Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors]

25 Spes etiam valida solatur] Vetus Poëta primo libro Catalectorum a nobis editorum: ‹ Captivus duras illa solante catenas Perferet: et victos vincere posse putat. Noxins infami districtus stipite membra, Sperat et a fixa posse redire cruce. Spem jussus præbere caput paloque ligatus, Quum micat ante oculos stricta securis, habet: Sperat et in sæva victus gladiator arena, Sit licet infesto pollice turba minax.' Scal.

8 Portet aquam] Omnino vera est hæc hujus loci lectio, non illa altera potet aquam; quamvis enim Propertius dixerit: Potabis galea fessus Araxis aquam;' tamen hic otiosum fuerit illud sibi, nisi legamus portet, Adjuvat in partem Claudianus in Panegyr. de II. Consul. Honorii: 'Nec non in clypeo vigiles perducere noctes, In galea portare nives.' Dousa F. Portet aquam] Ita ex veteri scrip- Sat. XIV. et Seneca P. Controv. lib. v. tura repono. Scal.

14 Quum bene jurari] Post hunc versum revocandi huc sunt exules illi versus, quorum numero quatuordecim sunt disticha in Elegia Rura tenent. Eorum initium est: At tu quisquis is es. Nunc, qui dicebat se mi litaturum, postea victus animi eandem militiam detrectavit, idem quoque suadet cuilibet amanti, nempe nt in urbe sub signis amoris militet, non in castris. At tu, inquit, quicunque es sub imperio amoris, in contubernio nostro milita. Eandem enim militiam sub eodem duce Amore sequimur. Idem.

19 Jam mala finissem leto] Excerpta gnome hanc periodum comprehendunt: Finirent multi leto mala, credula vitam Spes fovet. Quod melius. Hinc autem alia Elegia incipit. Idem.

21 Spes alit] Hic versiculus ad Statianæ editionis margines hac for

Solatur compede vinctum] Fossores forsan intelligit, qui vincti et compediti erant. Juvenal. Sat. 11. 'Ipse focis brevibus ponebat oluscula, quæ nunc Squallidus in magna fastidit compede fossor.' Domicilium horum ergastulum fuit, ut habent Juvenalis

Si Appuleio Apologia (ut vocant) prima credimus, quindecim vincti er gastulum constituebant. Et, quia reditus agrorum non raro lapicidinis, cretifodinis, arenariis, auri, argenti, sulphuris venis constabat, ideo adhibebantur huic operæ homines vincti, qui cæderent, foderent, eruerent. Pignorius.

28 Ne vincas dura puella Deam] Dea Spes. Theognis: 'Eλmìs év árépáποισι μόνη θεὺς ἐσθλὴ ἔνεστι, Αλλοι δ' Οὔλυμπόνδ' ἐκπρολιπόντες ἔβαν. Ovidius hoc distichon vertit: Spes igitur pœnæ menti, Græcine, levandæ Non est ex toto nulla relicta meæ. Hæc Dea, quum fugerent sceleratas numina terras, In Diis invisa sola remansit humo.' Scal.

33 Supplexque sedebo] Sic Mart. lib. 11. Epigr. 41. dixitassidere,' quod solennis esset mos Ingentium mortuos sedere. Probant multa ve

terum testimonia. Propert. lib. I. Eleg. 16. 'Afferet huc unguenta mihi, sertisque sepulcrum Ornabit, custos ad mea busta sedens.' Et in sacris literis Ezechielis, cap. 8. Et ecce mulieres sedebant plangentes Adoni. dem.' Et Matth. cap. 27. Erat au

tem ibi Maria Magdalena et altera Maria sedentes juxta sepulcrum.' Matt. lib. vII. Epigr. 57. At tumulum Picens dum sedet ipse suum.' Ramirez.

44 Lena velat] Necat Fruterii Evotóχημα. Lirin.

[ocr errors]

ELEGIA I.

LIBER III.

Lege

2 Exoriens nostris hic fuit] auctore scriptura: hinc fuit. Atta. annum novum Voluerunt esse primum mensem Martium.' Scal.

8 Gaudeat, ut digna est, versibus illa meis] Meis est liquido scriptum in nostro libro, nt et omnes editiones habent. Nihil enim impedit, Tibullum ipsum ista sibi dicere: et, si diligenter inspiciamus, non loquuntur hic Musæ. Idem.

10 Pumicet et canas] Lege Pumix et canas. 'Pumix,'' alis,'' germin,' 'rumin,' propumex,'' ales,' 'germen,' ,'' rumen' scribere solebant.' Idem.

