Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Exempla congerit Cl. Kirchmannus, quem vide. Sic Mursini etiam 'Mutinensi acie interemptorum civiam tumulo publice extructo adscripse rant, PRO. LIBERTATE. EOS, PUBLICE. OCCUBUISSE.' ut ait Sueton. in Augusto. Pertinet huc illa infelicis Monumenti inscriptio, TURBA. SE. MEDICORUM. PERISSE, quæ extat apud Plin. lib. XXIX. cap. 1.

28 In celebri carmina fronte notet] in fronte quid sit, multa vetusta monumenta declarant, in quibus, IN. FRONTE. P. IN. AG. P. Celebrem frontem dicit, quod spectaret in viam celebrem ac frequentem, Gabbema.

29 Dolor huic et cura Neæræ] Corrupta hæc sunt ab imperitis hominibus, qui statim quæ nesciunt, delent. Vetus scriptura fuit: dolor huic et caussa Neara Conjugis ereptæ caussa perire fuit, Elegantia antiqua, caussa Neæra est Neæra ipsa. Jurisconsulti 'caussam bonorum,' hoc est bona. Propertius: 'Ite rates curvæ, et leti texite caussam :' hoc est letum; nam male legitur caussas. Mille talium poteram adducere, si nescirem esse multos eruditos, qui sciunt me verum loqui. Eleganter ergo repetit rò caussas pene diverso sensu, caussa Neæræ Conjugis erepta caussa perire fuit: hoc est, in caussa fuit conjunx Neæra erepta, ut ille perierit. Dolor et caussa Neæræ ereptæ &v dià dvoîv, dolor ob ereptam Neæram. De erepta Neæra habes in Elegia, 'Di meliora ferant.' Quæcunque fuerit ista Neæra, ejus non meminit in duobus prioribus libris. Tamen constat eam esse; quam Horatius in Oda ad Tibullum Glyceren vocat. Nam de eadem re ibi sermo, de qua hic, nempe de dolore Tibulli ob ereptos sibi amores. Quare quemadmodum alio nomine Neæram, ita et se Lygdamum vocat. An dicemus omnes amicas Neæras vocari? Sane Omphalen Neæram Herculis vocat Prudentius in Romano: Fusos rotantem cernimus TyDelph. et Var. Clas.

rinthium. Cur, si Neæræ non fuit ludibrio?' Sic Ariadnen vocat Bacchi Neæram: 'Hanc jubet assumptam fervens post vina Neæram Secum in delitiis fluitantis stare triumphi.' Sed non ideo puto Tibullum suos amores Neæram vocasse. Nam quod amores suos unusquisque vocaret Neæram suam tempore Prudentii, hoc manavit ex illo: ipse Neæran dum fovet.' Scal.

ELEGIA III.

7 Sed tecum ut longa sociarem] Profecto legendum satiarem: et bene hnic rei convenit quod Lucretius præcipit, e vita ut saturum convivam recedere. Nam vulgaris lectio nihil ad sensum poëtæ; sequitur enim: Inque tuo caderet nostra senecta sinu, Tunc quum permenso defunctus tempore lucis, &c. Hoc enim plane satiatum, non socia tum, ostendit. Scal.

11 Nam grave quid prodest] Ecloga habebant: Quid prodesse potest pondus mihi divitis auri? Idem.

16 Marmoreumque solum] In pavimentis summa elegantia a voluptua. riis quæsita est; extitere illa tessellata, sculpturatave, lithostrata, assarota, sive picta, quæ vel segmentis pretiosi marmoris, vel laterculorum, aut vitri, lignive tessellis compaginata, vel coloribus amœnissimis tinc. ta, intuentes morabantur. Quorum differentiam Plin. lib. xxxvI. cap. 25. Vitruvius lib. VII. cap. 10. et lib. v. cap. 10. explicarunt. Kobierzyckius.

20 Invida quæ falso] Longe melior sententia in Excerptis: Et quæ præterea populus miratur, in illis Invidia est: falso plurima volgus amat. Rotunde et venuste, sed nondum, ut puto, plane purgatus est locus. Legendum enim: Et quæ præterea populus miratur? in illis Invidia est. Scal.

28 Audiat aversa] Adversa erat in vetustis membranis. Porro, non meus Deus sic dictum quomodo Horatia2 D

Tibul.

[ocr errors]

num illud: 'Ventis iturus non suis.' edere cantus.' Et paulo post: TaDousa P.

