Imágenes de páginas
PDF
EPUB

65

Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ,

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleiâ pellice somnos,

Talia contingant fomnia sæpe mihi.

ELEGIA QUARTA, Anno Ætatis 18. Ad Thomam Junium præceptorem suum, apud mercatores Anglicos Hamburga agentes, Pastoris munere fungentem. Urre

per

I, pete Teutonicos læve per æquor agros; Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et feftinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos

AEolon, et virides sollicitabo Deos, Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis, Ut tibi dent placidam per sua

regna

viam. At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri; Aut quies Triptolemus Scythicas devenit in oras.

Gratus Eleusinâ missus ab urbe puer. Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

Ditis ad Hamburgæ mænia flecte gradum, Dicitur occiso

quæ

ducere nomen ab Hamâ, 15 Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul Christicolas pascere doctus oves; Ille quidem est animæ plusquam pars altera noftræ, Dimidio vitæ vivere cogor ego.

10

20

30

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti

Me faciunt aliâ parte carere mei!
Charior illé mihi quàm tu doctissime Graium

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat; Quàmque Stagirites genoroso magnus alumno, 25

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius Heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo præeunte recessus

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi, Pieriosque hausi latices, Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero. Flammeus at signum ter viderat arietis AEthon,

Induxitque auro lanea terga novo, Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem

35 Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes: Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos. Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,

Quàm sit opus monitis res docet, ipsa vides. 40 Invenies dulci cum conjuge fortè fedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo, Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei,
Cælestive animas saturantem rore tenellas,

Grande falutiferæ religionis opus.
Utque folet, multam sit dicere cura falutem,
Dicere quam decuit, fi modo adesset, herum.

Hæc

45

Tt2

[ocr errors]

(destos

60

Hæc quoque paulum oculos in humum defixa mo

Verba verecundo sis memor ore loqui: Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, falutem;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris à lento Penelopeia viro.
Aft ego quid volưi manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,

Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modò da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe farisliferi crudelia pectora Thracis

Supplicis ad mostas delicuere preces. Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat et iratos hoftia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor. 70 Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!

In tibi finitimis bella tumere locis, Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parasse duces. Te circum latè campos populatur Enyo, 75 Et fata carne virûm jam cruor arva rigat;

Ger

65

Germanisque suum concessit Thracia Martem,

Illuc Odrysios Mars pater egit equos ; Perpetuòque comans jam deflorescit oliva,

Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, 80 Fugit io terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volasse domos. Te tamen intereà belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto folus inopsque solo ; Et, tibi quam patrii non exhibuere penates, 85

Sede peregrinâ quæris egenus opem. Patria dura parens, et saxis fævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fætus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, 90 Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent ? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris, AEternâque animæ digna perire fame!

96 Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum falebras, dum regis Achabi

Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. Talis et horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab AEmathiâ pellitur urbe Cilix. Piscofæque ipsum Gergessæ civis Iësum Finibus ingratus juflit abire suis.

At

100

IIO

At tu sume animos, nec fpes cadat anxia curis,

Nec tua concutiat decolor ossa metus. 106 Sis etenim quamvis fulgentibus oblitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuo cuspis nulla cruore bibet. Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,

Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub mænibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras 115

Misit ab antiquis prisca Damascus agris, Terruit et densas pavido cum rege cohortes,

Aere dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenofam dum quatit actus humum, 120 Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,

Et ftrepitus ferri, murmuraque alta virûm. Et tu (quod superest miseris) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala; Nec dubites quandoque frui melioribus annis, 125

Atque iterum patrios posse videre lares.

ELEGIA QUINTA, Anno Ætatis 20.

In adventum veris.

IN

N se perpetuo Tempus revolubile gyro
Jam revocat Zephyros vere tepente novos ;

« AnteriorContinuar »