11 Prætexat] Tacitus de morib. Germ. Majoribus minoribusque Frisiis vocabulum est ex modo virium: utræque nationes usque ad Oceanum Rheno prætexuntur, ambiuntque immensos insuper lacus et Romanis classibus navigatos.' Elegans hujus verbi, prætexere,' usus etiam alibi apud eundem scriptorem se prodit: 'Eaque Germaniæ veluti frons est, quatenus Danubio prætexitur:' quæ vox in nonnullis codicibus corrupta est in pergitur;' ut id obiter admoneam. Sic Ausonius in Panegyrico: 'Assultantibus tot Barbarorum millibus, quibus Danubii ora præ. texitur.' Ita Plinius montes Parthiæ gentes prætexere' dixit, hoc

est, velut institam longam porrigi et obduci ab una parte. Had. Junius.

Tenuis fastigia charta] Προυτόκωλον intelligit; sicut imum chartæ coxarκωλον. Martialis : ' Spectas ἐσχατοKALOV Severe.' Perperam hodie legitur ἐσχατοκωλικόν. In charta κώλα sunt partes adglutinatæ, quos scapos vocabant: unde regiæ chartæ μakρóκwλα vocabantur ab amplitudine. Ab eo membrana pelles καὶ διφθέραι, quia unum tantum κ☎λоv habent, nec adglutinantur, ut chartæ, propterea vocantur owμária a Græcis, nimirum quia unum corpusculum sunt, et non plura membra, ut chartæ. Scal.

12 Litera pacta] Recte pacta. Pangere enim figere significat: unde et 'Versus pangi.' i. e. tigi in cera dicuntur. Auctor Festus. Dousa P. Forte picta aut facta: a pango deduc tum est, nec quicquam mutandum. Livin.

21 Sed primum meritam] In Pal. sexto Commel. optimis membranis, conspicitur exsertissimis litteris meritam: ac deinde in Pal. quarto, longa, non larga. Gebhard.

Sed primum nympham] Lege ex veteri scriptura: Sed primum meritam longa donate salute. 'Longum salvere,'

longum valere' dicebant. 'Et longum formose vale, vale, inquit, Iola.' Scal.

23 Hæc tibi vir quondam] Ovidius :

'Alloquor Hermione nuper fratremque virumque, Nunc fratrem: nomen conjugis alter habet.' Neque enim tantum, quod veids esset, fratrem vocavit: sed quia amatorium est ita se vocare: ut vides hic apud Tibullum. Nam vir disertus hic in plana via offendit; quemadmodum et in eo ballucinatur, quod hic dialogismum esse putat Poëtæ cum Musis. Quomodo enim dialogus intervenire possit, ubi unius tantum Poëtæ alloquium est? Idem.

Inter cetera ad eam flectendam misit illi Kal. Martiis tertium hunc Elegiarum librum: utitur antem in eo Poëta viri et conjugis nomine ut refricet Neæræ memoriam sponsionis nuptiarum, qua Lygdamo se obligarat, et vinculi quod soluta fide solvi non poterat. Frater vero vocari non potuit amator, ut existimat Lipsius, quia casta non est, quæ copiam sui facit amatoribus. Et tamen castam vocat Neæram. Frater igitur hic non est machus; sed amator pudicus, et integer, qui nihil obscœnum spectat et cupit. Hæc igitur erit sententia: Accipies ab eo hoc munusculum. Neæra, qui a te quondam lactatus, et verbis adductus tuis speravit fore, ut conjugio et amplexn tuo frneretur, atque ob eam caussam te amavit ut vir; nunc autem cum alterius esse vis, tuerique, ut par est, pudorem

gis spem, sed eo te interea amore prosequitur, quo frater sororem solet. Vicent. Contarenus.

28 Pallida ditis aqua] Ad Græcorum imitationem videtur dixisse; sic enim Anyte Poëtria: à рd vápio Χλωρὸν ὑπὲρ ποταμοῦ χεῦμ' ̓Αχέροντος Ba. Unde probatur ejus lectionis integritas Eleg. 5. Parcite, pallentes undas quicunque tenetis.' Dousa F.

Vir quondam nunc frater] Hæc tibi parva a me munera mittuntur, Neæra, a me, inquam, qui, ut spero, aliquando vir et conjunx legitimis nuptiis tibi futurus sum, nunc autem duntaxat frater, id est, amator et concubinus sum, atque ita tibi persuadeas, te mihi semper fore carissimam, sive soror mihi, sive, quod malo, uxor futura sis. Sed tamen, inquit, magis_tuum; non abjicit ille quidem conjuconjugem te mihi opto, cujus nominis spem sola mors eripere mihi poterit. Atque hæc brevis horum versuum sententia est. Advertendum autem hoc loco illud, quondam, non præteritum sed futurum tempus designare, nt apud Virgilium: quondam tua dicere facta Tempus erit.' Eique primo versui, Hæc tibi vir quondam nunc frater, ille sequens versus respondere, eumque quasi interpretari existimandus est, Sive sibi conjunx, sive futura soror. Neque enim legitimo umquam matrimonio juncta fuit cum Tibullo Neæra, sed tantum de amore ejus sperare se Tibullus profitetur, ut postea, relictis aliis amatoribus, uni sibi adhæsura sit. Lipsius. Spoponderat Lygdamo Neæra se illi uxorem futuram, sed antequam id fieret, mutata sententia, ut est varium et mutabile fœmina, ad alterum obscurum et ignotum appulerat animum. Lygdamus id cum rescisset, amore ardens movit omnem lapidem, ut nuptias illas disturbaret, puellæ. que animum adeo sibi conciliaret.

