Imágenes de páginas
PDF
EPUB

10

15

20

Intempestivis ossa cremata rogis :
Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces :
At te præcipue luxi, dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar

“ Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa ;
Nec sinis, ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit, liquido quæ plurima celo

Evehitur pennis, quamlibet augur avis,
Et

quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quot alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas,

Quid juvat humana tingere cæde manus ? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugasse sua ?” Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,

25

30 35

20 Cypridi] Cypris pro • Venus' verbum Latinitatis deterioris. v. Jortin's Tracts, ii. 287. Pervigil. Veneris, p. 234, ed. Sanadon. El. vii. 48, Milton has Cypridos. The word is common among the modern Latin poets.

A contermina] Ov. Met. viii. 620. "Tiliæ contermina quercus. Warton. 32 Roscidus] Ov. Fast. ii. 314.

* Hesperus et fusco roscidus ibat equo. Warton.'

40

Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phoebus, ab Eoö littore mensus iter:
Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,

Condiderant oculos noxque soporque meos ;
Cum mihi visus eram lato spatiarier agro:

Heu! nequit ingenium visa referre meum.
Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum :
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,

Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis.
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras,

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar ;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

45

50

55

33 Tartessiaco] Ov. Met. xiv. 416. Martial Ep. ix. 46. Buchanan de Sphær. L. i. p. 126. Tartessiacis cum Taurus mergitur undis.' Warton.

50 domus] · Luciferi domus' is the palace of the Sun (see Prolusiones, p. 120), and not, as T. Warton conjectured, the abode of Satan.

52

VOL. II.

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tuba.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos : “ Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,

Semper abhinc duro, nate, labore vaca." Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ ;

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleia pellice somnos :

Talia contingant somnia sæpe mihi.

65

ELEG. IV. ANNO ÆTATIS 18.

Ad THOMAM JUNium præceptorem suum, apud mercatores Anglicos

Hamburgæ agentes, Pastoris munere fungentem.

CURRE per immensum subito, mea litera, pontum;

I, pete Teutonicos læve per æquor agros :
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos

Æolon, et virides sollicitabo Deos,
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam. Aut tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

5

5 Sicanio] The two first syllables of “Sicanius' are used either long or short. frænantem] Ov. Met. xiv. 224,

• Æolon Hippotaden frænantem carcere ventos.' Warton.

5

10

15

20

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
At queis Triptolemus Scythicas devenit in oras,

Gratas Eleusina missus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburgæ mænia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hama, Cimbrica

quem

fertur clava dedisse neci: Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pascere doctus oves;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ,

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti,

Me faciunt alia parte carere mei!
Charior ille mihi, quam tu, doctissime Graium,

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quamque Stagyrites generoso magnus alumno,

Quein peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyrëius heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo, præeunte, recessus

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi;
Pieriosque hausi latices; Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,

Induxitque auro lanea terga novo;
Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem

25

30

35 40

24 Cliniadi] Alcibiades, the son of Clinias, descended from a son of the Telamonian Ajax. Warton.

33 viderat) Some editions “vidit,' as Tonson's, in 1695, and 1727. Todd.

45

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes :
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,

Quam sit opus monitis, res docet ipsa, vides.
Invenies dulci cum conjuge forte sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo. Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei:
Cælestive animas saturantem rore tenellas;

Grande salutiferæ religionis opus.
Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa

modestos, Verba verecundo sis memor loqui :Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem ;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Sera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris a lento Penelopeia viro.
Ast ego quid volui manifestum tollere crimen,

Ipse quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,

Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modo da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent.

50

55

60

49 modestos] Ov. Am. iii. vi. 67.

Illa oculos humum dejecta modestos.' Warton.

« AnteriorContinuar »