio Witt. 1. 2. Broukh. 1. 2. 3. Beroll. 2. 4. edd. pr. maj. min. Bartol. Venet. 2. Vicent. Rheg. &c. thyno cod. Lips. tyria Par. Dat. et Berol. 3. tirio Berol. 1. Syrio Broukh. edidit ex Exc. Lips. Vat. Heins. 1. et quibusdam Stat. quod confirmant Ask. Vindob. et Voss. 5. Syria H. Voss. tanquam nobilius, favente Guy. et Heins., recepit e vestigiis Goth. qui Tyria affert. Syria leg. nam ubique apud poëtas in fœm. genere profertur: Hor. pluribus in locis.' Synclit. Quod Heynius scribit, Ad finem hujus Elegiæ libri multi, in his Guelf. 1. 4. et ant. edd. attexerunt distichon, Ne tibi sim mea lux, &c. quod infra legitur iv. 12. 1. hoc igitur an ita se habeat in Guelf. 1. 4. ignoro. Ceteri libri scripti editique ante Muretum, non unum illud exhibent distichon, sed Carmen, quod laudat ille, totum. Nec tamen scripti omnes; nam V. D. ad oram Vicent. testatur, 'Hi versus non leguntur h. 1. in vetustis codd. et videntur de inferiore epigrammate inculcati fuisse in hujus Elegiæ finem pro errore librariorum.' Hoc plene confirmant Voss. 4. et Monac. in quibus versus illi h. 1. non leguntur. In quatuor Beroll. Par. et ed. pr. maj. totum Carmen annexum legitur.

[ocr errors]

NOTE

63 Syrio madefactus tempora nardo] Odores et unguenta Romanis discumbentibus in conviviis famuli ministrabant, quibus caput liniebant, corollasque etiam nectebant, quibus frontem vincire et redimire consueverant convivantes, ut ebrietatem impedirent. Horat. I. Od. 5. 1. 'Quis multa gracilis te puer in rosa Perfusum liquidis urget odoribus.'

[ocr errors]

Idem 11. Od. 7. 6. ‹ Cum quo morantem sæpe diem mero Fregi coronatus nitentes Malobathro Syrio capillos.' Lucret. lib. IV. Eximia veste et victu convivia, ludi, Pocula crebra, unguenta, coronæ, serta parantur.' Ovid. Met. IX. Fab. 3. 'quam si con. viva jaceret Inter plena meri redimitus pocula sertis.'

ALBII TIBULLI

LIBER QUARTUS.

CARMEN I.

TE, Messala, canam. Quanquam me cognita virtus

O Messala, te celebrabo: etsi me tua virtus omnibus spectata deterret, ne

'Pauci admodum codd. librum Tibulli quartum, interposito aliquo titulo, separant a tertio, in quibus sunt duo Guelff. et Lips. qui hanc inscriptionem habet, Albii Tibulli liber tertius explicit: incipit Quartus laus in Mesalam. De Par. notavit eruditissimus Bardili: Elegia Lygdami cum Epistolis Tibulli cohærent, unumque in cod. librum conficiunt, interposito inter utrasque Carmine ad Messalam. Idem dissidium est inter libros editos. Nam ed. pr. min. et Venett. cum Comment. Cyll. quartum librum tertio continuum exhibent (hæ sine titulo, illa cum titulo Ad Messalam, plane ut in Bartol.) ed. pr. maj. Venet. 2. Vicent. et Rheg. alterum librum ab altero his verbis discernunt, De laudibus Messalæ Liber IIII. Rheg. ascripsit V. D. ' Vita vetus saltim tres Tibull libros agnoscit: et videntur tertio adjicienda, quæ nunc quartum stipant. Neque vero omnia sunt Tibulli.' Quæ pertinent ad Vitam Tibulli, huic Ed. præfixam. Ibi enim inter alia hæc leguntur: Epistolas familiares ad amicos complures et delectabiles metro et prosa dedit. Libros autem tres amatoria de re suam ad Deliam Elegiaco metro scripsit. Plura non scripsisse Tibullus memoratur.' Ubi notabilis Epistolas familiares ad Amicos; cujus generis unam et alteram legimus libro tertio, nullam quarto. Quanquam Carmen primum in Witt. 1. inscribitur, Epistola in laudes Messala Corvini heroico carmine. Vide infra ad initium Carm. II. De hoc Carmine Vulpii judicium meum facio: Fortasse Albius noster, vix pueritiam egressus, hoc poëma composuit, viribus adhuc infirmis, ut ait ipse de se. Latina tamen omnia sunt in hujusmodi rudimento, (si rudimentum est) ac purissimæ quidem Latinitatis, quæ manifesto clamet Augustæum (Augusteum vel potius Augustum) illud ævum.' Sed Carmen misere et corruptum est et vero etiam interpolatum, præsertim circiter finem, ubi versus leguntur (197-203.) Tibullo prorsus indigni.' Huschk. Laus Messalle inscribitur in