34 Faveas concha Cypria vecta tua] Stat. Sylv. lib. 1. in Veneris oratione : 'Et nostra potnit considere concha.' Placiades ex authoritate Jubæ Maurusii in Physiologis, scribit, concham marinam toto corpore simul xal àepóws aperto, in coitu misceri, atque inde esse, quod Venus pingatur concha vehi. Adde quod hic conchyliacei esus, libidinis incentivum promoveat. Potest in caussæ partem vocari et Cythera insula natalis Veneri, concharum buccinarumque proventu copioso olim nobilis, unde et πορφυρίς antea dicta fuit: quo facit versiculus ille Mar. tialis: Lævior et conchis, Galle, Cytheriacis.' Illud quoque considerare poterit feriatus lector, cur apud Claudianum Venus exquiri mandat Tritonem marinum Deum, quo vecta per altum deferatur, quum huic Deo sonantem concham, qua inspirare possit, tribuat Ovid. Met. 1. Junius.

36 Quæque futura neunt] Neunt, non a 'neo,' sed a 'neeo;' ut 'abnueo.' Ennius: Certare abnueo, metuo le gionibu' labem.' Et quanvis sic secundæ conjugationis videntur, tamen 'abnueo' non facit abnuent,' ut

docent,' sedabnueunt.' Sic hic neunt, non 'nent.' Hic Grammatista volui esse, quia hoc non est in aliis scriptoribus vulgare. Scal.

Neunt] Nos 'nent' diceremus: et tamen neunt a ' neo,' quomodo 'eunt' ab " eo,' formatum videri potest. 'Ent' enim sicut'nent' Latinis in usu non est. Dousa P. Emendo futura canunt. Scriptum nempe fuerat futura nunt, absorpta priore syllaba posterioris verbi, pro futura canunt. Hinc neunt barbarum istud enatum, quo ne Accius, credo, Pacuviusque forent nsi. Viros tamen maximos approbatores invenit, Scaligerum præcipue. At Parcæ non lanificæ tantum sed et fatidicæ, quales Catullus Thetidis epitalamio eas inducit, apud quem: 'Veridicos Parcæ cæperunt

[ocr errors]

lia præfantes quondam felicia Pelei Carmina divino cecinerunt omine Parcæ.' Quæ unice Tibulliani loci restitutionem confirmant. Heinsius ad Orid. Heroid. Epist. XVII. 194.

38 Dives in ignava] Et dives et Dis ab eadem mente, a qua Græcis Пouтv, et Пλovтeús. Scal.

ELEGIA IV.

2 Quæ tulit hesterna] Longe melius liber noster: Quæ tulit extrema. Extrema nocte, hoc est, quarta vigilia: ὅταν τέτρατον νυκτὸς λάχος ἵσταται, ait Theocritus, et tunc sunt insomnia vera, si eidem et Horatio credimus. Quod extrema igitur nocte somnium hoc viderit, et ab eo verum esse intelligi vult, ipse indicat, quum ait: 6 quum summo Phoebus prospexit ab ortu, Pressit languentis lumina sera quies.' Scal.

3 Ite procul, vanum falsumque] Quinque Mss. Pal. Ite procul vani: falsumque: h. e. Ite procul vos homines vani, qui forte ex his somniis mali quiddam ominis mihi auguramini. Gebhardus.

Ite procul vani] Lege, ex libro nostro: Ite procul,vani falsumque avertite visum. Scal.

4 Desinite in votis] Lege, in vobis. Desinite o insomnia, quærere ut in vobis fides reperiatur. Divi enim vera monent, non vos. Exta indicant mentem Deorum: contra somnia ludunt hominum mentes. Idem.

9 At natum in curas] Hæc omnia vulgus interpolatorum conspurcavit. Scripta lectio nullo modo mutari debet: Et vanum ventura hominum genus omina noctis Farre pio placant, et saliente sale. Continuanda autem cum præcedentibus. Somnia, inquit, jubent pavidas mentes falsa timere: et vani homines noctis omina mola salsa devenerantur. Idem.

13 Lucina] Videtur velle dicere Lunam.' Livin.

14 Velit] Deos rogabant, ut vellent.' Plin. lib. xxxIII. cap. 10. 'In Africa nemo destinat aliquid, nisi præfatus Africam. In ceteris vero gentibus, Deos ante obtestantur, ut velint.' Virgil. Æn. 1. Jupiter hospitibus (nam te dare jura loquuntur) Hunc lætum Tyriisque diem Trojaque profectis Esse velis.' Ubi Servius ait: 'Secundum Hetruscam disciplinam loquutus est. Sic enim dicebant, Volens Propitiusque sis.' Tibullus 1. IV. ad Priapum in dicatione templi: 'Pro quibus officiis, si fas est, sancte, paciscor, Assiduus custos ruris ut esse velis.' Plin. lib. x. Idem lib. v1. Epist. 9. Brissonius.