ELEGIA II.

5 Patientia] Pro duritia accipio hoc loco, quomodo, 'patiens' pro 'duro' apud Propert. est: 'Sit licet et saxo patientior illa Sicano.' Dousa F.

8 Tot mala perpessa tot superesse mee] Corruptus locus. Restitue anctore libro nostro: Tot mala perpessæ tædia nota meæ. Tædia vitæ meæ perpessæ tot mala. Scal.

9 Ergo ego cum tenuem, &c.] Omnium elegantissime totam ossilegii formam omnesque ejus ceremonias nobis depinxit Tibullus hac Elegia.

Corpore igitur, quantum satis erat, ustulato, et, ut Ovidii verbis utar Met. VIII. 'Paulatim cana prunam velante favilla,' hoc est, postquam jam rogus fere deflagrarat, et quodcunque fuit populabile flamma Mulciber abstulerat,' ut ait Idem Met. Ix. ad ossa colligenda, quorum eæ partes erant, sese accingebant: rogum et reliquias vino respergentes, ut flammis exstinctis ultimum illud munus cinerum ossiumque colligendorum obire tanto facilius possent. Kirchmannus.

Mutatus in umbram] Consimili ratione dictum, qua idem versus in ossa,' subjuncturus est postea: 'Sic ego componi versus in ossa velim.' Dousa P. 14 Mæreat hæc genero] Hellenismus est. Euripides: Kouk av μovwbels čσTE νον κακοῖς ἐμοῖς. Scal.

Mæreat hæc genero, mæreat illa viro] Observandum verbum 'mærere' auferendi non minus eleganter quam accusandi casui conjungi posse; quem- ́ admodum et dolore. Cui exemplo fuerit etiam Sulpitianum illud apud Ciceronem; Dolore alicujus morere,' est ob alicujus dolorem. Mæreat ergo genero, in Tibullo nihil aliud esse, invenietur, quam propter generum, hoc est, generi sui mortem, sen caussa ejus mortis, mærere. Dousa P.

15 Præfatæ ante meos manes] ' 'Et mæsta supremum voce ciemus.' Enripides : Προσείπατ' ἐξιοῦσαν ὑστάτην ὁδόν. Scal.

Animamque rogate] Ita habent vete res editiones, et membrana nostra; pro quo substituerunt, animamque precatæ, quia videbant rogari non dici, ut precari. Venusti homines, qui animam cum hoc verbo, non cum Præfatæ, connectebant. Nam est, Præfatæ ante meos manes, animamque: deinde rigate Perfusæque pias ante liquore manus. Ita enim legendum ex corrupto illo rogate. Animam præfari' quid sit ostendunt multa in veterum libris passim, ut magna manes ter voce vocavi.' Idem.

Animamque rigata] Male animamque rogate multi codices antiqui, quod tamen approbatores suos invenit, nec melius magnus Scaliger animamque rigate. scribe animamque precatæ. Heinsius Fast. vi. 303.

16 Perfusæque pias ante liquore manus] Lotis ante manibus ossa fuisse lecta asserit Tibullus: cujus ritus vestigium me alibi legere non memini, bic autem clarissimis verbis indicatur: 'Pars quæ sola mei superavit coporis ossa.' Gabbema.

18 Incinctæ nigra candida veste legant] Qui reliquias legebant, hoc faciebant discincti, ut apparet ex Suetonii August. cap. 100. Proprio nomine munus hoc Ossilegium' vocatur. Glossæ veteres: 'Ossilegium, ὀστολόγιον. Idem.

19 Et primum annoso] Ex Romano Novendialium sacrorum ritu scilicet, in quibus vetustate vino edentulo,' et quidem Falerno de meliore nota, ad Manes propitiandos sepulchra defunctorum conspergi, ac tantum non inundari, mos erat, unde et 'respersum vinum' appellatum legimus in Festo. 'Respersum vinum, apnd antiquos, quia in sacris novendialibus vino mortui sepulchrum spargebatur.' Dousa P.