NOTE

1 Te, Messala] Ad Messalam Panegyricum cum quibusdam Elegidiis,

quorum plura vocari potius Epigrammata convenit, Tibulli quartus et

Terret, ut infirmæ valeant subsistere vires :

tenuis ingenii mei facultas tantum opus sustinere non possit. Attamen aggrediar :

Broukh. 1. Laudes Messala in Broukh. 2. 3. De laudibus Messala Dat. Messala panegyricus Exc. Perr. et Cuj. Hoc Carmen non comparet in Berol. 4. -1 Witt. 1. 2. Broukh. 1. 2. 3. Colb. Angll. 1. 3. 4. 5. Par. Beroll. 1. 2. 3. et cod. Lips. cum edd. pr. maj. min. Bartol. Venet. 2. Brix. Rheg. &c. mea; tres, nempe Vatt. Heins. 1. 2. Colot. et unus Stat. tua; Monac. Vindob. et Voss. 5. me, quod e suo libro reposuit Scal. vivida virtus Angll. 3. 4. 5. et Hamb. 2 Scal. e Cuj. intulerat nequeant, quod exhibent etiam Colb. Scal. rec. et marg. Gryph. 1573. ap. Huschk. valeant cod. Lips. Par. omnes Stat. Witt. 1. 2. Broukh. 1. 2. 3. omnes Angll. Guelff. Zwice. et H. Voss. Corv. Reg. Beroll. 1. 2. 3. edd. pr. maj. min. Bartol. Venet. 2. Brix. Rheg. Vicent. Rom. Lips. Venett. 1487. 1491. 1493. 1500. 1520. Aldd. Gryph. Mur. et Stat. quod Heynio jam probatuın Wund. Voss. Lips. 1812. Bauer. et Bach

NOTE

ultimus liber complectitur. Messalæ porro tanquam Mæcenati patronoque suo individuum comitem semper adhæsisse se testatur Tibullus ipse 1. 3. 55. Hic jacet immiti consumtus morte Tibullus, Messalam terra dum sequiturque mari.' Non est porro facile dicere, an iste Messala fuerit Corvinus Messala Orator, de quo Plin. lib. VII. cap. 24. et lib. xxxv. cap. 2. et quem dicit nominis sui fuisse oblitum. Sed quisquis ille fuerit, idem sane est ipse, cui Virgilius Cirin suam inscripsit. Cujus Horatius sæpius meminit, maxime' vero 1. Sat. 6. 41. Hoc tibi Paulus Et Messala videris?' Sat. 10. 84. Te dicere possum, Pollio, te, Messala, tuo cum fratre.' Vocabatur M. Valerius Messala Corvinus. Consul fuit cum Augusto, ut refert Dio. lib. L. et ipso Consule, Actiaca pugnata est, Angustumque secutus est in Orientem. De hoc ita Velleius Paterculus lib. II. Messala, fulgentissimus juvenis, proximus in illis castris Bruti Cassiique auctoritati, cum essent, qui eum ducem poscerent, servari beneficio Cæsaris maluit, quam dubiam spem armorum tentare amplius. Nec aut Cæsari quicquam, ex victoriis suis fuit lætius quam servasse Corvinum; aut majus exemplum hominis

grati ac pii, quam Corvinus in Cæsarem fuit.'

Canam] Idem ipse Tibullus 1. 8. 13. At te, Cydne, canam.' Virgil. Georg. II. sic exorsus est: 'Hacte nus arvorum cultus et sidera cœli; Nunc te, Bacche, canam.' Idem ipse Virgil. Æn. 1. ' Arma virumque cano.' Ad quæ ultima vocabula sic Servius: 'Polysemus sermo est:' hoc est, multiplicis significationis: 'tria enim significat. Aliquando laudo; ut, Regemque canebant: aliquando divino, ut, Ipsa canas, oro: aliquando canto, ut in hoc loco.' 'Canere' autem seu cantare,' convenit avibus, Poëtis, et modulatoribus.

Cognita virtus] Probitas, scientia rei militaris, eloquentia, præclare gesta tum pace tum bello, et nobilitas Messalæ omnibus perspecta deterrent Poëtam nostrum; cum turpe nimirum sit onus suscipere, quod perferre non possis. Propert. 111. 8. 5. Turpe est quod nequeas humeris committere pondus; Et pressum inflexo mox dare terga genu.'

2 Ut valeant subsistere rires] Horatii præceptum est in opere ad Pisones de Arte poëtica: 'Sumite materiam vestris, qui scribitis, æquam Viribus, et versate diu, quid ferre recusent, Quid valeant humeri.'

« AnteriorContinuar »