17 Jam nox athereum nigris emensa quadrigis. Mundum] Quamvis mundus inλs pro cœlo plerumque dicatur, tamen addit Epithetum æthereum, quod imitatus Seneca in Hippolyto dixit: quaque æthereo Candida mundo sidera currunt.'. Dousa F. Reliqua de noctis curru vide in N. ad.lib. 11. Eleg. 1. Gabbema.

18 Cæruleo laverat amne rotas] ' Am. nem' Oceanum dixit et hic et supra: 'Solis anhelantes abluit amnis equos: tum Homeri exemplo Iliad. T. 'Ev ἐτίθει ποταμοῖο μέγα σθένος Ωκεανοῖο, Tum Philosophorum, qui ab Oceano illo, Homero inquam, sententiarum suarum flumina deduxerunt. Aristoteles enim in Meteor. 1. sic scribit: Δεῖ δὲ νοῆσαι, τοῦτον ὥσπερ ποταμὸν ῥέοντα κύκλῳ ἄνω καὶ κάτω, κοινὸν ἀέρος καὶ ὕδατος πλησίον μὲν γὰρ ὄντος τοῦ ἡλίου, ὁ τῆς ἀτμίδος ἄνω ῥεῖ ποταμός, ἀφισταμένου δὲ, ὁ τοῦ ὕδατος κάτω· καὶ τοῦτ' ἐνδελεχὲς ἐθέλει γίγνεσθαι κατά γε τὴν τάξιν· ὥστ ̓ εἴπερ ηνίττοντο τον ὠκεανὸν οἱ πρότερον, τάχ ̓ ἂν τοῦτον τὸν ποταμὸν λέγοιεν, τὸν κύκλῳ ῥέοντα περὶ The Yu. Dousa F.

19 Nec me sopierat menti Deus utilis. agra Somnus, sollicitas deficit ante domos] Dicit Tibullus insomnia, quæ amorem comitari solet, laborasse sese; additque eleganter, illas domos

a Somno non adiri; deficere ac desiderari in illis domibus, in quibus homines curarum pleni habitarent. Unde Seneca Troade Ignotam venire afflictis quietem' dixit. Statius de Atalanta non quiescente Theb. 1x. 'per attonitas curarum pondere noctes.'

28 Spirabat Tyrio murrhea] Virgilius: 'crines Vibrati calido ferro, murrhaque madentes.' Horatius: Murrheum nodo cohibere crinem.' Ubi tamen vetus Interpres Pomponius Porphyrio inquit: Colorem myrteum in crinibus hodie quoque dicunt, qui medius est inter flavum et nigrum.' Ut videatur in Horatio 'myrteum' legisse non 'murrheum.' Et sane in hoc etiam Tibulli loco liber noster habet scriptum myrtea,non murrhea. Color ille, de quo scribit Porphyrio, non in crinibus solum dicebatur, sed in aliis quoque rebus. Petronius: Myrtea subornatus gausapia, cinguloque succinctus.' Isidorus lib. VI. cap. 11. Nam et qui nummulariam discunt, denariorum formis myrteos pannos subjiciunt.' Plin. de Amomo: 'frutice myrtuoso :* lege myrtiolo.' Dioscorides: ¿ûλov ὑπόκιῤῥον. Columella: Myrtiolo modo crine viret:' nam Cinaræ fios imóκippos. Et ita Isidorus: ' Myrtens color pressus in purpura.' Nam Color væókippos est purpura fuscior. Sed in crinibus color est, quem Galli flavum castaneum dicunt. Pro Tyτο videtur legendum Syrio. Syrium rorem unguentum malabatrinum intelligit. Scal.

Spirabat Syrio myrthea rore coma] Perperam Spirabat corrigunt; nam lib. II. Eleg. 2. dixerat : 6 Illius Assyria distillent tempora nardo. Heinsius in Addendis ad Ovid.

35 Ima videbatur talis illudere palla] Similis hujus verbi significatio est etiam in illo Seneca Thyeste: 'Et curvata suis fætibus ac tremens Illudit patulis arbor hiatibus.' Dousa F.