Annoso spargant collecta Lyco] Statins ut magis probet amorem Ursi, rogum ejus vino Setino restinctum dicit Sylv. lib. 11. Sunt qui consuetudinem hanc vetitam putant per Numæ legem, quam quidem hoc sensu etiam ipse Plinius cepit, lib. xiv. cap. 12. Numæ Regis Postumia lex est, vino rogum ne respergito: quod subjunxisse illum propter inopiam rei nemo dubitat.' Sed Lipsius Ant. Lect. lib. III. et Scaliger in Conjectaneis ad Varron. legem hanc Numæ συμποτικὴν potius, quam πολιruchy et seriam, fuisse existimant, cum ex veterum scriptis constet, vino semper rogum respergi solitum. Quo sensu etiam Catullus videtur intel

lexisse hoc Epigrammate: 'Minister vetuli puer Falerni, Inger mi calices amariores, Ut Lex Postumiæ jubet magistræ.' Allusum igitur ad Voluptuariorum dicteria, qui vivos solebant dicere, quam servare illud ad exsequias. Kirchm.

20 Fundere lacte parent] Virgil. Æn. III. Inferimus tepido spumantia cymbia lacte, Sanguinis et sacri pateras, animamque sepulcro Condimus.' Ubi Servius: 'Ideo lactis et sanguinis mentio facta est, quia affirmantur animæ lacte et sanguine delectari.' Et paulo post: 'Bene animam lacte et sanguine dicit elicitam ad tumulum. Lacte namque nutritur corpus post animæ conjunctionem, et anima sine sanguine nusquam est, quo effuso recedit.' Statius in funere Archemori, Theb. vi. 'Spumantesque mero pateræ verguntur, et atri Sanguinis, et rapti gratissima cymbia lactis.' Sophocles in Electra solius sanguinis meminit. Luctatius ad Statii locum, quem produximus: Libatio duabus rebus expeditur, lacte et sanguine : quod alterum eorum ad alimoniam sit vitæ retinendæ, alterum virium continendarum; quia vita hominum his rebus juvatur, etiam propterea sepulturæ commendare solent.' Gabbema.

21 Post hæc carbaseis humorem tollere velis] Repone ventis; ut etiam nonnullæ editiones habebant. Signíficat collecta in linteo ventilari solita, ut exugeretur humor, quo sparsa erant. Scal.

22 In marmorea ponere sicca domo] Domus pro monumento. Sic in veteri Inscriptione Rom. in D. Stephani, e regione templi D. Lucæ.

MALA. EST. GRATIA

M. JUNIO. M. F. PAL. RUFO

SOTERICHUS. PÆDAGOG. FECIT

HÆ. SUNT. PARVÆ. TUÆ, MEÆQ, SEDES HC. CERTA. EST. DOMUS. HÆC. CO

LENDA. NOBIS

HÆC. EST. QUAM. MIHI. SUSCITAVI. VIVUS.

Ditiorum plerumque erant sepulchra marmorea. Gabbema.

23 Illic] Fortasse illuc, sequitar enim quo referri oportet: Et nostri. memores lacrymæ fundantur eodem. Passeratins.

Quas mittit dives Punchaia merces] Ex innumeris autorum locis videre est odores acervatim in rogam conjectos fuisse. Gabbema.

26 Sic ego componi versus in ossa velim] Collecta igitur ad hunc modum ossa ac cineres, vinoque et aliis odoribus, interdum et lacrymis, perspersa ac inrigata in monumentum conde. bant. Frequens autem vox componendi' hoc sensu. Horat. 1. Sat. 9. Propert. lib. 11. Catullus, Tacitus Hist. lib. 1. &c. Nequaquam tamen cineres et ossa ita nude componebantur tumulo, sed vasculis quibusdam inclusa, quæ Latini 'Urnas' vocabant. De quo ritu Scholiastes Homeri Iliad. A. Kirchman.

[ocr errors]

Componi] 'Compositi' proprie dicebantur defuncti, et componi sen collocari, quum in Libitina, aut eorum strato brachia cruraque certum in modum statuebantur. Fecit Tibulli locus fraudem industriosissimæ doctrinæ viro, qui in Dictionario suo bilingui, Versus in ossa componere: Tibul. Mettre l'epitaphe d'un trespasse.' Videlicet persuasns, Tù rersus hand participium nominandi, sed vero nomen plurale accusandi casu positum esse a Tibullo: cujus latom errorem Antverpiana editio succidaneo suffragio cumulavit, ad cujns marginem non versus sed carmen prætextum est animadvertere perperam. Dousa P.

27 Demonstret litera] Litera, èwiYpaph. Supra: 'Indicet ut nomen litera facta tuum.' Scal.

Demonstret littera caussam] Patet ex Tibulli verbis interdum monumentis caussam mortis adscriptam fuisse.

« AnteriorContinuar »