38 Lyra] Manilius lib. v. Nunc surgente lyra testudinis enatat undis Forma. Testudinem eandem cum Lyra facit. Sed Poëtæ Lyram et Citharam non raro confundunt. Ut Statius Achill. lib. 1. et Thebaid. x. Citharam, Lyram, Testudinem pro eodem organo usurpavit. Apollonius lib. 1. kílapw et¡pópμyya, et lib. 11. λύρην Orpheo attribuit. Diversas tamen esse Lyram et Citharam argumento fuerit quod Pausanias, et alii Græci Mercurium Lyræ, Apollinem Citharæ inventorem faciunt. Utrum que esse cognatum instrumentum patet ex illo abusu et confusione. Sunt enim ambo ἔγχορδα, καθαπτὰ καὶ ἐντατὰ opyava. Sed paucis nota sunt utriusque discrimina; quin ne de Lyra quidem hac, de qua agimus nunc, satis constat vulgo. Multum enim differt ab ea, quæ Arioni et Herculi μovoɑyérŋ in marmoribus et gemmis et numismatibus adtribuitur. Hæc enim, de qua jam actum, immane quantum ab illa Arionis discrepat: quæ quum sit Mercurii inventum, cujusmodi fuerit, videamus. Optime igitur elucescet ex Hymno in Mercurium : Πήξεν δ' ἐν μέτροισι ταμὼν δόνακαι καλάμοιο Πειρήνας δὴ νῶτα διὰ ῥινοῖο χελώνης. Αμφὶ δὲ δέρμα τάνυσσε βούς πραπίδεσσιν ἑῃσι, Καὶ πήχεις ἐνέθηκ', ἐπὶ δὲ ζυγὸν ἄραρεν ἀμφοῖν, Ἑπτὰ δὲ συμφώvovs òtwv ¿tavúσσaro xopdás. Hæc ita interpretatur Lucianus: Χελώνην που νεκρὰν εὑρὼν, ὄργανον ἀπ' αὐτῆς συνεπήξε ατο πήχεις γὰρ ἐναρμόσας καὶ ζυγώσας, ἔπειτα κολλάβους ἐμπήξας, καὶ μαγάδιον ὑποθεὶς, καὶ ἐντεινάμενος ἑπτὰ χορδάς, μελῳδεῖ πάνυ γλαφυρόν. Omisit τὸ KaιрLTATOV. Dicendum enim erat, ἔπειτα κολλάβους ἐμπήξας, καὶ ἔτι δέρμα βόειον προσαρμόσας, καὶ μαγάδιον ὑποθείς. Nam testudinis munimentum, quod Græcis ὄστρακον,in hymno νῶτον dicitur, carne egesta: remansit cavum instar clypei. Scaliger ad Manil. lib. v.

42 Edidit hæc tristi] In Ms. dulci. Cæterum mihi edita plus placet lec

tio, ut ad tristitiam carminis, quod genus ex ipso nomine Elegi præ cæteris cluunt, referatur. Dousa P.

59 Diversasque suas] Perperam suas. Primus suis restituit nobis elegantissimus Muretus. Cæterum quid suis istud velit sibi, in scholiis suis nullus expressit. Suis subaudiendum propinquis ac gentilibus,' quibus puella curæ erat, vel potius ' parenti utrique,' etiam cum ista fierent superstiti, ex quorum voluntate evenerat jam antea, ut cum Neæra nuptias faceret Tibullus : quæ omnia perspicue ex hujusdem Elegiæ fine vel cæco diluere autumo.. Diversas ergo suis, idem erit quod Contrarias suis, i. e. parentibus, nimirum et patri et matri; neque enim eorum ex senten. tia unquam fuisse crediderim filiæ suæ turpitudinem. Idem.

61 Nec fidum femina nomen] Val. Cato in Diris: et felix nomen agelli.' Silius Ital. lib. v. Quosque nefas vetiti transcendere nomen Iberi.' Idem lib. XIII. ' ant Ledæ rediturum nomen Amyclas.' Item XVII. ' fortissima quæque Nomina obit ferro.' Scal.

63 Mens est mutabilis illi] Vetus scriptura, illis, comprehendit omnes feminas. Idem.

64 Cum multa brachia tende fide] Cum multa fide h. e. multum obtestando, et implorando ipsius fidem. Unde denotatur scripturæ ejus varietas ad oras paginarum in codicibus nonnullis adjecta: cum multa brachia tende prece: quæ lectionis diversitas ex alterius loci similitudine nata videtur, quem habes supra: 'Blandaque cum multa thura dedisse prece.' Dousa Ρ.

65 Sævus amor docuit] Hæc Elegia cum reliqua parte libri hujus, item et toto quarto extat in Bibliotheca clariss. viri Jac. Cujacii. Quod Fragmentum emendatissimum est, et ejus ope multa menda in hoc Poëta sus tulimus. Illud igitur Fragmentum

aliter hos versus legit, ut appareat, quomodo hodie leguntur, interpolatos esse. Ita igitur habet: Sævus amor docuit validos tentare labores: Savus amor docuit verbera sæva pati. Quare ita emendato. Scal.

79 Promittit Delius ipse Felix hoc: alium] Plane liber ille optimus habet, Felix hoc. non, ut editiones, Felix ac alium. Sed harum interpunctionum confusione pulcherrima antiquitatis observatio obsolescit. Ita enim distinguendum: Hoc tibi conjugium promittit Delius ipse: Felix hoc: alium desine velle virum. Nam in conditione conventa nuptiarum, aut sponsaliorum dicebatur Feliciter,' Felix hoc sit,' 'Quod bene vortat tibi, et mihi.' Juvenalis : Signatæ tabulæ : dictum, Feliciter.' Plautus: 'Quæ res recte vortat mihique, tibique, tuæque filiæ, Filiam tuam mihi uxorem posco: promitte hoc fore.' Idem.

80 Felix] Felix simpliciter, et, Felix hoc, nt ‘Bene habet,' simpliciter, et Hoc bene habet,' 'Bonum sit,' et 'Hoc bonum sit.' Idem.

Felix hoc] In vet. cod. Felix ergo. Ego vero illam scripturam velle desino, quam quæ usque adhuc in libris obtinuit nostris, omnium Editionum consensu corroboratam, in quo Scaligero nostro assentior, Felix hoc, ad veterem illam bene ominandi formulam ac sollennem acclamationis in contrahendis sponsalibus ritum felicissime accommodanti. Dousa P.

87 Nec canis anguinea] Vetus Editio consanguinea: recte; Colubri enim, qui in juba Cerberi, sunt ejus fratres, quia ex Hydra nati ut ipse Cerbe. rus. Passeratius.

88 Tergeminumque caput] Terge minus' Idem quod 'ternus.' Florus lib. 1. cap. 3. Horatiis Curiatiisque tergeminis hinc atque inde fratribus.' Virgilius Æn. iv. Tergeminamque Hecaten tria virginis ora Dianæ.' Et Æn. VIII. 'Tergemini nece Gerionis.'

Lucretius lib. v. 'Quidve tripectora* tergemini vis Gerionai.' Bochartus.

89 Canibus submista] Succincta. Ex veteribus libris. Scal.

92 Et diris non habitanda] Vel, ut vetus scriptura, duris, hoc est, barbaris, ut dixit Scythiæ tellus. Idem.

ELEGIA V.

1 Nos tenet] Plane ex contextu ipso legendum Vos. quod jam a doctis viris animadversum. Scal.

3 Nunc autem sacris Baiarum maxima] Maxima Baiarum, quia omnia @épua daTa vocabantur Baiæ, a Baiis illis Campaniæ. Martialis: Strataque non unas cingant triclinia Baias.' Sidonius: 'Ibis Phocidæ, Sextiasque Baias.' Item apud eundem Calenses Baiæ.' Mirantur tamen docti viri quid sit hic Baiarum; adeo ut integram lectionem contaminare veriti non sint. Mens Tibulli: Aqua hæc non adeunda Caniculæ sidere confecto; at vere nullæ calidæ aquæ cum illa comparandæ. Vides apertissimum sensum. Quas autem aquas intelligat in Etruria, quum plurimæ in ea regione fuerint, nescio. Strabo: Πολλὴ δὲ καὶ τῶν θερμῶν ὑδάτων ἀφθονία κατὰ τὴν Τυῤῥηνίαν· τῷ πλησίον δ ̓ εἶναι τῆς Ῥώμης, οὐχ ἧττον εὐανδρεῖ τῶν ἐν Batais, & divóμασTaι WOλù #ÁVTwv μáñioTa. Idem.

7 Nulli temeranda Deorum] Hæc quoque lectio extat in codice infimæ vetustatis: sed diligens librarius Deorum expunxit, et sua manu eodem tractu, virorum apposuit quod verissimum est. Non enim attinet de Diis loqui; quum pœna irrogata sit hominibus qui sacrum Cereris et Proserpinæ vulgarint. Horat. 'vetabo qui Cereris sacrum Vulgarit arcanæ, snb iisdem Sit trabibus, fragilemque mecum Solvat phaselum.' Idem.

8 Laudanda Deæ] Τῆς ἐπαινῆς Περσε povelas. Proserpinæ et Cereris sacra intelligit, quæ alii μvorýpia, et initia

« AnteriorContinuar »